Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

" Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissima poeta. Nihil enim prohibet nos, Publi Silvine, de iisdem1 rebus dicturos celeberrima carminis suspicari 2 principio.3 Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt: quippe varii generis, sicut auctor idem refert, nullis hominum cogentibus ipsae Sponte sua veniunt;

multae [*]()etiam nostra manu satae procedunt. Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae, sui cuiusque [*]()ingenii poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere dicendum [*]()est quod nobis alimenta praebet. Idque tripertito [*]()dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea; vel frutex, ut palma campestris; vel tertium [*]()quiddam [*]()quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, [*](isdem SA: hisdem c. ) [*](aut spicari A. ) [*](principio Ursinus, Schn.: principia SAacM, Ald., Gesn. ) [*](multa Ac: et deinde sata vett. edd. ) [*](cuique SAac. ) [*](discendum SA. ) [*](tripertito SAa: tripartite cM, et vulgo. ) [*](tertius SAac: tercius M. ) [*](quidam aM. )

v.1.p.228