Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • quale portentum neque militaris
  • Daunias latis alit aesculetis
  • nec Iubae tellus generat, leonum
  • arida nutrix.
  • pone me pigris ubi nulla campis
  • arbor aestiva recreatur aura,
  • quod latus mundi nebulae malusque
  • Iuppiter urget;
  • pone sub curru nimium propinqui
  • solis in terra domibus negata:
  • dulce ridentem Lalagen amabo,
  • dulce loquentem.