Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • quis devium scortum eliciet domo
  • Lyden? eburna, dic age, cum lyra
  • maturet, in comptum Lacaenae
  • more comam religata nodum.
  • Nolis longa ferae bella Numantiae
  • nec durum Hannibalem nec Siculum mare
  • Poeno purpureum sanguine mollibus
  • aptari citharae modis
  • nec saevos Lapithas et nimium mero
  • Hylaeum domitosque Herculea manu
  • Telluris iuvenes, unde periculum
  • fulgens contremuit domus
  • Saturni veteris: tuque pedestribus
  • dices historiis proelia Caesaris,
  • Maecenas, melius ductaque per vias
  • regum colla minacium.
  • me dulcis dominae Musa Licymniae
  • cantus, me voluit dicere lucidum
  • fulgentis oculos et bene mutuis
  • fidum pectus amoribus;