Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est. Nam illa videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenae [*]()stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent; ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur.

Nam frumenta maiore [*]()quidem parte [*]()Italiae quando cum quarto responderint, vix meminisse possumus.[*]()Cur ergo res infamis est? Non quidem suo sed hominum inquit vitio Graecinus: primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt; deinde sata non ita nutriunt, ut ante [*](florentino Sa: flor. expunet. et faventino in mar q. A. ) [*](octingenae SAcM: ottingene a: octogenae vulgo. ) [*](maiorem SAa, Sobel. ) [*](partem SA, Sobel. ) [*](possimus S (in possumus con.) A, Sobel. a Mod. Faenza. b A strip of land running along the Adriatic coast of Italy. c Lucius Annaeus Seneca, the philosopher. d 1 culleus = 20 amphorae = about 137 U.S. (114 Brit.) gallons. e See Introd., p. xi. f Perhaps the two iugera of grafted vines mentioned in III. 9. 6. For the varying number of vines planted to the iugerum, see V. 3. )

v.1.p.256
convalescant ac prosiliant, quam retorrcscant; sed et si forte adoleverint, neglegenter colunt.

Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant; immo etiam seligunt [*]()deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea, quae nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur. Tum etiam dotem, id est instrumentum, raro vineis praeparant; cum ea res, si omissa sit, plurimas operas nec minus arcam patris familiae semper exhauriat.

Fructum vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia vel certe plurima ex his cum commiserunt, quidvis malunt quam suam culpam confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiam [*]()vel per neglegentiam perdiderunt.