Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post,

quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex iis mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat.

Itaque rex: “Tu autem,” inquit, “non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio?” Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.

Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram et, cum is pronus corruisset: “Videsne,” inquit, “idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?” Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.

Polyperconti quidem postea custodito diu ignovit: in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit. Cuius explendae matura ob-

p.273
venit occasio.

Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia.

Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat. Per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant.

Idem acceptos ab agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti.

Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat.

Haec cоhors velut seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit: hinc habuere posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt.