Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

E quibus maximus natu: “Dareum,” inquit, “ut pacem a te iam hoc tertio peteret,

nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris.

Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit?

Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit.

Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: