Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • O diva, gratum quae regis Antium,
  • praesens vel imo tollere de gradu
  • mortale corpus vel superbos
  • vertere funeribus triumphos:
  • te pauper ambit sollicita prece
  • ruris colonus, te dominam aequoris
  • quicumque Bithyna lacessit
  • Carpathium pelagus carina;
  • te Dacus asper, te profugi Scythae
  • urbesque gentesque et Latium ferox
  • regumque matres barbarorum et
  • purpurei metuunt tyranni,
  • iniurioso ne pede proruas
  • stantem columnam neu populus frequens
  • ad arma, cessantis ad arma
  • concitet imperiumque frangat;