Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • nos convivia, nos proelia virginum
  • sectis in iuvenes unguibus acrium
  • cantamus, vacui sive quid urimur,
  • non praeter solitum leves.
    1. Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
    2. aut Epheson bimarisve Corinthi
    3. moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
    4. insignis aut Thessala Tempe;
    5. sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
    6. carmine perpetuo celebrare et
    7. undique decerptam fronti praeponere olivam;
    8. plurimus in Iunonis honorem