Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hinc adversum flumen subit classis et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam. Quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est.

Oleum remedio fuit. Leonnato

p.345
deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur — quippe sicca erat regio —, ipse cum copiis subsistit vernum tempus expectans.

Interim et urbes plerasque condidit et Nearcho atque Onesicrito nauticae rei peritis imperavit, ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent.

Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum.

Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se, nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est.

Quinto hinc die venit ad flumen: Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit: quam emensus in Horitas transit. Ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est.

Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt: maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii.