Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla interveniente alterius notae 1 stirpe conserere, numerumque quam maximum eius semper augere. Sed et 2 providentis est diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus: sive 3 siccus est, id quod umore proficit,4 contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, 5

quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid quod vineas offendat. Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit quod ei noxium est, tota vindemia privabimur; neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. b At [*]()si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit quod fructum perferat.

Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates: sed quod iudicaverimus eximium genus, id quantae possimus [*]()multitudinis efficiamus; quod deinde proximum a primo; tum quod est tertiae notae vel quartae quoque. Eatenus velut athletarum [*]()quodam contenti simus tetradio;[*]()satis est [*](nota SAac. ) [*](et S, Schn.: om. reliqui. ) [*](enim add. vulgo: deest codd. ) [*](quod (h)umore proficit Ald., Gesn. Schn.: om. SAa, et umore proficit om. cM. ) [*](perurens S. ) [*](diversarum fuerint om. SAac, vett. edd.: cui fuerint om. M. ) [*](Ad SA: et c: Quod Schn. ) [*](possimus SAaM, Sobel: possumus vulgo. ) [*]( athletarum Schn.: letarum SacM: laetarum A: lectarum vulgo. ) [*]( sic Gesn., Schn.: tetradeo vett. edd.: tetartaeo Ald.: conten simus tetra deo S: contempsimus tetradeo AacM. )

v.1.p.338
enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri.

De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae: non quod aut ipse potuerint[*]()a meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui [*]()quam maxime id probaverit,[*]()effecerit. Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his [*]()discernendis maxima [*]()plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum, quod ait divinus auctor Plato, rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis [*]()naturae consequi nequeamus.

Istud tamen, si aetas suppetat et scientia facultasque cum voluntate congruant, non aegerrime perficiemus;[*]()quamvis non minimo [*]()aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium; nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae [*]()dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familiae exhiberi posse non adfirmaverim;