De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam reuocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat. Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P#1111 #1108 III, petroselini P#1111 de〈n〉 III, piperis longi et rotundi, singulorum P#1111 #1108 II, papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P#1111 #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.]

Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueuerunt: dysenteria Graece uocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod leuatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inueterauerit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. —Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio

exulcerat; deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint; portulacam uel coctam uel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum --- Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi uero esse debent, qui leniter uentrem adstringant. At ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, uinum leue, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit. Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem reuertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius uitium est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam aduersus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in aluum datur.] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.

Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.—In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis uis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet; et ex uerbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae

aluum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore uentris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; uomitus, ut Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, euocatus.

Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes uidemus.—Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae * * * uel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelue. Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, uel in aluum oleum subter dedisse.

Est autem aliud leuius omnibus proximis, de

quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci uocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. —Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΑΡΜΑΚΟΝ Graeci uocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur. Alternis uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio uictus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.

Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum grauissimus, idque peius est. Sed uno die fluere aluum saepe pro ualetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimum diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat uiresque consumit. —Primo die quiescere satis est, neque impetum uentris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida aluus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; uehementer omnia praeter uentrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admouere; cibis uti, sed uentrem contrahentibus, uino non multo meraco. Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed uomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, uomitu niti: uix enim fieri potest, ut post hanc animaduersionem aluus non contrahatur. Alia uia est, ubi uelis subprimere, cenare, deinde uomere; postero die in lecto conquiescere, uespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex uino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque auem, et postea uinum idem bibere aqua pluuiali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque uomere. Frigidam autem adsidue

potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmauit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem euenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A uomitu oportet incipere; deinde postero die uespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, uinum meracum quam asperrimum; impositam super uentrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: uehiculo sedisse uel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si uero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande uas coicienda sunt pira atque mala siluestria: si ea non sunt, pira Tarentina uiridia uel Signina, mala Scaudiana uel Amerina, myrapia; hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, et torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gustu non insuaue est, et, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa uentrem tenet. Duo aut tria coclearia uno die sumpsisse satis est. Alterum ualentius genus est: murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum Punicum excauare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum * * coicere; tum infundere cruda oua, rudiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse. Aliquibus * adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere †Est quid ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat. Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum
id sorbetur; quod iure ualentissimis medicamentis adnumerari potest. Atque etiam potui datur uinum Signinum uel resinatum austerum uel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum uinoque tali miscetur; idque uel merum sorbet aliquis uel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in uehementibus malis superuacuum est.

Ex uulua quoque feminis uehemens malum nascitur proximeque ab stomacho uel adficitur haec uel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro reuertens perpetuum est.—Vbi incidit, si satis uirium est, sanguis missus adiuuat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consueuit, admouere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, uel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum uinum est in totum annum, etiamsi casus idem non reuertitur. Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum uentrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui uel castoreum est uel git uel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si uero uulua exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ouis album misceatur, idque adponatur; uel album ex ouo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae puluere. Dolens uero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri

nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus uel etiam sub mammis admotae.
si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae euocent, ut costus, puleium, albae uiolae flos, nepeta, satiureia, hysopum: ex quibus, quae cibo apta sunt, etiam cum illo assumpta proficiunt et praetuta porrum, ruta, omne acre holus. Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque uitio medetur. Si nusquam sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, ex brachio ille mittendus est.
Cod.Tol. 7-12 Maia v.26

[*](CAPITULO CVI: De uesica) Vesica autem uariis et interdum acutis, interdum longis morbis obnoxia est. Communis omnium est urinae difficultas. Discrimina tamen in hac ipsa non sunt mediocria. Vnum genus est quo subinde urinae desiderium est, sed paulum eius emittitur. Totius tamen diei noctisque spatio plus quam sat est redditur. Id cum inueterauerit, tabe quadam hominem consumit. Huic accedit ipsius naturalis dolor maximeque urina et incipiente desinente. Nonnumquam uero idem dolor etiam uentrem imum coxasque etiam latera complectitur. Solent enim uesicae uitiis affici renes sicut illorum magis haec quoque afficitur.

Alius morbus est tormento crudelior, ubi urina uix et non nisi magna ui exprimitur. Sed hoc ipso cruciat quod urina continetur. Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities; nonnumquam uomitus. Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat. Saepe quod descendit purulentum est. Quae omnia quibusdam ulceribus natis oriri uidentur. Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt.

Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit. Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.

Cod. Tol. 7-12 Emerita

[*](CAPITULO CVII: De calculis in uesica) Praeter haec, calculi quoque in uesica nascuntur, urinae difficultate et magno dolore aeque accedentibus. Rursus ubi etiam sine dolore praeter modum urina descendit, contrario modo tabes hominem consumit. Atque ex ea quoque modo tenuis profluit, modo turbida et crassa. Et haec quidem fere in hac parte incidere consuerunt.

Commune uero ad urinae difficultatem remedium est his cibis uti: qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti. Item leni frictione citra sudorem.

Rursus alia diuersorum malorum diuersa remedia sunt. Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire. Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsumere, deinde uomere. Postero die ratio est lauari eadem, deinde dimidio minus quam consuetudine cibi capere atque inuicem altero die hoc, altero, illo modo se curare. Si longius malum factum est, fouere inferiores cotidie partes aqua calida in qua lini semen decoctum sit, in eadem residere umbilico tenus. Ceratum ex oleo uetere facere eoque pubem proximasque partes circumdare. Abstinere ab omnibus quibus urinae mouendae sunt, potionem quoque quam parcissime adsumere, cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere. Vomitus interponere, aluum, sialiter non respondet, uel ducere uel aliquo medicamento mouere. Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est. Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat. Mel quoque et dulcia omnia uidentur utilia. Imponendum super ceratum est ex irino uel cyprino factum.

Longe periculosissima in calculis res est. Calculi modo integra, modo scabra uesica nascuntur. Integra nati aut semper in ea mouentur—quos ab innatando πλωτοῦσ Graeci uocant—, aut in ipsa uesicae ceruice orti ubi primo, conquiescunt. Postea, magnitudine adsumpta, pondere in uesicam prolabuntur. Hi uero qui ulceribus innati sunt, primum his quasi crestae inhaerent; deinde, quia innatuerunt, non continentur; inde quoque pondere decidunt. Vtrique ex immobilibus mobiles fiunt. Solutique calculi qui prius ulceri inhaeserat, signum est contra morem sanguis profusus et eo plus quo is asperior est. Carunculaeque tenues subalbidae cartilagini similes secutae in quibusdam etiam plenior. Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit. Initium est eo delapsi, dolor auctus et urina difficilior. Ac nisi inde retro redit et tortus exstet, febriculas excitat.

Igitur ubi prima esse nota calculi coepit, experienda sunt remedia quae nonnumquam citra scalpelli curationem, si maxime coneris, is uitium discutiunt ieiunoque cotidie paulum quod deuoret resinae terebinthinae dandum est. Id enim et calculos discutit et quaedam arenosa coeuntia.

Cod.Tol. 7-12 Emerita Idem faciunt etiam albae oliuae, et nigrum papauer cum melle adsumptum, et cummis cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus uesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.

At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem. Balneum rarum esse

debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, uinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Aluus quoque uel ducenda uel lacte purganda est. Si crassa urina est, uehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, uino eodem. In utroque morbo uitanda omnia sunt, quae urinam mouere consuerunt.

Est etiam circa naturalia uitium, nimia profusio seminis; quod sine uenere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat.—In hoc adfectu salutares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; uitare etiam, ne supinus obdormiat.

Superest ut ad extremas partes corporis ueniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consueuit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos uis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit. —Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter

ualentissima auxilia est. Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae; mouenda urina; aluos, si compressa est, ducenda. Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.

Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consueuit.—In isdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisue commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inueterauerunt, uix citra ustionem finiuntur.

In manibus pedibusque articulorum uitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisue esse consuerunt. Ea raro uel castratos uel pueros ante feminae coitum uel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.—Vbi sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat. Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum euaserunt: quidam, cum toto anno a uino, mulso, uenere sibi temperassent, securitatem totius uitae consecuti sunt; idque utique post primum dolorem seruandum est, etiamsi quieuit. Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior is

temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem uero curam adhibere debet is, quibus id reuertitur; quod fere uere autumnoue fieri solet. Cum uero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem; ibi se dimouere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis inuicem modo sedere, modo ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam mouentibus, quotiensque plenior est, uomere. Vbi dolor uehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint. Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere; paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex uino coctam. Si uero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant. Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si maior est dolor, papaueris cortices in uino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est. Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque
malagmata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fouere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua uel papaueris cortices uel cucumeris siluestris radix decocta sit; tum inducere articulis crocum cum suco papaueris et ouillo lacte. At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus. Lapis etiam, [qui carnem edit,] quem ΣΑΡΚΟΦΑΓΟΝ Graeci uocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi leuare consueuit. Ex quo in Asia lapidi Assio gratia est. Vbi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi uitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo uel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est. Quibus uero articulorum dolor certis temporibus reuertitur, hos ante et curioso uictu cauere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore uomitu; et si quis ex corpore metus, uel alui ductione uti uel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum euidens sit omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.

Ex quocumque autem morbo quis inualescit, si tarde confirmatur, uigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leuiter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuuat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare. Vbi triduo quadriduoue uinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in uitia tabem inferentia incidat et ut mature uires suas recipiat. Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus eo transire, ut arbitrio suo uiuat.