De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Dixi de is malis corporis, quibus uictus ratio maxime subuenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo uiro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt uel Zenonis uel Andriae uel Apolloni, qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem peruenire non possunt. Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. Ergo et illa, quae uictu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem uictus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.

Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.

Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta uel Cimolia uel figularis, misy; frigida aqua, uinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris [atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris].

Glutinant uulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; oui album, gluten, icthyocolla; uitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia uel ex aqua frigida uel ex uino uel ex aceto expressa; ex isdem lana sucida; si leuis plaga est, etiam aranea.

Reprimunt alumen et scissile, quod ΣΧΙΣΤΟΝ uocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

Concoqunt et mouent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.

Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae uiolae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum uetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uua taminia; sulpur, alumen, rutae semen.

Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem uis, sed ualidior est squama aeris], pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium [quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed ualentius est habrotonum], ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum [cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique ualidior est], fel, uitellus crudus, cornu ceruinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uua taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, eruum.

Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum; galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum; auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius; apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.

Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, uinum, acetum.

Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uua taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe.

Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.

Crustas uero has resoluit farina triticea cum ruta uel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.

Ad discutienda uero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba uiola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, uiola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uua taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus uitellus, amarae nuces, sulpur.