Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.

Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento iam non flens, sed suspirans: “Videsne,” inquit, “Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne expectaveris per deos, si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus et iuvenis?” Ille quaestioni corpus offer re,

deos testes

p.80

invocare, caste sancteque habitam esse reginam. Tandem ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado, capite velato diu flevit manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore reiecta ad caelum manus tendens: “Di patrii,” inquit, “primum mihi stabilite regnum, deinde, si de me iam transactum est, precor, ne quis potius Asiae rex sit quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor.”

Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander consilio advocato introduci iussit.