Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot [*](exibet ac: exiget SA. a I.e. 9600 + 400 Roman square feet = 10,000 square feet. )

v.2.p.14

pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.[*]()Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; [*]()decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria.

At si tribus paribus [*]()lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite, [*](omnis longitudinis pedes eum pedibus latitudinis multiplicabimus SAac: fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine Schneider. ) [*](quindecim edd.: decus quinquies SA: om. ac. ) [*](paribus ac: om. SA. a I.e. 1200 + 300 Roman square feet = 1500 square feet. )

v.2.p.16
id est triginta milia. Item sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et [*]()sicilicum. Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.

Esto unius lateris linea, pedum [*]()quinquaginta, et alterius pedum centum. Has duas summas in se multiplicate;[*]()quinquagies centeni fiunt quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem habeat, sic pedes sumito.[*]()Esto[*]()area [*](et ac: om. SA. ) [*](pedum edd.: pedes SAac. ) [*](multiplicate c: multiplico SAa. ) [*](pedes sumito edd.: podis minito SA: sic pedis muminito a. ) [*](esto om. S. b I.e. 28,800 + 9600 + 600 (Roman) square feet = 39,000 square feet. b I.e. 2400 + 100 (Roman) square feet = 2500 square feet. )

v.2.p.18

rotunda, cuius diametros,[*]()id est dimensio, habeat pedes LXX. Hoc in se multiplicate,[*]()septuagies septuageni fiunt [*]()quattuor milia et nongenti. Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti. Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo dico, quae summa efficit iugeri sexcunciam, scripula duo et dimidium.

Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem latitudo [*]()pedes LXX: oportebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti: Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque. [*](diametros ac: dimidia metros SA. ) [*](multiplicato c: multiplico SAa. ) [*](fiunt oro. SAac. ) [*](latitudo ac: latitudinem SA; a I.e. a sexcuncia (36 scripula) and 2 ½ scripula = 38 ½ scripula = 3850 square feet. b A quadratis (72 scripula) and 5 scripula = 77 scripula = 7700 square feet. )

v.2.p.20

Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis habeat pedes xvi, latitudo autem pedes iv. Latitudinem cum basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi viii in se multiplicati, fiunt LXIV.[*]()Quartam decimam partem duco,[*]()ea efficit pedes iv paulo amplius. Hos adicies ad quadraginta.[*]()Fit utraque [*]()summa pedes XLIV. Hos in. arcu quadratos[*]()esse dico, qui faciunt iugeri dimidium scripulum, quinta et vigesima [*]()parte minus.