Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Caecubum et prelo domitam Caleno
  • tu bibes uvam: mea nec Falernae
  • temperant vites neque Formiani
  • pocula colles.
  • Dianam tenerae dicite virgines,
  • intonsum pueri dicite Cynthium
  • Latonamque supremo
  • dilectam penitus Iovi.
  • vos laetam fluviis et nemorum coma
  • quaecumque aut gelido prominet Algido
  • nigris aut Erymanthi
  • silvis aut viridis Cragi;
  • vos Tempe totidem tollite laudibus
  • natalemque, mares, Delon Apollinis
  • insignemque pharetra
  • fraternaque umerum lyra.
  • hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
  • pestemque a populo et principe Caesare in
  • Persas atque Britannos
  • vestra motus aget prece.