Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Itaque, dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque se victori.

At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: “Agnosco,” inquit, “Taxilis fratrem, imperii regnique sui proditoris,” et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum: quod per medium pectus penetravit ad tergum.

Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit. Sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat: itaque sistit fugam

p.306
peditemque sequenti hosti obiecit.

Iam Alexander consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandem gravatus labi ex belua coepit.

Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque — ita enim instituti erant — demisere corpora in terram.

Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit.) Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet, et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, confossoque eo in vehiculum Porus inponitur.