Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta x, uno minus accipiet, qui proximus ei venerit, eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem.”

His animis regem audierunt, ut iam cepisse verticem viderentur: dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant.

Rex circumvectus petram, qua minime asper аc praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt.

Ac primo pedibus ingressi sunt: deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet,

p.248
alii adiectis funium laqueis evasere, quidam, cum cuneos inter saxa defigerent, gradus subdidere, quis insisterent.

Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera enisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur: mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum.

Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti, quidam mulcati parte mеmbrorum pariterque eos et nox et somnus oppressit.

Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt: tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt.

Ex quo intellectum, illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quod convenerat signum: totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt.

Rex non cupitline magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitas toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit.