Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
nam credidisse vilico vel [*](potueram codd., et plerique ante Schn. ) [*](qui om. codd. ) [*]( probabit codd., vett. edd. ) [*](in his Schn.: nihil S: nihil Aac: non nihil M, et vulgo. ) [*](in quo maxima M, Ald., Gesn. ) [*](conmortales SAa. ) [*](perficiamus SAac. ) [*](sic SAac, Schn.: non (ron M) omnino minimo M, et vulgo. ) [*](flagellorum uvae Sobel: f. vaenue SA: f. venue ac: f. hieme M: flagellorumve edd. )
Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito.
Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem [*]()vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive [*]()veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;[*]()illinc Arcelaca cursus,[*]() [*](vilici( villici c) vel etiam vinitoris SAac, et (se. diligentiae) Sobel. ) [*](socordia a: socordio SA: secordi c: secordis M, Ald., Gesn.: socordia Schn.: socordiae Sobel. ) [*](separatim surculis Ursinus, Schn.: separarum (seperatorum a, seperate M, seperare c) surculorum SAacM: separatorum surculorum Ald., Gesti.: separatos sulcorum vett. edd. ) [*](malleolum SA: malleorum insitis acM. ) [*](ad omnem (omne A) rationem (ratione Ac) SAacM, et vulgo: in omni ratione Schn. ) [*]( tempestive SAac, vett. edd.: tempeative consitum M, et vulgo. ) [*]( opimis (opinis SA) hic paribus heluo respondent SAacM: opimae hinc pares iis helvolae respondeant vulgo. ) [*]( arcelaca cursus Sobel: arcela cursus SAac: arcelane cursus M: arcellae, rursus Ald., Gesn.: arcelacae, rursus Schn. )
Sed haec quamvis plurimum delectent,[*]()utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi [*]()frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar.