Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  1. aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas:
  2. me nec tam patiens Lacedaemon
  3. nec tam Larisae percussit campus opimae
  4. quam domus Albuneae resonantis
  5. et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
  6. mobilibus pomaria rivis.
  7. albus ut obscuro deterget nubila caelo
  8. saepe Notus neque parturit imbris
  9. perpetuos, sic tu sapiens finire memento
  10. tristitiam vitaeque labores
  11. molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
  12. castra tenent seu densa tenebit