Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.

Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur :

iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et capiti vis pares facere expetebat.

Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris

p.170
insignibus in devicti transiret habitum.

Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur.

Litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam.

Amicos vero et equites unaque principes militum, aspernantes quidem, sed recusare non ausos, Persicis ornaverat vestibus.

Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges et ipsi muliebria pati adsueti sequebantur.

Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur,

totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria quam bello esse quaesitum: cummaxime vinci ipsos deditos alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui regem: victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei Satrapen factum.

Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est.

Igitur, ne in seditionem res verteretur,