Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset.

Quodsi

p.271
ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus. Debere idem facere ceteros et in primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum.

Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur.

Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: “Si rex,” inquit, “sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres.

Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt.

Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando,

numquam comitatur divinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret.

Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere!

Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii

p.272
sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos esse contentos. Non pudet patriae, nee desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis.

Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus.” Aequis auribus Callisthenes veluti vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.