Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ceterum aut de aliis quoquo dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum. Ad quae vehenda — namque ad usus belli secum portare decreverat — iumenta et camelos et a Susis et a Babylone contrahi iussit.

Accessere ad hanc pecuniae summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro praefectus eius Gobares tradidit.

Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem is apud Dareum habuerat. Magnaque excercitus parte et inpedimentis ibi relictis Parmeniona Craterumque praefecit.

Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen, quo intenderat, perseveravit.