Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

iamque is [*]()transcendent aetatem primae iuventae nec dum senectutis attigerit, illa ne et auctoritatem detrahat ad imperium, quoniam maiores dedignentur parere adulescentulo, haec ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare et alterum docere;

neque enim recte opus exigere valet, qui quid aut qualiter faciendum sit ab subiecto discit. Potest etiam inlitteratus, dum modo tenacissimae memoriae, rem satis commode administrare. Eius modi vilicum Cornelius Celsus ait, saepius nummos domino quam librum adferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit [*](mancupiorum SA, Lundstrōm. ) [*](iamque is plerique edd., sed isque qui iam maluit Schn. in not.: iamque iis S: Iamque his .41: iamque qui ad, vett. edd.: iam qui A2R. a Cf. XI. 1. 7. )

v.1.p.86
rationes contingere vel per alium propter conscientiam fraudis timeat.[*]()Sed qualicumque vilico contubernalis mulier adsignanda est, quae et [*]()contineat eum et in quibusdam rebus tamen adiuvet;

eidemque actori praecipiendum est, ne convictum cum domestico multoque minus cum extero habeat. Non numquam tamen eum, quem assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit, honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia, nisi ex praecepto domini, ne fecerit.

Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa.

Vilicus enim, quod ait Cato, ambulator esse non debet; nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam, et hoc si ita in vicino est, ut remeare [*]()possit. Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur, neve hospitem, nisi amicum familiaremque domini necessarium, receperit.

Ut ab his arcendus, ita exhortandus est ad instrumentorum [*]()ferramentorumque curam, ut duplicia, quam numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino petendum sit; quia plus in operis servorum quam in pretio rerum eius modi consumitur.

Cultam vestitamque familiam magis [*](timere R, edd. ante Gesti. ) [*](om. SA, et R aliquot. ) [*](remanere SA, et R pauci: re manere Lundström. ) [*](instrumenti M, vett. edd., Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 17. 5. b This precept and many of those that follow are repeated nearly word for word in XI. 1. 19-28. )

v.1.p.88
utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est,

quo non sub divo moliri aliquid possit. Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam neglegentia sua committere, ut puniat delinquentes.

Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut vilicus semper se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequuntur,[*]()et ceteri post fatigationem [*]()operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt.