De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Dixi de is uitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea ueniam, quae non nisi in SINGVLIS PARTIBVS incidere consuerunt, orsus a capite.

In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem uim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de is capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resoluuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo uitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.—Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti. Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino. Si parum per haec proficitur, uehementioribus uti licet, cum eo ut sciamus utique in recenti uitio id inutile esse.

Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo uero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido †sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id uero, quod umidum, praecipue in capillo.—Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.

Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit. Sed ea, quae alopecia nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et in barba. Id uero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in priore parte committant. Illud uitium in qualibet aetate est, hoc fere in infantibus.—Illud uix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thabsia inducunt. Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.

Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed

eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, uari lenticulaeque uulgo notae sunt; quamuis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis uero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco uisum operae pretium non est.—Sed uari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem uenerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leuiter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. Ad omnia ista uero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque erui, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id uespere mane eluitur.

Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus uero et uariis casibus OCVLI nostri patent; qui cum magnam partem ad uitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid euenturum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae

ualetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum inuaserunt, potest esse breuior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit. Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuuat. Si foras iam ruptus
procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium aliquod relinquit. —Curari uero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, uino uetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior uel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum eius. Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest. Si uero minor impetus, minus acrem curationem requirit; aluum, sed non nisi secundo tertioue die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod leuissimum uideri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt oua sorbilia: si minor uis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. Et uictus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. #1108 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. #1108 II, excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo
an lana excipiatur, nihil interest. Superinungui uero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaueris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. #1108 #1110; mandragorae suci P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. #1108 III; acaciae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII. Et haec quidem interdiu: nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Vbi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si leuior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod erui, uiro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum uero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die graui quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur. Ego nobilissima exequar.

Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae conbustae P. #1108 II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.

Dionysi uero collyrium est: papaueris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. #1108 I #1109; turis combusti, cummis, singulorum P. #1108 S; spodii P. #1108 IIII.

Cleonis nobile admodum: papaueris lacrimae frictae P. #1108 I; croci P. #1108 #1109; cummis P. #1108 I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem ualentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. #1108 I; croci P. #1108 II; spodii P. #1108 IIII; plumbi eloti et combusti P. #1108 VI; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. #1108 #1110; aloes P. #1108 #1109; croci P. #1108 I; murrae P. #1108 II; Lyci P. #1108 III; cadmiae curatae P. #1108 VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. #1108 XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula seruatur. Theodotus uero huic compositioni adiecit papaueris lacrimae combustae P. #1108 #1110; aeris combusti et eloti P. #1108 II; nucleos palmularum combustos P. #1108 X; cummis P. #1108 XII.

At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. #1108 I; Lyci P. #1108 #1109; papaueris lacrimae tantundem; murrae P. #1108 II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P. #1108 III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. #1108 VIII; cummis P. #1108 XVIII; acaciae suci P. #1108 XX; stibis tantundem; quibus aqua pluuiatilis adicitur.

Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; cerussae elotae P. #1108 IIII; spumae elotae P. #1108 VIII, quae aeque ex aqua pluuiatili conteruntur.

Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. #1108 #1109 #1109; Lyci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; croci, murrae, aloes, singulorum P. #1108 IIII; aeris combusti P. #1108 VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. #1108 XII; acaciae suci P. #1108 XXXVI; cummis tantundem.

Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum. Igitur lauari debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fouere oculos; deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi: a balineo cauere ne quo frigore afflatuue laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae

cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen euenire nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa uetustate res matura est, ab his isdem auxilium petendum est id est balineo et uino. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus. Sed ante tonderi ad cutem conuenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est. Tum ad idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit. Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur. Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores conuenit.

Id habet nardi Indici, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 #1110; cummis P. #1108 I; croci P. #1108 II; foliorum rosae recentium P. #1108 IIII; quae uel aqua pluuiatili, uel uino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaueris adiciuntur, aliquanto ualentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fouere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante uel murti uel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus uertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflammatio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, uel croco * * * uel cui album oui misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.

Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.—In hoc casu aluus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur. Quod

ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae aduersum inflammationem proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.

Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, aluus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique uictus ratio seruanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.

Id quoque, quod Philalethus uocatur, huc aptum est: murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; plumbi eloti, terrae Samiae, quae aster uocatur, tracanti, singulorum P. #1108 IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. #1108 VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. #1108 VIII. Quae aqua pluuiatili excipiuntur. Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.

Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui.—Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu uocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaueris lacrimae frictae, singulorum P. #1108 I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. #1108 II.

Euenit etiam, ut oculi uel ambo uel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.—In his quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis uero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; uitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum.

Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas mouent.

Genus quoque uiti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasin Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.—His aluus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balineo multa aqua calida fouendum caput; uitandi acres cibi, lacte uinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri P. #1108 #1110; sandaracae P. #1108 #1110; uuae taminiae P. #1108 I simul teruntur, adiciturque uetus oleum pari portione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.

Hactenus oculorum morbi * * * lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diuersam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseuerat tenuis pituitae cursus; quibus aluus ab inferiore parte euocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. #1108 I; cerussae, stibis, singulorum P. #1108 II; spumae argenti coctae et elotae P. #1108 IIII. Sed ea spuma ex aqua pluuiatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit.

Cucurbitula quoque inciso uertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui uero eo debet, quod habet: squamae aeris, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; ceruini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. #1108 IIII; turis P. #1108 XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi uolo.

Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaueris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. #1108 I S. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et uinum. Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.

At ulcera, si cum inflammatione finita * non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut caua aut certe uetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon uocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur. Habet aeruginis P. #1108 IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P. #1108 XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo uehementiora sint, ex aceto terunt.

Id quoque Euelpidis, quod pyrrona appellabat, huc utile est: croci P. #1108 I; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P. #1108 IIII; piperis albi P. #1108 VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.

Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem ualet: lapidis haematitis eloti P. #1108 I #1109; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; croci P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII. Quae cum uino Aminaeo conterantur.

Liquidum autem medicamentum ad idem conponebat, in quo erant haec: aeruginis P. #1108 #1109; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P. #1108 I; croci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I #1109; murrae P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 III; cineris ex odoribus P. #1108 IIII; piperis grana XV. Haec ex uino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum uetustate efficacius fit.

Caua uero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus uocatur. Idem sphaerion uetustis ulceribus et uix ad cicatrices uenientibus optime succurrit.

Est etiam collyrium, quod, cum ad plura ualeat, plurimum tamen proficere in ulceribus uidetur. Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P. #1108 I #1109; albi P. #1108 #1110; cinnamomi, costi, singulorum P. #1108 I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P. #1108 II; gallae P. #1108 V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P. #1108 VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. #1108 XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P. #1108 XXV.

Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint. Si cauae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion uocari dixi, uel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaueris lacrimae P. #1108 II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. #1108 III; aeruginis P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; piperis P. #1108 XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet:

cinnamomi, acaciae, singulorum P. #1108 I; cadmiae elotae, croci, murrae papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; piperis albi, turis, singulorum P. #1108 III; aeris combusti P. #1108 VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. #1108 XXXII; cummis P. #1108 XIII; cadmiae elotae P. #1108 VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem uidetur id, quod habet: cummis P. #1108 #1109; aeruginis P. #1108 I; croci magmatis P. #1108 IIII.

Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere; gargarizare ex lenticula uel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.

Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum leuior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias breuis, in aliis longa et quae uix umquam finiatur.—In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione uictus et idoneis medicamentis peruenitur. Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque * oculorum aqua calida fouebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum uocatur. Habet atramenti sutori P. #1108 I #1110; misy P. #1108 I #1109; piperis albi P. #1108 #1109

#1109; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; cadmiae elotae P. #1108 IIII; stibis P. #1108 VI; satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.

Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. #1108 I; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 II; aeruginis rasae P. #1108 IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion uocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.

Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.—In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.

Collyrium uero aptissimum est, quod rinion uocatur. Habet murrae P. #1108 #1109; papaueris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P. #1108 I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 IIII. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.

Si uero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consueuit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaueris

lacrimae, singulorum P. #1108 II; piperis albi, cummis, singulorum P. #1108 IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaueris lacrimae, cerussae, lapidis Assii, singulorum P. #1108 II; cummis P. #1108 III; piperis albi P. #1108 IIII, croci P. #1108 VI; psorici P. #1108 XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies uiginti rursus teritur, et sic †appellatur. Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant et mel et uinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex uino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.

Caligare uero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemue aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id uitium est, adiuuat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuuat id, quod ex croci magmate fit.

Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu uocant. Habet piperis P. #1108 I; croci Cilici, papaueris lacrimae, cerussae, singulorum P. #1108 II; psorici, cummis, singulorum P. #1108 IIII.

At si ex senectute aliaue inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optumo et cypro et oleo uetere. Commodissimum

tamen est balsami partem unam et olei ueteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Vtilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositisque aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.

Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inueterauit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis obseruationibus discutietur. Sanguinem ex fronte uel naribus mittere, in temporibus uenas adurere, gargarizando pituitam euocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.

Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus uitii satis est. Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.

Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci uocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * .—Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte

uero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore uitio calidis aquis usi releuatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil uidissent, repentina profusione alui lumen receperunt; quo minus alienum uidetur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.

Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.—Sed sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam isdem medicamentis non inutiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.

Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. —Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis. Vnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque

oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. Sal Hammoniacus uel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.

Hactenus in oculis ea * * reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit. —Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si uehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre uigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, aluus soluenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae. Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur. In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet,

quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur. Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt medicamenta: uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaueris lacrimae pares portiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaueris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum instilletur. Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaueris lacrimae pares portiones cum passo. Vel croci P. #1108 #1109 #1110; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 #1109; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaueris lacrimae ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; spumae Lyci P. #1108 IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Vbi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice

tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, quam stacten cognominant, P. #1108 I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109; murrae, misy cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II. Haec ex uino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et uinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. #1108 #1109; gallae P. #1108 #1109; omphaci P. #1108 I; sucum Punici mali. Est Menophili ualidum admodum, quod ex his constat: piperis longi P. #1108 I; castorei P. #1108 II; murrae, croci, papaueris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. #1108 IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 #1109; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. #1108 I; aloes P. #1108 II; mellis cyathi tres; uini sextarius; ex quibus Lycium cum uino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Vbi utendum est, dulce uinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaueris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex uino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.

Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 I; floris iunci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. #1108 II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. #1108 III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci uino liquata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.

Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex is, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.

Vbi uero uermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cauendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album ueratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit. Emortui sub his uermes in primam partem auris prouocabuntur, unde educi facillime possunt.

Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. #1108 II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P. #1108 II, murrae et fellis taurini, singulorum P. #1108 #1109 #1109, uini quantum satis est ad murram diluendam.

Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis grauitas manet, attondendum; idem leniter * sed diu perfricandum est, adiecto uel irino uel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fouendum. Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.

Aliud uiti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Leuissimum est, ubi id ex grauidine est; peius, ubi ex morbis capitisue longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis uenientibus maximeque comitiali praeuenit.

Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo uel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo oleo; ueratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.

Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem darei debet castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum. Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam uel castoreum uel murram miscent.

Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodue animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est: utique enim conprehendit eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso

paulum recuruato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua uehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.

Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque ualentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus uapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta,

ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; inuoluendumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt. Rursusque linamentum inuolutum et oblongum eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et uer bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

Interdum uero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus uero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. #1108 I; atramenti sutori P. #1108 II.

In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est. Quod si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca

uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluuiatili coguntur. Aut panacis, papaueris lacrimae, peucedani, uuae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet lana optentum. Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. #1108 I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem leuat, et cum leuauit, protinus summouendum est. Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet autem papaueris lacrimae P. #1108 I; piperis P. #1108 II; soreos P. #1108 X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. #1108 #1109; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P.
#1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum; tum in peluem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem bonam praestat.