Odes

Horace

Horace, Odes and Epodes. Shorey, Paul,editor; Laing, Gordon Jennings, joint editor. Chicago: B.H. Sanborn and Company, 1919.

  1. urit me Glycerae nitor
  2. splendentis Pario marmore purius,
  3. urit grata protervitas
  4. et voltus nimium lubricus adspici.
  5. in me tota ruens Venus
  6. Cyprum deseruit nec patitur Scythas
  7. et versis animosum equis
  8. Parthum dicere nec quae nihil attinent.
  9. hic vivum mihi caespitem, hic
  10. verbenas, pueri, ponite turaque
  11. bimi cum patera meri:
  12. mactata veniet lenior hostia.
  • Vile potabis modicis Sabinum
  • cantharis, Graeca quod ego ipse testa
  • conditum levi, datus in theatro
  • cum tibi plausus,
  • clare Maecenas eques, ut paterni
  • fluminis ripae simul et iocosa
  • redderet laudes tibi Vaticani
  • montis imago.