Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem, ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitare de transitu.

Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna.

Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit. Obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis, sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri.

Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur.

Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente.

At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates,

eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli.

p.301
Vacua erat ab hostibus ripa, quae petebatur: quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt, armaque capere milites et ire in ordines iussit.