Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.

Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.

At si commeant frequentes, spem quoque [*](requiem ac: quiem SA. ) [*](debebimus SA: debemus ac. ) [*](quod ac: quoque SA. ) [*](refert Aac: referunt S. )

v.2.p.454
aucupandi examina maiorem faciunt; eaque sic inveniuntur. Primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque [*]()in hanc [*]()rem liquida rubrica: qua cum festucis illitis contigeris apium terga fontem libantium, commoratus [*]()eodem loco facilius redeuntes agnoscere poteris; ac si non tarde id [*]()facient, scies eas in vicino consistere: sin autem serius, pro morae tempore [*]()aestimabis distantiam loci.

Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea [*]()per quod foramen exiguo melle vel defruto [*]()instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,[*]()tollitur talea, et apposito [*]()foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.