Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC. Fiunt CCCXC. [*](Hi VIII in se multiplicati fiunt LXIV om. A. ) [*](duco edd.: dico SAac. ) [*](quadraginta ac: quadragies SA. ) [*](utraque ac: utrumque SA. ) [*](quadratos edd.: quadratus SA: quadrato ac. ) [*](quinta et vigesima ac: nona SA. a Actually 4-57. b Half a scripulum is 50 square feet, 1/28 of a scripulum is 4 square feet, whereas the actual total is 44 square feet. )

v.2.p.22
Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque [*]()erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.

His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est. Duas etiam nune formulas praepositis adiciam,2 quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx. In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero [*]()quot [*]()seminibus opus sit, eum quinum pedum spatia inter semina desiderantur.

Duco quintam partem longitudinis, fiunt CCXL; et quintam partem latitudinis, hoc est XXIV. His utrisque summis semper singulos asses adicito, qui efficiunt extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicate. Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque. Totidem dices opus esse seminibus.

Similiter inter [*]()senos pedes si voles ponere, duces sextam partem longitudinis [*]()mille ducentorum, fiunt ec, et sextam latitudinis [*]()CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse. Fiunt [*](itaque ac, ex. inque cor. A: inque S. ) [*](adiciam ac: indiciam SA. ) [*](quaero om. S. ) [*](quod SAac. ) [*](inter ac: om. SA. ) [*](sextam partem longitudinis Aac: longi S. ) [*](sextam partem post latitudinis add. S. )

v.2.p.24
CCI, et XXI. Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.[*]()Totidem seminibus opus esse dices.

Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo eodemque [*]()

ordine [*]()consummatis numerum seminum. Denique quotcunque pedum spatia facienda censueris,[*]()totam partem longitudinis et latitudinis duces, et prae-dictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes [*]()cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV. Qui numeri inter se multiplicati fiunt seminum duo milia et viginti quinque.

Vel si [*]()quoquo versus inter quaternos pedes vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina lxi, latitudinis XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV.