Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est: quod ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus,1 tum 2 etiam 3 octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit:

omnem iniuriam sine noxa patitur. Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare: sic et ipsae [*]()valebunt, et pueri abundantia lactis confirmabuntur. Satio autem cytisi vel autumno circa idus Octobris, vel vere fieri potest.

Cum terram bene subegeris, areolas facito, ibique velut ocimi semen cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito, ita ut inter se quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato.

Si pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus: simulatque novam frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et pecori praebete Equo [*]()abunde est viridis pondo xv, bubus pondo vicena, ceterisque pecoribus pro portione virium.[*]()Potest [*]() [*](ovibus add. edd. ex libro de Arboribus 28. 1: om. SAac. ) [*](cum SAc: tum a. ) [*](ovis post etiam add. SAc: iovis quod a. ) [*](ipsa SAa: ipse c. ) [*](equo edd.: aeque SA: eque ac. ) [*](virium Aac: virum S. ) [*](potest Ac: potes S: om. a. a Presumably at one feeding. )

v.2.p.114
etiam circa sepem agri satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehcndit et iniuriam sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.

Cytisum cum aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto: deinde in umbra exsiccata, et ita condito. Hactenus de arboribus praecepisse abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine.

v.2.p.116
BOOK VI