Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent ac ne cum finitimis quidem ullo commercii iure miscentur.

Ipsa solitudo

p.346
natura quoque inmitia efferavit ingenia: prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt.

Tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum,

quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt radices palmarum — namque sola ea arbor gignitur — ubique rimantes.

Et cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant. Et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant,

cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est. Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:

manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus. Ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent.