Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta valuimus industria, maiorum secuti [*]()praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum; alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem, canem: [*]()de eo genere primum dicemus, cuius usus [*]()

nostri laboris est particeps. Nec dubium, quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem. traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,[*]()et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas [*]()et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,[*]()quod item Atticis [*]()Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister: quod inter fulgentissima sidera particeps caeli sit: [*]()quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura: cuius tanta fuit apud antiquos [*]()veneratio, ut tam capitale esset [*]()bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium. [*](secuti S: sicuti AR. ) [*](tamen SAR. ) [*](usum SAR. ) [*](vocant SAR. ) [*](condendis mas S: condendissimas A. ) [*](vel, ut antiquiora repetam Lundström ex cit. Mulomedicina Chironis (Ed. Oder): petam SA. ) [*](atticus SAR. ) [*](caelis SA: ccli R. ) [*](aputanti quis S1: apud antiquis A1: apud antiquos S2A2. ) [*](capitales set S: capitales et AR. )

v.2.p.124

Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili dixerim; quoniam pecudes pro regionis caelique statu et habitum 1 corporis et ' ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.

Umbria vastos et albos; eademque rubios;[*]()nec minus probabiles animis quam corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae cum tam varia et diversa [*]()sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet; eaque Mago Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus.

Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus [*]()membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,[*]()capaci et tanquam implente utero, lateribus [*]()porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente,[*]() [*](habitum S: habitu AR. ) [*](rubios A: rabios S1: robios S2: rubeos a. ) [*](diversa a: versa SAR. ) [*](grandis SA. ) [*](vasti SAR. ) [*](lateribus S2R: latibus S1A. ) [*](susidente S2: subidente S1AR. a His work on agriculture was translated into Latin by order of the senate (I. 1. 13; Varro R.R. I. 1. 10: Cicero, Or. I. 58, 249). )

v.2.p.126
clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis [*]()magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius [*]()corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.