Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Lacerabant regias vestes ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat.

Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est : auro argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant, passimque obvii caedebantur,. quos antea pretium sui miserabilis fecerat.

Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberie in praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus

p.130
hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi cremarentur.

Tandem suos rex corporibus et cultu feminarum abstinere iussit. Ingens captivae pecuniae modus traditur, prope ut fidem excedat.