Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Integer vitae scelerisque purus
  • non eget Mauris iaculis neque arcu
  • nec venenatis gravida sagittis,
  • Fusce, pharetra,
  • sive per Syrtis iter aestuosas
  • sive facturus per inhospitalem
  • Caucasum vel quae loca fabulosus
  • lambit Hydaspes.
  • namque me silva lupus in Sabina,
  • dum meam canto Lalagen et ultra
  • terminum curis vagor expeditis,
  • fugit inermem;