De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Pastilli quoque facultates diuersas habent. Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti; qualis est qui habet chalcitis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti, capitulorum mali Punici, singulorum P. #1108 III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere. At si neruosus aut muscolosus is locus est, commodius est cerato miscere, sic ut illius VIII partes, nona huius sit.

Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XI; olei sextario.

Sed longe Polyidi celeberrimus est, sphragis autem nominatur; qui habet aluminis scissilis P. #1108 I #1109; atramenti sutorii P. #1108 II; murrae P. #1108 V; aloes tantundem; capitulorum Punici mali, fellis taurini, singulorum P. #1108 VI; quae contrita uino austero excipiuntur.

Ad ulcera sordida et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae P. #1108 I; atramenti sutori, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; halicaccabi corticis P. #1108 IIII; mini P. #1108 VI; spumae argenti P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XVI; quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.

Andronis uero est ad uuam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, murrae, singulorum P. #1108 I; aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II; capitulorum Punici mali P. #1108 XXV; ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.

Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum: aeruginis P. #1108 II; murrae P. #1108 IIII; cummis

P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum P. #1108 XVI. Quae ex uino et teruntur et in ipso usu deliquantur.

Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio: casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde uinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. #1108 #1109, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.

Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.

Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. #1108 S #1109; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.

Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. #1108 #1109; salis tantundem; uuae taminiae P. #1108 VI melle excipiuntur.

Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 IIII; murrae P. #1108 #1109 #1109; rosae P. #1108 I; sebi uitulini P. #1108 I #1109; cerae P. #1108 II miscentur.

Optuma autem aduersus inflammationes uuluae Numenii compositio est, quae habet: croci P. #1108 #1109 #1110; cerae P. #1108 I; buturi P. #1108 VIII; adipis anserini P. #1108 XII; uitellos coctos duos, rosae minus cyatho.

Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est.

Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.

Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.

Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. #1108 I; aeruginis P. #1108 II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque uel arida inspergere licet uel excepta cadmia inlinere.

Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII; olei murtei et uini cyathos ternos. Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Vel cantharidum P. #1108 I; sulpuris P. #1108 I; lolii P. #1108 III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uua taminia cum pice liquida. Idem uero possunt et faecis uini combustae et calcis et nitri pares portiones; uel aluminis scissilis P. #1108 #1109 #1109; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. #1108 I; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit.

Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis,

singulorum P. #1108 II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. #1108 VIII; malicori contriti P. #1108 X.

Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.

At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. #1108 I; calcis P. #1108 II; auripigmenti tantundem miscebat.

Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluuium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; marmoris cocti P. #1108 IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 II; calcis P. #1108 IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.

Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. #1108 II; turis, atramenti sutori, singulorum P. #1108 III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VI; cerussae combustae P. #1108 VIII. Ea uel arida inspersa uel melle excepta idem praestant.

Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis: piperis, ueratri albi, singulorum P. #1108 #1109; castorei P. #1108 #1112; spumae nitri P. #1108 I; struthi P. #1108 IIII.

Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi. Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum: reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt. Euocant sinapi, piper.

ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.

Unum est, quod habet lacrimae papaueris P. #1108 #1109; acori, malobathri P. #1108 V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII; petroselini P. #1108 IIII #1109 (uel folii P. #1108 V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. #1108 VI; castorei P. #1108 VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; dulcis radicis P. #1108 VIII #1109 #1110; quae uel melle uel passo excipiuntur.

Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. #1108 #1109 #1109; piperis albi P. #1108 #1109 #1110; floris iunci rotundi P. #1108 II; cinnamomi P. #1108 III; casiae nigrae P. #1108 IIII; croci Cilici P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, quam stacten nominant, P. #1108 V; nardi Indici P. #1108 V #1109 #1110. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.

Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. #1108 #1109 #1109 #1110; acori P. #1108 V; hyperici, cummi,

sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. #1108 IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109 #1110; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. #1108 VI; malobathri folii P. #1108 VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. #1108 VI #1109; nardi, opobalsami, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; thlaspis P. #1108 VI #1109 #1110; radicis Ponticae P. #1108 VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. #1108 VII #1109 #1110. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est.

Acopa quoque utilia neruis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. #1108 II #1109 #1109; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. #1108 XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. #1108 XXVIII; sebi P. #1108 I; unguenti irini cyathum.

Alterum, quod euodes uocant, hoc modo fit: cerae P. #1109 #1110; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.

Enchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos,

paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae uitulinae, sebi uitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.

Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII conteruntur, adiciturque inuicem uinum et id quod specialiter sil uocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur.

CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt. Anodyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaueris lacrimae, galbani, singulorum P. #1108 I; murrae, castorei, piperis, singulorum P. #1108 II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, satis est deuorasse.

Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit: mandragorae P. #1108 #1109 #1110; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. #1108 IIII; quae ex uino teruntur. Vnum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse.

Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: silis, acori, rutae siluestris seminis, singulorum P. #1108 I; castorei, cinnamomi, singulorum P. #1108 II; papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. #1108 II #1109 #1110; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.

Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Vbi iam bene manipellus is coctus est ibidem * * * expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, inferuefitque, donec crassitudinem sordium habeat. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.

Item si uulua dolens somnum prohibet, croci P. #1108 #1109 #1109; anesi, murrae, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 III; cicutae seminis P. #1108 VIII miscentur excipiunturque uino uetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.

Ad iecur sanandum nitri P. #1108 #1109 #1110; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. #1108 I melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.

Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.

Ad thoracis nardi P. #1108 I; turis, casiae, singulorum P. #1108 III; murrae, cinnamomi, singulorum P. #1108 VI; croci P. #1108 VIII; resinae terebenthinae P. #1108 #1109 #1110; mellis heminae tres.

Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. #1108 #1109; castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I. Quae separatim

contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.

Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. #1108 #1109; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. #1108 #1109 #1110; cinnamomi, castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I.

Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. #1108 #1109; hysopi P. #1108 #1109 #1110 conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, deuorandum est.

Colice uero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. #1108 III; petroselini P. #1108 IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. #1108 V; papaueris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.

Infantem uero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. #1108 I, aut cui dictamni Cretici P. #1108 I adiectum est.

Ex partu laboranti erysimum ex uino tepido ieiunae dari debet.

Vocem adiuuat turis P. #1108 I in duobus cyathis uini datum.

Aduersus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaueris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.

Arteriace uero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. #1108 I; croci P. #1108 I #1109 #1110; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. #1108 I coiciuntur in passi

eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. #1108 I.

Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: cum quid extrinsecus laesit, ut in uulneribus; cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; cum quid innatum est, ut in uesica calculus; cum quid increuit, ut uena, quae intumescens in uaricem conuertitur; cum quid deest, ut cum curta pars aliqua est. Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit. Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent. Diuidam autem hanc quoque curandi partem sicut priorem et ante dicam de is, quae in QVAMLIBET PARTEM corporis incidunt, tum de is, quae certas partes infestant. Incipiam a uulneribus.

In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem. Est enim prudentis hominis primum eum, qui seruari non potest, non adtingere, nec subire speciem * * * eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit; deinde ubi grauis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse, ne, si uicta ars malo fuerit, uel ignorasse uel fefellisse uideatur. Sed ut haec prudenti uiro conueniunt, sic rursus histrionis est paruam rem adtollere, quo plus praestitisse uideatur. Obligarique aecum est confessione promptae rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, maius curantis neglegentia fiat.

Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo

medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt; cuiue circa fauces grandes uenae uel arteriae praecisae sunt.

Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam uulnera sunt, ubicumque uenae maiores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt. Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt. Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est; item quodcumque musculum aut neruum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit. Tutissimum omnium, quod in carne est.

Et haec quidem loco uel peiora uel mitiora sunt. Modo uero periculum facit, quodcumque magnum est.

Aliquid etiam in uulneris genere figuraque est. Nam peius est, quod etiam conlisum quam quod tantum discissum est, adeo ut acuto quoque quam retunso telo uulnerari commodius sit. Peius etiam uulnus est, ex quo aliquid excisum est, exue quo caro alia parte abscisa alia dependet. Pessimaque plaga curua est: tutissima quae lineae modo recta est; quo deinde propius huic illiue figurae uulnus est, eo uel deterius uel tolerabilius est.

Quin etiam confert aliquid et aetas et corpus et uitae propositum et anni tempus; quia facilius sanescit puer uel adulescens quam senior, ualens quam infirmus; neque nimis tenuis neque nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus quam corrupti, exercitatus quam iners, sobrius et temperans quam uino uenerique deditus. Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque

feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas; ideoque perniciosissimus autumnus est.

Sed pleraque ex uulneribus oculis subiecta sunt; quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, cum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.

Igitur corde percusso sanguis multus fertur, uenae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi malique odoris tamquam inrorato corpore oriuntur, extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.

Pulmone uero icto spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber; simulque etiam spiritus cum sono fertur; in uulnus inclinari iuuat; quidam sine ratione consurgunt. Multi si in ipsum uulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.

Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in uentrem cubandi dulcedo; punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti; quibus nonnumquam etiam bilis uomitus accedit.

Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruor fertur.

At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad iugulum sicut iocinere uulnerato uenit.

At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est; sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit; uomitus bilis insequitur. Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.

Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis uomitus insequitur. Quorundam sensus optunduntur, appellatique ignorant; quorundam trux uultus est; quorundam oculi quasi resoluti huc atque illuc mouentur; fereque tertio uel quinto die delirium accedit; multorum etiam nerui distenduntur. Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.

Vbi stomachus autem percussus est, singultus et bilis uomitus insequitur; si quid cibi uel potionis adsumptum est, ea redditur cito. Venarum motus elanguescunt, sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.

Communes uero ieiuni intestini et uentriculi uulnerati notae sunt: nam cibus et potio per uulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur. Intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta uel stercus uel odorem eius exhibent.

Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine uoluntate inferiores partes uel semen uel urinam uel etiam stercus excernunt.

At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.

Vesica uero uulnerata dolent inguina: quod super pubem est, intenditur; pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit. Stomachus adficitur: itaque aut bilem uomunt, aut singultiunt; frigus et ex eo mors sequitur.

His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est: sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata. Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species Graecis nominibus distinctas habent. Est enim

quaedam sanies, quae uel hidros uel melitera nominatur; est pus, quod elaeodes appellatur. Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est. Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus. Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile; apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis aut crassus, colore uel liuidus uel niger, aut pituita mixtus aut uarius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit. Itemque postea spes in is maior est, ex quibus melioris generis quaeque proueniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida. Hidros autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. Melitera autem mala est multa et percrassa: melior, quae tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est; sed id quoque peius est multum, tenue, dilutum, magisque si ab initio tale est; itemque si colore sero simile, si pallidum, si liuidum, si faeculentum est; praeter haec, si male olet, nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius; itemque si leue est, si nihil olet, si aequale est: modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet. Nam plus ex maiore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. Elaeodes quoque peius est multum, et parum pingue: quo minus eius, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est qui seruari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio neue inflammatio interemat. Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis

linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum ualent, aceto madefacienda sunt. Id uehemens ad sanguinem subprimendum est; ideoque quidam id uolneri infundunt. Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt; sed, si semel ad ea decurritur, is potius, quae mitius idem efficiunt. Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque neruus neque musculus est, ut puta in fronte uel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admouere a diuersa parte, ut illuc sanguinis cursus reuocetur.

Et aduersus profusionem quidem in his auxilium est: aduersus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est uel os uel neruus uel cartilago uel musculus, aut ubi parum sanguinis pro modo uulneris fluxit. Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit; adeo ut, si parum fluxisse uidebitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus iuuenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id uulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus uidebitur, praecidendus erit: nam percussus mortiferus est, praecisus sanitatem recipit.

Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari. Potest autem id, quod uel in cute uel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit. Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens,

si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur. In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet, maximeque si discissa auris ima est uel imus nasus uel frons uel bucca uel palpebra uel labrum uel circa guttur cutis uel uenter. Si uero in carne uulnus est hiatque neque in unum orae facile adtrahuntur, sutura quidem aliena est: inponendae uero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus uolnus purgatum est, ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus uertitur, et inflammationem mouet, et glutinari uolnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod subprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat. Vtraque optima est ex acia molli non nimis torta, quo mitius corpori insidat, utraque neque nimis rara neque nimis crebra inicienda est. Si nimis rara est, non continet; si nimis crebra est, uehementer adficit, quia quo saepius acus corpus transuit quoque plura loca iniectum uinculum mordet, eo maiores inflammationes oriuntur magisque aestate. Neutra etiam uim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet. Si quod uulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni uulneri primo inponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti uim non potest, uino utendum est. Leuis plaga iuuatur
etiam, si ex aqua frigida expressa spongia inponitur. Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest; itaque ut inarescat, non est committendum. Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis uulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui: maximeque, si caro est, barbarum; si nerui uel cartilago uel aliquid ex eminentibus, quales aures uel labra sunt, Polyidi sphragidem: Alexandrinum quoque uiride neruis idoneum est; eminentibusque partibus ea, quam Graeci rhaptusam uocant. Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi neruique iuxta sunt; quos incidi non expedit. Vbi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id, quod collisum est, quamuis parum diductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes uocari proposui. Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo; uel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si neruosus aut musculosus, quod emolliat.

Fascia uero ad uulnus deligandum lintea aptissima est eaque lata esse debet, ut semel iniecta non uulnus tantum sed paululum utrimque etiam oras eius conprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius adtrahitur; si aeque ab utraque, transuersa conprehendere oras debet; aut si id uulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut et contineat neque adstringat. Quod non continetur, elabitur: quod nimis adstrictum est, cancro periclitabitur. Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est; tum extrema pars eius inferioribus acu adsuenda est: nam nodus ulcus laedit, nisi tamen longe est.

Illo neminem decipi decet, ut propriam uiscerum curationem requirat: de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus uel sutura uel alio medicinae genere est: in uisceribus nihil mouendum est, nisi ut, si quid ex iocinere aut liene aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioqui uolnus interius ea uictus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique uisceri conuenire superiore libro posui.

His ita primo die ordinatis, homo lecto conlocandus est; isque, si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflammationem cibo debet: bibere, donec sitim finiat, aquam calidam; uel, si aestas est ac neque febris neque dolor est, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro ui corporis aestimandum, ut inbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit, tenuem scilicet et exiguum, qui tantum sustineat; multique etiam ex profluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est.

Nimis uero intumescere uulnus periculosum; nihil intumescere periculosissimum est: illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature uulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae uel leui uulneri superuenit, uel ultra tempus inflammationis durat, uel delirium mouet; uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit. Vomitus quoque bilis non uoluntarius, uel protinus ut percussus est aliquis, uel dum inflammatio manet, malum signum est in is dumtaxat, quorum uel nerui, uel etiam neruosi loci uulnerati sunt. Sponte tamen uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque iam inflammatione orta, neque cum in superioribus partibus plaga est.

Biduo sic uulnere habito, tertio die id aperiundum, detergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus inicienda. Quinto iam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die rursus detecto uulnere considerandus color est. Qui si liuidus aut pallidus aut uarius aut niger est, scire licet malum uulnus esse; idque quandocumque animaduersum est, terrere nos potest. Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est: item cutis dura, crassa, dolens periculum ostendit. Bona signa sunt, ubi haec sine dolore tenuis et mollis est. Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt: si grauis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moueant. Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse uideatur. Post id fomentum, si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande uulnus est, tetrapharmacum; si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, rhypodes: et si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet eoque inlita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam. Minusque etiam quam primo fasciae adstringendae sunt.

Proprie quaedam in articulis uisenda sunt, in quibus, si praecisi nerui sunt, qui continebant, debilitas eius partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transuersa commodior est; si retuso et graui, nullum in figura discrimen est. Sed uidendum est, pus supra articulum an infra nascatur. Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, neruum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt. Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo

tumorem permanere; futurumque est ut tarde membrum id uel extendatur uel contrahatur. Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus. Conlocari quoque membrum quod ictum est ratione certa debet. Si glutinandum est, ut superius sit: si in inflammationibus est, ut in neutram partem inclinatum sit: si iam pus profluit, ut deuexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moueri, ambulare nisi sanis alienum est. Minus tamen is periculosum, qui in capite uel brachiis quam qui in inferioribus partibus uulnerati sunt. Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante. Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum uulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et umidum et sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit. Leuis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere.

Inflammatione finita uulnus purgandum est. Et id optime faciunt tincta in melle linamenta, supraque idem emplastrum uel enneapharmacum dandum est. Tum demum uero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.

Purgato, sequitur ut impleatur; iamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies remoueatur. Lanae sucidae superuacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem uulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est, ut buturum cum rosa et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit balneum rarum, cibi boni suci, uitatis omnibus acribus, sed iam pleniores: nam et auis et uenatio et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est: itemque usque cicatricem, si nerui musculiue uulnerati sunt; etiam, si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non peruetus, modice tamen

datum, ad implendum quoque proficere. Si quid molliendum est, quod in neruosis locis musculosisque necessarium est, cerato quoque super uulnus utendum est. At si caro supercreuit, modice reprimit siccum linamentum, uehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum uehementiora, quae corpus exedunt. Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, uel etiam per se impositum siccum linamentum.

Hic ordo felicis curationis est. Sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt: interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent; post quae quicquid medicamentorum ingeritur, parum proficit; quod fere neglegenter curato ulceri superuenit. Interdum uel ex nimia inflammatione, uel ob aestus inmodicos, uel ob nimia frigora, uel quia nimis uulnus adstrictum est, uel quia corpus aut senile aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a Graecis diductum in species est, nostris uocabulis non est.

Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit; deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit (erysipelas Graeci nominant); modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putrescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris est carunculaeque corruptae: interdum etiam nerui ac membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur; modo oritur ea, quam Graeci gangrenam appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt: hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est. Caro in ulcere uel nigra uel liuida est, sed sicca et arida; proxumaque cutis plerumque subnigris pustulis impletur; deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est; ulterior in inflammatione est. Omniaque ea simul serpunt; ulcus in locum pustulosum, pustulae in eum, qui pallet aut liuet, pallor aut liuor in id, quod inflammatum

est, inflammatio in id, quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur ingensque sitis: quibusdam etiam delirium: alii, quamuis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen uix sensus suos explicant; incipit adfici stomachus; fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem eius mali recipit curationem; ubi uero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.

Ac pericula quidem uulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum. Si uaricula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non uult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix inducitur.

Id autem, quod erysipelas uocari dixi, non solum uulneri superuenire sed sine hoc quoque oriri consueuit, atque interdum periculum maius adfert, utique si circa ceruices aut caput constitit.— Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia, maximeque cerussam solani suco, aut Cimoliam cretam aqua pluuiali exceptam; aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulpuris P. #1108 I; cerussae, croci singulorum P. #1108 XII S.; eaque cum uino conterenda sunt, et id his inlinendum: aut si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt et inlita linteolo superinicienda.

At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est. Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus. Si ne haec quidem euincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus umor feratur: nam quod sanum est, siccum

est, cum aduritur. Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a uiuo resoluant: eas escharas Graeci nominant. Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

Gangrenam uero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili; et magis etiam si musculi integri sunt, si nerui uel laesi non sunt uel leuiter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco uitium; quod maxime fieri in digito potest.—In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere; deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo sanum corpus concidere. Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Grauia quoque, quamuis reprimentia, aliena sunt; sed his quam leuissimis opus est; superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri, quod est inter integrum ac uitiatum locum, debet: praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a uictus ratione praesidium est: neque enim id malum nisi corrupti uitiosique corporis est. Ergo primo, nisi inbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda quae per cibum potionemque aluum ideoque etiam corpus adstringant, sed ea leuia. Postea si uitium constitit, inponi super uulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. Ac tum quoque ut plenioribus cibis uti licebit ex media materia, sic tamen non nisi aluum corpusque siccantibus; aqua uero pluuiatili frigida. Balneum, nisi iam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est: siquidem emollitum in eo uulnus cito rursus eodem malo adficitur. Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer. Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.

Hae grauissimorum uulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem neglegenda, ubi integra cute interior pars conlisa est; aut ubi derasum adtritumue aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue sed altum uulnus insedit.

In primo casu commodissimum est malicorium ex uino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est.

Derasso uero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et uinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si leuius id erit et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento.

Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere. Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento euocandus est. Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si iam durior, ante in mulso decocta; cui semper mel adiciendum est aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est utramque aduersus alteram medicamentum esse, si contrita superinposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.

Idem altis tenuibusque uulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis, huic Hecataei emplastrum maxime conuenit.

Vbi uero in quolibet uulnere uentum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis iam repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida linamentum, dum caro alitur; deinde iam, cum continenda est, siccum imponendum est, donec cicatrix inducatur. Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit. Idem radix siluestris cucumeris praestat, idem compositio, quae habet: elateri

P. #1108 I; spumae argenti P. #1108 II; unguenti pondo #1108 IIII. Quae excipiuntur resina terebenthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta; siue unguitur cicatrix, quod in facie fieri potest; siue id ut emplastrum inponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si uel excreuit cicatrix uel concaua est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere. Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest. Si medicamentum aliquis mauult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata super eminentem carnem exedentia medicamenta coicienda sunt, super concauam implentia, donec utrumque ulcus sanae cuti aequetur; et tum cicatrix inducatur.

Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur. Sequitur, ut de is dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis, interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium aut serpentium. Omnis autem fere morsus habet quoddam uirus: itaque si uehemens uulnus est, cucurbitula admouenda est; si leuius, protinus emplastrum iniciendum, praecipueque Diogeni. Si id non est, quodlibet ex is, quae aduersus morsus proposui: si ea non sunt, uiride Alexandrinum: si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex is, quae recentibus uulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur: exaniat enim; ac salsamentum quoque recte super id uulnus deligatur.

Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est; deinde si locus neque neruosus neque musculosus est, uulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem uulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei uero, quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae uehementer exedunt. Post quae nullo nouo magisterio,

sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet; deinde multo meracoque uino accipiunt, quod omnibus uenenis contrarium est. Idque cum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo uidetur.

Solet autem ex eo uulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci (hydrophobas Graeci appellant), miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur; quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, neque opinantem in piscinam non ante ei prouisam proicere. Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere: si habet, interdum deprimere, ut inuitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida uexatum neruorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem praecipue id, quod primo loco posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adiciendum est: si iam is morbus occupauit, per catapotia sumi potest.

Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia: sed in omnibus eadem maxime proficiunt.—Igitur in primis super uulnus id membrum deligandum est, non tamen nimium uehementer, ne torpeat; deinde uenenum extrahendum est. Id cucurbitula optume facit. Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est, quod tamen uix incidere potest, tum quodlibet simile uas, quod idem possit; si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id uulnus exsugat. Neque Hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam uenenum serpentis, ut

quaedam etiam uenatoria uenena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur, ictus eius occidit; et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit neque percussus est, nulla in ea saliua noxa est. Ergo quisquis exemplum Psylli secutus id uulnus exsuxerit, et ipse tutus erit et tutum hominem praestabit. Illud ne intereat ante debebit adtendere, ne quod in gingiuis palatoue aliaue parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido conlocandus est, sic ut id quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum uel ouillum uel uitulinum et uomere, uiuum autem gallinaceum pullum per medium diuidere et protinus calidum super uolnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur. Facit id etiam haedus agnusue discissus, et calida eius caro statim super uolnus imposita. Emplastra quoque si qua * * supra conprehensa sunt; aptissimumque est uel Ephesium uel id, quod ei subiectum est. Praesensque in aliquo antidoto praesidium est: si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur: nam maxima pars uenenorum frigore interemit. Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

Haec aduersus omnes ictus communia sunt. Vsus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum uolnus partim ob inmodicos aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamuis refrigerandi uim habet, tamen habet etiam dissupandi; quo fit, ut

terra respersa eo spumet. Eadem ergo ui uerisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.

In quibusdam etiam aliis serpentibus quaedam auxilia certa satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum uino bibunt: quidam eodem modo contritum super uolnus imponunt: quidam super prunam eo imposito uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur; tum carbonem eius super uolnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam heliotropion Graeci uocant, semen uel certe folia ex uino. Super uolnus uero etiam furfures ex aceto uel ruta siluatica recte imponitur uel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.

Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.

At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur. Trifolium quoque et mentastrum et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque et casia et cinnamomum recte per potionem adsumuntur.

Aduersus chelydri uero ictum panaces aut laser, quod sit scrip. III S. [#1108 I], uel porri sucus cum hemina uini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super uulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta uel nepeta cum sale contrita melle adiecto. Quod in eo quoque uulnere, quod cerastes fecit, aeque ualet.

Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est; dandusque

ei murrae et uuae taminiae par modus ex passi hemina; uel radiculae semen aut lolii radix ex uino; et super uulnus furfures ex aceto coctae; imperandumque, ut is conquiescat.

Verum haec genera serpentium et peregrina et aliquanto magis pestifera sunt, maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Aduersus quos satis proficit herba Vettonica uel Cantabrica uel centaurios uel argimonia uel trixago uel personina uel marinae pastinacae, uel singulae binaeue tritae et cum uino potui datae * * * sunt et super uulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et ieiuni et ieiuno magis nocere; ideoque perniciosissimae sunt cum incubant, utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante procedi quam quis aliquid adsumpsit.

Non tam ex facili is opitulari est, qui uenenum uel in cibo uel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt; deinde quia noxa non a cute sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto uomere; deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum: si id non est, uel merum uinum.

Sunt tamen quaedam remedia propria aduersus quaedam uenena, maximeque leuiora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum * * contusa uel galbanum uino adiecto dari, uel lac per se debet.

Si cicutam, uinum merum calidum cum ruta quam plurimum ingerendum est; deinde is uomere cogendus; posteaque laser ex uino dandum: isque, si febre uacat, in calidum balneum mittendus; si non uacat, unguendus ex calfacientibus est. Post quae quies ei necessaria est.

Si hyoscyamum, feruens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum.

@@Si cerussam, ius maluae uel ius glandis ex uino contritae maxime prosunt.

Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum aut coagulum aut cum aceto laser.

Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut †pota aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi uero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus et cocturae genere idonei fieri. Nam siue ex oleo inferuerunt, siue piri surculus cum his inferuuit, omni noxa uacant.

Adustis quoque locis extrinsecus uis infertur: itaque sequi uidetur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis; quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pelliculam exasperent; deinde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta. Ex insequentibus quaelibet lipara: sed idonea maxime est, quae uel plumbi recrementum uel uitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinauit, farinam cum ruta uel porro uel marrubio, donec crustae cadant; tum eruum cum melle aut irim aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit; nouissime siccum linamentum.

Ab his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ueniendum est, quae interius corrupta aliqua corporum parte nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo peius est. Eius hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae: in his sanies esse uidetur. Infra color niger est: ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur: neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi adfixa est. Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque. Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit, dein liuidum fit, circumque exiguae pustulae oriuntur; et si circa stomachum faucesue incidit,

subito spiritum saepe elidit.—Nihil melius est quam protinus adurere; neque id graue est: nam non sentit, quoniam ea caro mortua est; finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum deinde uulnus sicut cetera adusta curandum est: sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat; purusque iam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute uitium est, possunt succurrere quaedam uel exedentia tantum uel etiam adurentia. Vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque uero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a uiuo corruptam partem resoluit; certaque esse fiducia potest fore, ut undique uitiosa caro excidat, qua huiusce rei medicamen exest. Si id non fit medicamentum malo uincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in eiusmodi casu abstinendum a cibo, a uino est: aquam liberaliter bibere expedit. Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit.

Non idem periculum carcinoma adfert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id uitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum: †et in ulcere autem aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet, interdum etiam torpet. Circa eum inflatae uenae quasi recuruantur, haeque pallent aut liuent, nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt; tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet. Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet: nonnunquam isdem omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem, interdum simile is est, quae uocant Graeci condylomata aspritudine quadam et magnitudine; colorque eius ruber est aut lenticulae similis. Neque tuto feritur: nam protinus aut resolutio neruorum aut distentio insequitur. Saepe homo ictus ommutescit, atque eius anima deficit: quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod cacoethes a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est; deinde ulcus, ex eo thymium. Tolli nihil nisi cacoethes potest: reliqua curationibus inritantur; et quo maior uis

adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt: neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increuerunt, donec occiderent. Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reuerterunt et causam mortis adtulerunt: cum interim plerique nullam uim adhibendo, qua tollere id malum temptent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perueniant, non prohibentur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo scire * potest sed tempore et experimento. —Ergo ubi primum id uitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si leuatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem. Si protinus inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, remouendaque sunt omnia acria, omnia uehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rypodes emplastrum satis est. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur; sed ita, si nihil exacerbauit: si minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

Est etiam ulcus, quod ΘΗΡΙΩΜΑ Graeci uocant. Id et per se nascitur et interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est uel liuidus uel niger, odor foedus, multus et muccis similis umor. Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit: prurigine tantum mouetur. At circa dolor est et inflammatio; interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit. Atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat. Id ulcus inaequale est, caeno simile; inestque multus umor glutinosus; odor intolerabilis, maiorque quam pro modo ulceris inflammatio. Vtrunque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus uel is, quorum corpora mali habitus sunt.—Curatio utriusque eadem est, sed in maiore malo magis necessaria. Ac primum a uictus ratione ordinandus est, ut quiescat in lectulo, ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam adsumat; aluus quoque ei ducatur; dein post inflammationem cibum boni suci capiat, uitatis omnibus

acribus; potionis quantum uolet, sic ut interdiu quidem aqua contentus sit, in cena uero etiam uini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in is, quos ΦΑΓΕΔΑΙΝΑ urgebit, atque is, qui therioma adhuc habebunt, utendum erit. Et uictus quidem talis necessarius est. Super ulcus uero inspergenda arida aloe * oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis neruus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt. Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt uel linamenta uel oleae folia ex uino decocta uel marrubium; eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto dein bene expresso; circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis. Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.

Sacer quoque ignis malis ulceribus adnumerari debet. Eius duae species sunt: alterum est subrubicundum aut mixtum rubore atque pallore exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla †alteri maior est, sed plurimae perexiguae: in his semper fere pus et saepe rubor cum calore est. Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest. Fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, subliuidum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit extremis procedentibus. Ac saepe id, quod iam sanum uidebatur, iterum exulceratur. At circa proxima cutis, quae uitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime. —Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex is, quae serpunt, sic prope difficillime tollitur. Medicamentum eius fortuitum est uno die febris, quae umorem noxium absumat. Pus quo crassius et

albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os uulnerum * laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est. In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse quam cibus debet. Ipsa autem ulcera si mediocriter serpunt, aqua calida, si uehementius, uino calido fouenda sunt; deinde acu pusulae, quaecunque sunt, aperiendae; tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in uino cocta atque contrita, potest emplastrum uel Herae uel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex uino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa sed tenuis. Odor malus neque in ulcere neque in eius umore est; nulla inflammatio, dolor modicus est; nihil serpit, ideoque nullum periculum affert, sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur ulcusque renouatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid et uehemens et reprimens habeat. Quale eius rei causa fit ex his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum P. #1108 IIII; cadmiae, cerae, singulorum P. #1108 VIII; rosae quantum satis est ad ceram simul cum eis molliendam.

Fiunt etiam ex frigore ulcera hiberna, maxime in pueris, et praecipue pedibus digitisque eorum, nonnunquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est; interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus. Prurigo maior est:

nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.—In primis multa calida aqua fouendum est, in qua rapa decocta, aut si ea non sunt, aliquae uerbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est. Si iam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum uino adiecto, aut malicorium in aqua coctum deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur; quae uel praecipue fatigare medicos solent, quoniam et febres mouent nec unquam facile maturescunt; et siue ferro siue medicamentis curantur, plerumque iterum iuxta cicatrices ipsas resurgunt multoque post medicamenta saepius; quibus id quoque adcedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus: in mammis quoque feminarum se reperisse chirurgicus Meges auctor est. —Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant; tunc uero ut ulcus curant. Quaecunque autem ratio curandi est, corpus puro ulcere exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perueniat. Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.

Furunculus uero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore, maximeque ubi iam in pus uertit. Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiam ut nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se atque erumpit: sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet.—Proprium eius medicamentum galbanum est: sed alia quoque quae supra comprehensa sunt. Si cetera desunt,

imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat; deinde, si non repressit, quodlibet puri mouendo accommodatum; si ne id quidem est, uel resina uel fermentum. Expresso pure nulla ultra curatio necessaria est.

Phyma uero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam maius. Nam furunculus oui dimidii magnitudinem raro explet, nunquam excedit: phyma etiam latius patere consueuit, sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Vbi diuisum est, pus eodem modo apparet; uentriculus, ut in furunculo, non inuenitur, uerum omnis corrupta caro in pus uertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in iuuenibus rarius oritur et difficilius curatur. Vbi aetas indurauit, ne nascitur quidem. Quibus uero medicamentis discuteretur, supra propositum est.

Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque uehemens est, et maior quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula. Idque tarde maturescit neque magnopere in pus conuertitur. Fit maxime aut in uertice aut in alis aut inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri uocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstraui.

Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans; idque fere fit aut post febres aut post dolores partis alicuius maximeque eos, qui uentrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est, siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem eius, quod phyma uocari proposui, rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque †innocenter indolescit et sitim uigiliamque exprimit: interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. Et quod desubito durius non est, mollius est et quamuis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa iam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, auertendus is materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et

reprimunt et refrigerant; qualia et alias et paulo ante in erysipelate proposui: si iam durior est, ad ea ueniendum est, quae digerant et resoluant; qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui. Quod per haec discussum non est, necesse est maturescat; idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur. Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt; eademque omnium curatio, tantum modo distat.

Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet; penitusque condita suppuratio est, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Vbi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut subliuidus aut subalbidus est, matura suppuratio est; eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti. Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si una plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetrauit, si febris non est, si ualet corpus, aeque linamenta superuacua sunt. In reliquis, parce tamen, nec nisi * plaga est, imponi debent. Commode uero uel super linamenta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum; quae et per se et mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda uel malua contrita uel faeni Graeci liniue semen ex passo coctum superdandum est. Quicquid deinde impositum est, non astringi sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.

Nonnunquam autem et ex eiusmodi abscessibus et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto,

calloso. Fit in omni fere parte corporis, habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant; aliae rectae intus feruntur, aliae multoque plures transuersae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesue ab uno ore intus orsae quae fiunt; aut etiam in plures sinus diuiduntur; aliae rectae, aliae flexae et tortuosae sunt. Aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perueniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur; atque etiam quaedam insanabiles reperiuntur.—Expedita curatio in fistula simplici recenti intra carnem, adiuuatque ipsum corpus, si iuuenile, si firmum est: inimica contraria his sunt; itemque si fistula os uel cartilaginem uel neruum uel musculos laesit; si articulum occupauit; si uel ad uessicam uel ad pulmonem uel ad uuluam uel ad grandes uenas arteriasue uel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem, penetrauit. Ad intestina quoque eam tendere semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus uel aegrum uel senile uel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit; quod extracto specillo patet. Si uero os in uicino est, id quoque disci potest, iam necne eo fistula peruenerit; * * penetrauit, quatenus nocuerit. Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est: si magis id renititur, ad os uentum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, uerum adhuc leuis est: si inaequale quoque et asperum subest, uehementius os exessum est. At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae: simplices uero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est;
cumque fere iuxta sint caro et neruos et aliqua neruosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diuersa corporis genera perroserint. Siquidem in carne pus leue, album, copiosius fertur; at ex neruoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus; ex neruo pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterue membrum conlocauit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit; testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid; exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera parte paulo plenius; idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat. Quae in omnibus collyris fistularum perpetua sint. Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa; soluique quinto die satis est. Genusque uictus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordis fistula est, ex interuallo ieiunum radiculas esse, deinde uomere necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus. Sed tum ualidioribus medicamentis opus est; quale est, quod habet: papaueris lacrimae P. #1108 I; cummis P. #1108 III #1109; cadmiae P. #1108 IIII; atramenti sutori P. #1108 VIII; ex quibus aqua coactis collyrium fit. Aut in quo
sunt: gallae P. #1108 #1109 #1110; aeruginis, sandaracae, aluminis Aegypti, singulorum P. #1114 I; atramenti sutori conbusti P. #1114 II. Aut quod constat ex chalcitide et saxo calcis, quibus auripigmenti dimidio minus quam in singulis prioribus est adicitur; eaque melle cocto excipiuntur. Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis aeruginis rasae P. #1108 II conterere, deinde Hammoniaci thymiamatis P. #1114 I aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere; idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est uel papyrum intortum uel aliquid ex penicillo in modum collyri adstrictum eo inlini. Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest. Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur: aut eadem ex uino liquanda, uel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum. Quicquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi qui soluerit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere; si plus puris fertur, uino; si callus durior est, aceto; si iam
purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur. Fere uero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, uicta medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit; quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita. Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti; sed celerius id glutinat quam impletur. Neque uerendum est, ne purum corpus puro corpori iunctum non coeat: adiectis quoque medicamentis ad id efficacibus * * * cum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos iungat.

Est etiam ulceris genus, quod a faui similitudine ΚΗΡΙΟΝ a Graecis nominatur, idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore. Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus; neque tamen ad iustam maturitatem peruenit. Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit. Raro fit nisi in scapulis. Alterum * * * est minus super corpus eminens, durum, latum, subuiride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei. Si inciditur, uiridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem mouere consuerint.—Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum; et uuae taminiae pars quarta fico adiecta. Quod

si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Vlcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.

Sunt uero quaedam uerrucis similia, quorum diuersa nomina ut uitia sunt. ACROCHORDONA uocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius; idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur, sed fere plura, maximeque in pueris; eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus conuertuntur. At THYMION nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum. Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur; nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum. Modo unum autem, modo plura nascuntur, uel in palmis uel inferioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscenis sunt maximeque ibi sanguinem fundunt. MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent: infra lata, super autem tenuia, minus sanguinis mittunt; magnitudine uix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut inferioribus pedum partibus. CLAVVS autem nonnumquam quidem alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso, quamuis interdum aliter; dolorem, etiamsi non alias, tamen ingredienti mouet.

Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur, et

quo minora sunt, eo magis. Myrmecia et claui sine curatione uix umquam desinunt. Acrochordon, si excissa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt. Clauum subinde radere commodissimum est: nam sine ulla ui sic mollescit; ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera uero genera medicamentis adurenda sunt; aliisque id, quod ex faece uini; myrmecis id, quod ex alumine et sandaraca est, aptissimum. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur; deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

At pusulae maxime uernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemue aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica uel sudore nascuntur: exanthemata Graeci uocant; eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. Nonnumquam plures similes uaris oriuntur, nonnumquam maiores pusulae liuidae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato; subestque his umor. Vbi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet: phlyctaenae Graece nominantur. Fiunt uel ex frigore uel ex igne uel ex medicamentis. Phlyzacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est. At ex pusulis uero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammatione aut dolore; exitque aut pus aut sanies aut

utrumque; maximeque id euenit in aetate puerili, raro in medio corpore, saepe in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae epinyctis uocatur: ea colore uel subliuida uel nigra uel alba esse consueuit. Circa hanc autem uehemens inflammatio est; et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem eius est: neque enim ea faba maior est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei inpositum est. —In omnium uero pusularum curatione primum est multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari. Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus; eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita adfectus est. Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque uinum miscere et sic ungui; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur. Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. #1114 VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.

Scabies uero durior: cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens; serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis uero certo tempore anni reuertitur. Quo asperior est quoque prurit magis, eo difficilius tollitur:

itaque eam, quae talis est, agrian id est feram Graeci appellant. —In hoc quoque uictus ratio eadem quae supra necessaria est: medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est, quod fit ex spodi, croci, aeruginis, singulorum P. #1114 I; piperis albi, omphaci, singulorum P. #1108 I; cadmiae P. #1114 VIII. At ubi iam exulceratio est, id, quod fit ex sulpuris P. #1114 I; cerae P. #1114 IIII; picis liquidae hemina; olei sextaris duobus; quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit. Est etiam quod ad Protarchum auctorem refertur. Habet farinae lupinorum S. I.; nitri cyathos IIII S.; picis liquidae heminam; resinae umidae selibram; aceti cyathos tres. Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur; idque omnem pituitam ubique sustinet. Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

Inpetiginis uero species sunt quattuor. Minime mala est, quae similitudinem scabie repraesentat: nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et uaris similis pusulas habet; uidenturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resoluuntur; certioribusque hoc temporibus reuertitur. Alterum genus peius est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque; figuras uarias habet; squamulae ex summa cute discedunt; rosio maior est; celerius et latius procedit certioribusque etiamnum quam prior temporibus et fit et

desinit: rubrica cognominatur. Tertia etiannum deterior est: nam et crassior est et durior et magis tumet; in summa cute finditur et uehementius roditur. Ipsa quoque squamosa sed nigra; proceditque et late nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur aut desinit neque ex toto tollitur: nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis. Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec uero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud ualentius est quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli. Sarapion autem nitri P. #1114 II, sulpuris P. #1114 IIII excipiebat resina copiosa, eaque utebatur.

Papularum uero duo genera sunt. Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leuiterque roditur: medium habet pauxillo leuius, tarde serpit. Idque uitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam agrian id est feram Graeci appellant; in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit. Minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in inpetiginem uertitur. Sed leuis papula etiam, si ieiuna saliua cotidie defricatur, sanescit: maior commodissime murali herba tollitur, si sub ea detrita est. Vt uero ad composita medicamenta ueniamus, idem illud Protarchi tanto

ualentius in his est, quanto minus in his uiti est. Alterum ad idem Myronis: nitri rubri, turis, singulorum P. #1108 I; cantharidum purgatarum P. #1108 II; sulpuris ignem non experti tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XX; farinae loli S. III; gitti cyathos III S.; picis crudae S. I.

Vitligo quoque quamuis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit. Eius tres species sunt. Alphos uocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse uideantur. Interdum etiam latius et cum quibusdam intermissionibus serpit. Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis: cetera eadem sunt. Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes. Omnia haec serpunt, sed in aliis celerius, in aliis tardius. Alphos et melas in quibusdam uariis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce quem occupauit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt, ultimum uix umquam sanescit; ac si quid ei uitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur. Vtrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si umor albidus, sanari non potest; itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur: alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto. His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur. Proprie quidam Myrone auctore eos, quos alphos uocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulpuris P. #1108

#1109 #1110; aluminis scissilis P. #1108 #1109; nitri P. #1108 #1109 #1109; murti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super uitliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. Ii uero, quos melanas uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba; eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur; tum genus id uitliginis defricatur.