Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus: “Quae, malum,” inquit, “amentia te coegit rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?”

At ille: “Quoniam,” inquit, “percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti: neminem me fortiorem esse censebam. Meas enim noveram vires, nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi.” Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret:

“Quod hic,” inquit, “dies tibi suadet,

quo expertus es, quam caduca felicitas esset.” Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna

p.307
quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est.

Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx donavit ampliore regno, quam tenuit.

Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse vicisset.