Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli nunc internitente lucis

p.249
fulgore, nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est:

vocatumque Cophen, per quem barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos, qui moneret, nunc saltem salubrius consilium inirent: sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit, qui ceperant verticem.

Cophes admissus suadere coepit Ariamazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbius que quam antea locutus abire Cophen iubet:

at is prensum manu barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato iuvenes in cacumine ostendit et eius superbiae haud inmerito inludens pinnas habere ait milites Alexandri.

Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli, vana et inanis barbaros ad deditionem traxit: quippe occupati metu paucitatem eorum, qui a tergo erant, aestimare non poterant.

Itaque Cophen — nam trepidantes reliquerat — strenue revocant et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur.

Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate, deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Ariamazi superbiae infensus, nullam se condicionem deditionis accipere respondit.

Ariamazes desperatis magis quam perditis rebus cum

p.250
propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra: quos omnis verberibus adfectos sub ipsis radicibus petrae crucibus iussit adfigi.

Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est, Artabazus in petrae regionisque, quae adpo sita esset ei, tutelam relictus.