Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cum [*]()deinde conspicere possit [*]()apem,tum [*]()alteram emittit: et si eandem petit [*]()caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque [*](pracparandumque SAac. ) [*](hac SA: hanc ac. ) [*](commoratur SAc: -os a. ) [*](id ac: in SA. ) [*](temporis SAac. ) [*](alba ter et alia S: alvatere talea A: ab latere talea a: ab latera talea c. ) [*](defriti SA: defruto ac. ) [*](irrepserunt ac: inperserunt SA. ) [*](apposito ac: imposito SA. ) [*](cum ac: om. SA. ) [*](desit ac: possit SA. ) [*]( apem tum ac: apertum SA. ) [*]( petit ac: cepit SA. )

v.2.p.456
notat, in quam plures revolent, et eas persequitur, donec ad latebram perducatur examinis. Quod sive est abditum specu, fumo elicietur, et cum erupit, aeris strepitu coercetur. Nam statim sono territum vel in frutice vel in editiore silvae fronde considet, et a vestigatore praeparato vase [*]()reconditur.

Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,[*]()tunc, si [*]()mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat; deinde inferior, quatenus videtur inhabitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur: relictisque [*]()parvis, ut iam dixi, foraminibus,[*]()more ceterarum alvorum collocatur.[*]()

Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte [*](vase ac: vaso SA. ) [*](in ipsius arboris trunco edd.: aut ipsius truncis (trucis A) SA: aut ipsius trunci c: ipsius trunci a. ) [*](in eo sunt SA: si in eo ea. ) [*](relictisque ac: relictis SA. ) [*](foraminibus ac: certaminibus S: certaminis A. ) [*](collocatur ac: -antur SA. )

v.2.p.458

distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat: quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus,