Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt, utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam, nisi in re domini, utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat neve alium quam [*](exsequantur SA:exequantur vett. edd.: exequentur Ald., Gesn., Schn. ) [*](defatigationem Gesn., Schn. )

v.1.p.90
qui ceteris praebetur. Sic enim curabit ut et panis diligenter eonfiat [*]()et reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi sinat, sed nee ipse mittat, nisi magna necessitate cogente.

Neve negotietur sibi pecuniamque domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet; haec enim negotiatio curam vilici avocat nee umquam patietur eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit. In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, nequid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat.

Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse. Unum enim ac solum dominatur in rustieatione, quicquid exigit ratio culturae, semel facere, quippe cum emendatur vel imprudentia vel neglegentia, iam res ipsa decoxit nec in tantum postmodo exuberat, ut et se amissam restituat et quaestum temporum praeteritorum resarciat.

In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac [*]()comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- [*](conficiatur vel confiteatur R nonnulli. ) [*](cum hac Lundström, praeeunte Schn.: hac S: hãc A: a R: enim M: cum vett. edd. )

v.1.p.92
legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem. Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus operibus novis deliberem et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos id opus adgredi video, de quo secum deliberatum et consilio ipsorum susceptum putant.

Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis,[*]()ut ergastuli mancipia recognoscant,[*]()ut explorent [*]()an diligenter vincti sint, an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint, num [*]()vilicus aut alligaverit quempiam domino nesciente aut revinxerit. Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familiae tali poena multaverit, vilicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat et quem ipse sua sponte vinxerit, antequam sciat dominus, non resolvat;

tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.

Itaque diligens dominus cum et ab ipsis tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerit,[*]()an ex [*](circumseptis SAa, vett. edd. ) [*](recognoscant SAR: recognoscam Lundström. ) [*](explorent SAR: explorem Lundstrōm. ) [*](num R, edd. vulgo: numquam SA: num quem Lundström. ) [*](quaerat Ald., Gesn., Schn. )

v.1.p.94
sua constitutione iusta percipiant, atque ipse panis potionisque probitatem [*]()gustu suo explorat,[*]()vestem, manicas pedumque tegumina recognoscit.[*]()Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter infestent. Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos; ac rursus praemio prosequimur [*]()eos, qui strenue atque industrie se gerunt.

Feminis quoque fecundioribus, quarum in subole certus numerus honorari debet, otium, nonnumquam et libertatem dedimus, cum complures natos educassent. Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plures,[*]()libertas quoque contingebat. Haec et [*]()iustitia et cura patris familiae multum confert augendo patrimonio.

Sed et illa meminerit, cum e civitate remeaverit, deos penatis adorare; deinde, si tempestivum erit, confestim, si minus, postero die oculis perlustrare, omnes partes agri revisere atque aestimare num quid absentia sua de disciplina et custodia remiserit, num aliqua vitis, num arbor, num fruges absint; tum etiam pecus [*]()et familiam recenseat fundique instrumentum et supellectilem. Quae cuncta si per plures annos facere instituerit, bene moratam disciplinam, cum senectus advenerit, obtinebit; nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis. [*](bonitatem R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](exploret R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](recognoscat R plerique, Ald., Gesn., Schn. ) [*](prosequamur SA. ) [*](plus SA, Lnndstrōm. ) [*](enim Ald., Gesn. ) [*](pecudes R. a Cf. Cato, 2. )

v.1.p.96