Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus [*]()mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, [*]()desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt,

morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi. [*](sepelire vel sepellire R plerique. ) [*](denicalibus R pauci dett.: dentalibus M: devivalibus S: denibalibus A: dominicalibus R plerique. ) [*](percensuerint SA. a But Columella omits Cato's exception, " unless they fall on family festivals "; cf. Cato, 138, Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt. b Holidays celebrated by the family in honour of its deceased members; cf. Paul. Fest. 61 L, Denicales feriae colebantur, cum hominis mortui causa familia purgabatur. Graeci enim νέκυν mortuum dicunt;and Fest. 282 L, )

v.1.p.224