Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt.

Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum: sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt.

Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa.

Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvetris eadem et tegendis insidiis apta, fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere:

igitur ut a custodia huius opportunitatis oculos hosfium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret.

Per conplures dies Ptolomaeus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere

p.300
simulabat, coegit advertere.

Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi.