Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est; quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.[*]()Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva; non pessime tamen in [*](sic acM, edd. ante Schn.: harum singulis binas (vinas A) adplicavimus singulis viticulis (vitulicus A) SA: arundines singulis viticulis applicabimus Schn. ) [*](subnexus SA. ) [*](ut auctoribus om. SAa, vett. edd. ) [*](relinquendum est a. ) [*](plurima seminum SA: plurimum semina a. ) [*](procidit SAa. )

v.1.p.382
umbra siccata faciunt in hunc usum harundinum quoque folia.

Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur.1 Iis, ut dixi, cantherius propius 2 a terra quam vitibus ordinariis summittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis suis illigent nec 3 ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minute [*]()soli terga comminuat.[*]()Hanc planam fossuram maxime nos probamus.