Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta

p.171
Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat: quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit.

Et cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis conferri iussit in medium.

Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit.

Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret.

Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam.

Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos.

Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et C relictus, ut iusta fratri persolveret, ipse contendit ad Bessum.

Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem

p.172
satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo.

Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit.

Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt.

Praerupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant.

Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur.