De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Dixi de iis vitiis, quae, per totum corpus orientia, medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consuerunt, orsus a capite. In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adjicit autem vim quamdam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt. Nam, quo minus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eaeque a cute resolvuntur; et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco: huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio: ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur, neque ex toto inutile est. Nam bene integro capite non exit: ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde

p.223
corrumpi, quam id, quod nocet, in aliam partem magis necessariam verti. est ergo subinde pectendo repurgare, quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod humore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est; dein id superadjuvandum aliquibus ex leniter reprimentibus; quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet; cum eo, ut sciamus, utique in recenti vitio id inutile esse.

Est etiam ulcus, quod a fici similitudine σύχωσισ a Graecis nominatur. Caro excrescit: et id quidem generale est. Sub eo vero duae species sunt. Alterum ulcus durum et rotundum est: alterum humidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit: ex humido plus, et mali odoris. Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba; id vero, quod humidum, praecipue in capillo. Super utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum et aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum. Terra quoque eretria ex aceto liquata recte illinitur.

Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt: ac, si ictus is locus est, sanguis exit liquidus, et mali odoris: increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde. Pejus est, quod densam cutem, et subpinguem, et ex toto glabram fecit. — Sed ea, quae ἀλωπεχία

p.224
nominatur, sub qualibet figura dilatatur. fit et in capillo, et in barba. — Id vero, quod a serpentis similitudine ὀφίασισ appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit; quibusdam etiam ad frontem, se duo capita in priore parte committant. Illud vitium in qualibet aetate fit; hoc fere in infantibus: illud vix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam illinunt adurentia ex oleo; maximeque chartam combustam: quidam resinam terebinthinam cum thapsia inducunt. Sed nihil melius est, quam novacula quotidie radere: quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae. Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.

Paene ineptiae sunt curare varos, et lenticulas, et ephelidas: sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant; quum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur: quae nihil est, nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. Cetera non nisi in facie: lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est. Sed vari commodissime tolluntur imposita resina, cui non minus quam ipsa est, aluminis scissilis, et paulum mellis adjectum sit. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, quum pares portiones habent, contritaque ex aceto sunt, ad mellis crassitudinem venerint. His corpus illinendum, et, interpositis pluribus horis, mane eluendum est, oleoque leniter ungendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adjectum sit. Ad omnia vero ista, atque etiam ad colorandas cicatrices

p.225
potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis. cretae cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthii albi, sertulae campanae seminis: quae omnia contrita, melle quam amarissimo coguntur, illitumque vespere, mane eluitur.

Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus oculi nostri patent: qui qüum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine, quaedam notae sunt, ex quibus, quid eventurum sit, colligere possimus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint; si ea pituita lacrimae mixta est; neque lacrima calida est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus. longae valetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est; longum id, sed sine periculo, futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est; sed vix ante vicesimum diem tollitur[*](Prorrh.II. 18): nonnumquam per duos menses durat. Quandocumque finitur, pituita alba et mollis esse incipit, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit; nisi quid exulceravit. Tumor magnus, si sine dolore est, et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat; et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Ejusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt; aut etiam si, tumore jam finito, diu lacrima cum pituita profluit. Pejus etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget: siquidem sub his

p.226
oculus plerumque rumpitur; votumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula juvat: si foras jam ruptus procidit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet. At si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit. Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento (sc. purgante), balneo , vino, vetustissimus auctor Hippocrates[*](Aph. VI, 31) memoriae prodidit. Sed eorum tempora et causas parum explicuit: in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe est. Hos igitur interdum inflammatio occupat: ubi cum tumore in his dolor est; sequiturque pituitae cursus, nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In ejusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die, loco obscuro cubare debet sic, ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum assumere; si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum ejus. Quod si graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est; utique si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus minus acrem curationem requirit, alvum, sed nonnisi secundo tertiove die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat; satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen in lippientibus longum jejunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri potest ex iis, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque, aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus, quantum inflammationi detrahetur, tantum adjici cibis poterit; sed generis ejusdem: utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur; nihil potui praeter aquam. Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci p. )-(. I. et farinae candidae quam tenuissimae p. )-(. II. excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat: idque in linteolum illinere, et fronti agglutinare, ut, compressis venis, pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem
p.227
facit. Linteolo an excipiatur, nihil interest. Superinungi vero oculi debent sic, ut croci quantum tribus digitis comprehendi potest, sumatur, myrrhae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem, eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. ad idem: myrrhae p.)-(. z. mandragorae succi p . )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. II. foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum p. )-(. III. acaciae p. )-(. IV. gummis p. )-(. VIII. Et haec quidem interdiu: noctu vero, quo commodior quies , non alienum est, superimponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave id et durum, propter magnum oculorum dolorem, videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est; adjiciendumque eo mulsi , idque digito permiscendum: ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos imponi. Ea res et levis est, et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo cotoneo cocto mixta, commode imponitur. Neque ab ratione abhorret, etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua; si major, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superimponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest; et quum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquid dandum est, quae ἀνώδυνα Graeci appellant: satisque est puero, quod ervi; viro, quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte conjicitur; saepe enim potius concitatur eo pituita, quam minuitur. A secundo die, gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt; novisque etiamnum mixturis temperari possunt; quum lenia medicamenta, et modice , facile et varie misceantur. Ego nobilissima exsequar.

p.228

Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, gummis singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae combustae p. )-(. II. Illud scire oportet hic quoque omnia medicamenta, singula primum per se teri, deinde mixta iterum, adjecta paulatim vel aqua, vel alio humore: gummi, quum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint, neque frientur.

vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, p. )-(. I. aeris combusti, , singulorum p. )-(. II. spodii p. )-(. IV.

Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae p. )-(. I. croci p. )-(. z. gummis p.)-(.I.quibus, dum teruntur, adjicitur rosae succus. Aliud ejusdem valentius: squamae aeris, quod στόμωμα appellant, p. )-(. I. croci p. )-(. II. spodii p. )-(. Iv. plumbi eloti et combusti p. )-(. VI. gummis tantumdem. Attalium[*](Attalicum?) quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei p. )-(. z. aloes p. )-(. z. croci p. )-(. I. myrrhae p. )-(. II. p. )-(. III. cadmiae curatae p. )-(. VIII. stibis tantumdem, acaciae succi p. )-(. XII. Quod gummi hoc non habet, liquidum in pyxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adjecit papaveris lacrimae combustae p. )-(. z. aeris combusti et eloti p. )-(. II. nucleos palmarum combustos numero xx. gummis p.)-(. XII.

At ipsius Theodoti, quod a quibusdam ἀχάριστον nominatur, ejusmodi est: castorei, nardi indici, singulorum p. )-(. I. lycii p. )-(. z. papaveris lacrimae tantumdem, myrrhae p. )-(. II. croci, cerussae elotae, aloes, singulorum p. )-(. III. cadmiae botryitidis elotae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VIII. gummis p. )-(. XVIII. acaciae succi p. )-(. xx. stibis tantumdem; quibus aqua pluviatilis adjicitur.

Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam , quidam a cinereo colore τέφριον appellant: Amyli, tragacanthae, acaciae succi, gummis, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. II. cerussae elotae p. )-(. IV. spumae argenti elotae p. )-(. VIII. quae aeque ex aqua pluviatili conteruntur.

p.229

Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse composuerat: trygodes nominabat: Castorei p. )-(. z z. lycii, nardi, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. croci, myrrhae, aloes, singulorum p. )-(. IV. aeris combusti p. )-(. VIII. cadmiae et stibis, singulorum p. )-(. XII. acaciae succi p. )-(. XXVI. gummi tantumdem.

Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet, adjecto vel albo ovi, vel muliebri lacte. Ac si neque medicus, neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum, id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, jamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leviores futuras discutiunt balneum et vinum. Igitur lavari debet, leviter ante ex oleo perfricatus, diutiusque in cruribus et feminibus; multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida, tum egelida perfundi: a balneo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur: post haec cibo paulo pleniore, quam ex eorum dierum consuetudine, uti, vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus; vinum bibere leve, subausterum, modice vetus, neque effuse, neque timide; ut neque cruditas ex eo, et tamen somnus fiat, lenianturque intus latentia acria. Sed si quis in balneo sensit majorem oculorum perturbationem, quam attulerat; quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt; quam primum discedere debet; nihil eo die vini assumere, cibi minus etiam, quam pridie: deinde quum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balnei redire. Solet tamen evenire nonnumquam, sive tempestatum vitio, sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor, neque inflammatio, et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit, jamque ipsa vetustate res matura est, ab iisdem auxilium petendum est, id est balneo ac vino. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere; sic in veteribus, quae nullis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt: videlicet hic quoque, ut alibi, quum secunda vana fuerint, contrariis adjuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit: deinde in balneo aqua calida quamplurima

p.230
caput atque oculos fovere: tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur, desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est: tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic, ut potiones meracae sint; obtegendumque caput, et quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi dejectio pituitae cursum finit. Si levatum malum est; quod aliquanto saepius fit; per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus iisdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur.

Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat: πρόπτωσιν id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si vires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, alvum duci, longioremque inediam indici, necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est: ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur. Sed optimum est Nilei; neque de ullo magis inter omnes auctores convenit.

Id habet nardi indici, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. —. gummis p.)-(. I. croci p. )-(. II. foliorum rosae recentium p. )-(. IV. quae vel aqua pluviatili, vel vino levi, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium, vel sertulam campanam ex vino coquere, deinde conterere; aut murtam nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum ovi cocti vitello; aut farinam cum acaciae succo, vel passo, aut mulso: quibus si folia quoque papaveris adjiciuntur, aliquanto valentiora sunt. Horum aliquo praeparato, penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint: deinde ex illis aliquid imponi. Praeter haec ab occipitio, incisa cute, cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est, eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum, ut aut indurescat is, aut in pus vertatur. Si suppuratio se ostendit, ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet; ut, effuso pure, et inflammatio ac dolor finiatur,

p.231
et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit: utendum deinde vel iisdem collyriis est ex lacte ovo; vel croco, cui album ovi misceatur. At si induruit, et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit sic, ut hamo summa tunica apprehendatur, infra id deinde scalpellus incidat: tum eadem medicamenta erunt conjicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui primum procidit, deinde per plura loca fissus est.

Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris: et in his ipsis, modo ab interiore, modo ab exteriore parte. In hoc casu alvus ducenda est; cibus minuendus; lac potui dandum, ut acria, quae laeserunt, leniantur. Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, iis utendum quae adversus proposita sunt: atque hic quoque Nilei collyrium optimum est. Si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut, si id non est, tritici farina eodem modo cocta.

Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est: si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem hic quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.

Id quoque, quod Philaletles vocatur, huc aptum est. Myrrhae, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. plumbi eloti, terrae samiae, quae ἀστήρ vocatur, tragacanthae, singulorum p. )-(. IV. stibis cocti, amyli, singulorum p. )-(. VI. spodii eloti, cerussae elotae, singulorum p. )-(. viii. quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo, vel ex lacte est.

Ex pusulis ulcera interdum fiunt; eaque recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra[*](V, 28, 15) in pusulis posui. Fit quoque proprie ad haec, quod διὰ λιβάνου vocatur. Habet aeris

p.232
combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum p. )-(. I. spodii eloti, turis, stibis combusti et eloti, myrrhae,gummis, singulorum p. )-(. II.

Evenit etiam, ut oculi, vel ambo, vel singuli, minores fiant, quam esse naturaliter debeant: idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit, et continuati fletus, et ictus parum bene curati. In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est: cibis vero iis, qui maxime corpus alere et implere consuerunt: vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum: quorum etiam si quid tale incidit, ejus notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta, et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.

Genus quoque vitii est, quo inter pilos palpebrarum pediculi nascuntur: φθειρίασιν Graeci nominant. Quod quum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit: sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur; exulceratisque vehementer oculis, aciem quoque ipsam corrumpit. His alvus ducenda est; caput ad cutem tondendum, diuque quotidie jejunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandumque ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balneo multa calida aqua fovendum caput; vitandi acres cibi; lacte vinoque pingui utendum; bibendumque liberalius, quam edendum est. Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent; super ipsos vero pediculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri p. )-(. I. sandarachae p. )-(. I. uvae taminiae p. )-(. I. simul teruntur, adjiciturque vetus oleum pari portione, atque acetum, donec ei mellis crassitudo sit.

Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis . Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant; fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus. Quibus alvus inferiore parte evocanda est, demendumque aliquid ex cibo. Neque alienum est illini frontem compositione Andreae: quae habet gummis

p.233
p. ) (. I. cerussae, stibis, singulorum p. )-(. II. spumae argenti coctae et elotae p. )-(. IV. Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex succo myrti conteruntur. His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succus, aut cupressus adjecta sit. Cucurbitula quoque, inciso vertice, recte accommodatur; aut ex temporibus sanguis mittitur. Inungi vero eo debet, quod habet squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. cervini cornus combusti et eloti, plumbi , gummis, singulorum p. )-(. IV. turis p. )-(. XII. Hoc collyrium, quia cornus habet, διὰ χέρατοσ nominatur. non adjicio, quod genus humoris adjiciendum sit, aquam intelligi volo.

Ad idem Euelpidis, quod μεμιγμένον nominabat. In eo papaveris lacrimae, et albi piperis, singulae unciae sunt, gummi libra, aeris combusti p. )-(. I. s. Inter has autem curationes, post intermissionem aliquam, prosunt balneum et vinum. Quumque omnibus lippientibus vitandi cibi sint, qui extenuant; tum praecipue, quibus tenuis humor diu fertur. Quod si jam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt, sicut in hoc genere materiae maxime est; confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.

At ulcera, si cum inflammatione finita non sunt, aut supercrescentia, aut sordida, aut cava, aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod μεμιγμένον vocatur, optime reprimuntur. Sordida purgantur et eodem, et eo, quod σμιλίον nominatur.

Habet aeruginis p. )-(. IV. gummis tantumdem, ammoniaci, minii sinopici, singulorum p. )-(. xvI. quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt.

Id quoque Euelpidis, quod χείρωνα appellabat, huc utile est: Croci p. )-(. I. papaveris lacrimae, gummis,singulorum p. )-(. II. aeris combusti et eloti, myrrhae, singulorum p. )-(. IV. piperis albi p. )-(. VI. Sed ante leni, tum hoc inungendum est.

Id quoque ejusdem, quod σφαιριον nominabat, eodem valet: Lapidis haematitis eloti p. )-(. I. z, piperis grana

p.234
sex, cadmiae elotae, myrrhae, papaveris , singulorum p. )-(. II. croci p. )-(. IV. gummi p. )-(. VIII. quae cum vino conteruntur.

Liquidum quoque medicamentum ad idem componebat, in quo erant haec: aeruginis p. )-(. z. misy combusti, atramenti sutorii, cinnamomi, singulorum p. )-(. I. croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. z. myrrhae p. )-(. II. aeris combusti p. )-(. IIl. cineris ex odoribus p. )-(. IV. piperis grana XV. Haec ex vino austero teruntur; deinde cum passi tribus heminis decoquuntur, corpus unum sit: idque medicamentum vetustate efficacius fit.

Cava vero ulcera commodissime implent ex iis, quae supra posita sunt, σφαιρίον et id, quod φιλαλήθουσ (φιλάληθεσ) vocatur. Idem σφαιρίον vetustis ulceribus, et vix ad cicatricem venientibus optime succurrit.

Est etiam collyrium, quod quum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in his ulceribus videtur: refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi p. )-(. I. z. albi p. )-(. —. cinnamomi, costi, singulorum p. )-(. I. Atramenti sutorii, nardi, casiae, castorei, singulorum p. )-(. II. gallae p. )-(. v. myrrhae, croci, turis, lycii, cerussae, singulorum p. )-(. VIII. papaveris lacrimae p. )-(. XII. aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum p. )-(. XVI. acaciae, stibis, gummis, singulorum p. )-(. XXV.

Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur; ne aut cavae, aut crassae sint. Si cavae sunt, potest eas implere id, quod σφαιρίον vocari dixi; vel id, quid nominatur. Habet papaveris lacrimae p.)-(. II. sagapeni, opopanacis, singulorum p. )-(. III. aeruginis p. )-(. IV. gummis p.)-(. VIII. piperis p. )-(. XII. cadmiae elotae, cerussae, singulorum p. )-(. XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel σμιλίον, vel Canopitae collyrium: quod habet cinnamomi, acaciae, singulorum p. )-(. I. Cadmiae elotae, croci, myrrhae, papaveris lacrimae, gummis, singulorum p. )-(. II. piperis albi, turis, p. )-(. II. aeris combusti p )-(. VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat. salis fossilis p. )-(. IV. ammoniaci thymiamatis p. )-(. VIII. papaveris lacrimae p. )-(. XII.

p.235
cerussae p. )-(. xv. piperis albi, croci siculi, singulorum p. )-(. XXXII. gummis p. )-(. XIII. cadmiae elotae p. )-(. VIII. Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet gummis p. )-(. z. aeruginis p. )-(. I. crocomagmatis p. )-( IV.

Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte mitti necessarium est; multaque aqua calida caput atque oculos fovere; gargarizare ex lenticula, vel ex fici cremore; inungi acribus medicamentis, quae supra comprehensa sunt; maximeque eo, quod σφαιρίον nominatur, quod lapidem haematiten habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt; de qua protinus dicam.

Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur; interdum major, interdum levior. etiam ex aspritudine lippitudo fit; ipsa deinde aspritudinem auget, fitque ea in aliis brevis, in aliis longa, et quae vix umquam finiatur. In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras, et ficulneo folio, et asperato specillo, et interdum scalpello eradunt; versasque quotidie medicamentis suffricant. Quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine, neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis pervenitur. Ergo exercitationibus utemur, et balneo frequentiore; oculos aqua calida fovebimus: cibos autem sumemus acres et extenuantes; medicamentum id, quod caesarianum vocatur. Habet atramenti sutorii p. )-(. I. misy p. )-(. I. z. piperis albi p. )-(. z z. papaveris lacrimae,gummis, singulorum p. )-(. II. cadmiae elotae p. )-(. III. stibis p. )-(. VI. Satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse; exceptis iis, quae lenibus nutriuntur.

Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet myrrhae p. )-(. I. ammoniaci thymiamatis p. )-(. I. aeruginis rasae p. )-(. Iv. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est, et id quod σμιλίον vocatur, et id quod pyxinum, et id quod σφαιρίον. Si composita medicamenta non adsunt, felle caprino, vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.

Est etiam genus aridae lippitudinis: ξηροφθαλμίαν

p.236
Graeci appellant. Neque tument, neque fluunt oculi, sed rubent tantum, et cum dolore quodam graves sunt, et noctu prae gravi pituita inhaerescunt: quantoque minor generis hujus impetus, tanto finis minus expeditus est. In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres, apti sunt, sed inter hos medii. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare; tum deinde caput atque os diutius defricare.

Collyrium vero aptissimum est, quod ῤινίον vocatur. Habet myrrhae p. )-(. z. papaveris lacrimae, acaciae succi, piperis, gummi, singulorum p. )-(. I. lapidis haematitis, lapidis phrygii, lycii, lapidis scissilis, singulorum p. )-(. II. aeris combusti p. )-(. IV. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.

Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse ῤινίον; potest similiter id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. II. piperis albi, gummi, singulorum p. )-(. IV. cadmiae elotae, cerussae, singulorum p. )-(. VI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod βασιλιχόν nominabat. Habet papaveris lacrimae, cerussae, lapidis assii, singulorum p. )-(. II. gummis p. )-(. III. piperis albi p. )-(. IV. croci p. )-(. vI. psorici p. )-(. XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur; sed chalcitidis aliquid, et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum, et contectum ficulneis foliis, sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic appellatur. Verum de basilico quoque collyrio convenit, ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos et mel et vinum: succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum imponit. Nam quum fere sit humor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos, aut palpebras exasperat, sic, et si quid prodit humoris, extrahitur, et si quid juxta est, repellitur.

p.237

Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac, propter senectutem imbecillitatemve aliam, consuerunt. Si ex reliquiis lippitudinis id vitium est, adjuvat collyrium, quod nominatur; adjuvat id, quod ex crocomagmate fit.

Proprie etiam ad id componitur, quod διὰ χρόχου vocant. Habet piperis p. )-(. I. croci cilicii, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum p. )-(. II. psorici,gummis, singulorum p. )-(. IV.

At si ex senectute aliave imbecillitate id est, recte inungi potest et melle quam optimo, et cyprino, et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam, et olei veteris, aut cyprini partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quae ad caliginem proxime, quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione; frequenti balneo; ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet; velandumque postea, nec detegendum, antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus; interpositisque aliquibus diebus, ex sinapi gargarizandum.

Suffusio quoque, quam Graeci ὑπόχυσιν nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est: inter initia nonnumquam certis observationibus discutitur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere; in temporibus venas adurere; gargarizando pituitam evocare; suffumigare; oculos acribus medicamentis inungere, expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.

Ac ne resolutio quidem oculorum, quam παράλυσιν Graeci nominant, alio victus modo, vel alis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo, aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat; sed huc illucve sine ratione moveatur, ideoque ne quidem rerum praestet.

p.238

Non multum ab hoc malo distat id, quod μυδρίασιν Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque ejus hebetescit, ac paene *. Difficillime genus id imbecillitatis eliditur. In utraque vero pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta (§32–34), paucis tantum mutatis: siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adjiciendum est; melle inungi satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli, quum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt. Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.

Praeter haec imbecillitas oculorum est, ex qua quidam interdiu satis, noctu nihil cernunt: quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit. Sed sic laborantes inungi oportet sanie , maxime hircini, sin minus caprini, ubi id assum coquitur, excepta: atque edi quoque ipsum jecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant. Quidam contrito semini portulacae mel adjiciunt eatenus, ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus iisdem his quoque utendum est.

Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. Nihil commodius est, quam sanguine vel columbae, vel palumbi, vel hirundinis inungere. Neque id sine causa fit; quum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in antiquum statum redeat, celerrimeque hirundinis. Unde etiam locus fabulae factus est, per parentes id herba restitui[*](cf. Plin. XXV, 8, 50), quod per se sanescit. Eorum ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae, et illi ipsi, et nobis. Supra percussum vero oculum, ad inflammationem leniendam, non est alienum imponere etiam

p.239
cataplasma. Sal ammoniacus,vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic, ut ei paulatim oleum adjiciatur, done crassitudo strigmenti fiat; id deinde miscendum est cum hordeacea farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem, recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest vix ullum ex iis, quae supra comprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque, et submoveri possit.

Hactenus in oculis ea reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possunt: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto majus periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent; aurium inflammationes doloresque[*](cf. Aph. V, 40; Cels. II, 7) interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne majori periculo locus sit. Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet. Postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perungere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur. Si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida, subinde mutata, proficiunt; sive foeni graeci, sive lini, sive alia farina ex mulso decocta est. Recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. , levato dolore, ceratum circumdari debet ex irino, aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius, quod ex rosa est, proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adjici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic, ut ex his pars dimidia sit; eaque tum simul ex passo mixto decoquuntur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet; quod semper ante tepefieri convenit: commodissimeque per strigilem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana

p.240
mollis addenda est, quae humorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt. Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares portiones conteruntur, deinde adjicitur his passum: vel papaveris lacrimae, croci, myrrhae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa, modo passum instilletur: vel id, quod amarum in aegyptia faba est, conteritur, rosa adjecta; quibus myrrhae quoque paulum a quibusdam miscetur: vel papaveris lacrima, aut tus cum muliebri lacte: vel amararum nucum cum rosa succus: vel castorei, myrrhae, papaveris lacrimae pares portiones cum passo: vel croci p. )-(. #1110;. myrrhae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. z. quibus, dum teruntur, paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho; idque ex primis medicamentis est: vel papaveris lacrima ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis; quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. II. spumae p. )-(. IV. quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requirit, rursus id medicamentum, adjecto passo, teritur. Illud perpetuum est, quotiescumque crassius medicamentum est, quam ut in aurem instillari possit, adjiciendum eum esse humorem, ex quo id componi debet, satis liquidum sit.

Si vero pus quoque aures habent, recte per se infunditur, aut irinum unguentum; aut porri succus cum melle; aut succus cum passo; aut dulcis mali punici succus in ipsius cortice tepefactus, adjecta myrrhae exigua parte. Recte etiam miscentur myrrhae, quam σταχτήν cognominant, p. )-(. I. croci tantumdem, nuces amarae XXV. mellis sesquicyathus: quae contrita, quum utendum est, in cortice mali punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si vetustiora sunt, et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad Erasistratum refertur:

p.241
piperis p. )-(. z. croci p. )-(. #1110;. myrrhae, misy cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adjiciuntur passi heminae tres, et simul incoquuntur: quum utendum est, adjicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei medicamentum, quod habet lentisci p. )-(. z. gallae p. )-(. z. omphacii p. )-(. I. succum punici mali. Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi p. )-(. I. castorei p. )-(. II. myrrhae, croci, papaveris lacrimae, nardi , turis, malicorii, ex aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optimi, singulorum p. )-(. IV. Quibus, dum teruntur, adjicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. z. lycii, nardi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aloes p. )-(. II. mellis cyathi tres, vini sextarius: ex quibus cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris, malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. mellis cyathi duo, aceti quatuor simul incoquuntur: ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae succi par pondus miscetur, hisque adjicitur hyoscyami succi dimidio minor, quam unius ex superioribus, portio; eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami succus satis proficit.

Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus, jamque usu comprobatum Asclepiades composuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum p. )-(. I. floris junci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum p. )-(. II. turis masculi, nardi syriaci, myrrhae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum p. )-(. III. quae separatim contrita, rursus mixta, ex aceto conteruntur; atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Quod si et sanies profluit, et tumor est, non alienum est, mixto vino per oricularium clysterem eluere; et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodii paulum sit adjectum, aut lycium cum lacte, aut herbae sanguinalis succum cum rosa, aut mali punici succum cum exigua myrrhae parte.

p.242

Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur; et tum aliquod ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est, et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, lycium cum lacte debet infundi; vel aqua, in qua rosa decocta sit, succo aut herbae sanguinalis, aut acaciae adjecto. Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet; tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit; aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaracha contrita per fistulam recte instillatur.

Ubi vero vermes orti sunt, si juxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt: si longius, medicamentis enecandi; cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Sub his emortui vermes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.

Sin foramen auris est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio, aeruginis rasae p. )-(. II. adjiciendum est, incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani p. )-(. II. myrrhae et fellis taurini, singulorum p. )-(. z z. vini quantum satis est ad myrrham diluendam.

Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est aut oleum calidum, aut cum melle aerugo, vel porri succus, aut cum mulso nitri paulum: atque ubi crusta a corpore jam recedit, eluenda auris aqua tepida est; quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes, eaeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum conjiciendum est; quumque emollitae sunt,

p.243
eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum idem, et leniter, sed diu perfricandum est, adjecto vel irino vel laureo oleo, sic, ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum; cibisque utendum ex imbecillissima et media materia; magisque assumendae dilutae potiones; gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et succo radiculae corticis; aut cucumeris agrestis succus, adjectis contritis rosae foliis. Immaturae quoque uvae succus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.

Aliud vitii genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravedine est: pejus, ubi ex morbo, capitisve longis doloribus incidit; pessimum ubi, magnis morbis venientibus, maximeque comitiali, provenit. Si ex gravedine est, purgare aurem oportet, et spiritum continere, donec inde humor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem, gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt: cibis non utendum nisi extenuantibus; in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radicis ex cucumere agresti: vel castoreum cum aceto et laureo oleo. Veratrum quoque ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur. Si sine his coepit, ideoque novo metu terret, in aurem dari debet castoreum cum aceto, vel irino, aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum succo nucum amararum; aut myrrha et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio: eademque facienda sunt, quae supra comprehendi, cum majore quoque diligentia; et praeterea, done is sonus finiatur, a vino abstinendum. Quod si simul et sonus est, et inflammatio, laureum oleum conjecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur; quibus quidam vel castoreum, vel myrrham miscent.

Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus, aliquodve animal. Si pulex intus est,

p.244
compellendum eo lanae paulun est; quo ipse is subit, et simul extrahitur. Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est: utique enim comprehendet et eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est, aut hamulo retuso paulum recurvato: si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternutamenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus compulsa. Tabula quoque collocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus, superque eam homo deligatur in id latus versus, cujus auris eo modo laborat, sic, ut extra tabulam non emineat: tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure, id quod inest, excidit.

Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit, et subjecto vase oris angusti, calida aqua repleto. Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma; quum quodlibet horum aliquis conterit, eique, dum teritur, invicem vinum et oleum murteum adjicit, mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt, pluresque crustas et odorem foedum habent; quod genus Graeci ὄζαιναν appellant; sciri quidem debet vix ei malo posse succurri: nihilo minus tamen haec tentari possunt, ut caput ad cutem tondeatur, assidueque vehementer perfricetur; multa calida aqua perfundatur; multa item ambulatio sit; cibus modicus, neque acer, neque valentissimus; tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana fit; attrahaturque spiritu is succus, donec in ore gustus ejus sentiatur; sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternutamenta elidi debent. Puris ulceribus

p.245
vapor aquae calidae subjiciendus est: deinde adhibendum aut lycium ex vino dilutum, aut amurca, aut omphacium, aut mentae, aut marrubii succus; aut atramentum sutorium, quod candens factum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic, ut horum cuilibet mel adjiciatur: cujus in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars major. Involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento tingendum, eoque ulcera implenda sunt. rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem, et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et ver bis die; per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur; eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula modo alba, modo subrubra, quae narium ossibus inhaeret; ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante: fereque mollis est, raro dura; eaque magis spiritum impedit, et nares dilatat; quae fere χαρχινώδησ est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur; interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet minii sinopici, chalcitidis, calcis, sandarachae, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii p. )-(. II.

In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis annumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est; a cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes irritet: tum

p.246
extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, imponendumque ceratum ex cyprino aut irino factum, lanaque id comprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cujus rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur; et hyoscyami radix vel in posca, vel in vino mixto sic, ut paulum his salis adjiciatur; et papaveris non nimium aridi cortices, et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in vino mixto recte coquitur; et in aceto cornus cervini ramentum; et nepeta cum pingui, ac ficus item pinguis vel in mulso, vel in aceto et melle, ex quibus quum ficus decocta est, is humor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum illinuntur: ad quem usum ex malo punico acido atque arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur: aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur: aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quidquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet, lana obtectum. Quidam etiam myrrhae, cardamomi, singulorum p. )-(. I. croci, pyrethri,*ficorum partes, singulorum p. )-(. IV. sinapis p. )-(. VIII. contrita linteolo illinunt, imponuntque in humero partis ejus, qua dens dolet; si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore: idque dolorem levat; et, quum levavit, protinus submovendum est. Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res cogit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae p. )-(. I. piperis p. )-(. II. soreos p. )-(. X. quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur. Aut
p.247
Menemachi, maxime ad maxillares dentes; in qua sunt croci p. )-(. I. cardamomi, turis fuliginis, *ficorum partes, pyrethri, singulorum p. )-(. IV. sinapis p. )-(. VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elaterii, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulphuris ignem non experti, bituminis, lauri baccarum, sinapis, singulorum p. )-(. II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit: et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγόνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit; et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat. Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat. Haec a medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, quum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem conjici, supraque aquam infundi, collocarique juxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit[*](cf. IV, 4, 1); idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.