Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Plurimum id refert esse quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixus[*]()cantherio. Idque iugum intra quartum pedem convenit adlevari, dum se vinea corroboret.

Impedationem deinde sequitur alligator, cuius officium est ut rectam vitem producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit auctoribus,3 observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum pali, si forte curvus est, sequendum putet; nam ea res uncam vitem facit: sive, ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur,4 quod nec mihi displicet, recta harundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum [*]()refert.