De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti: qualis est, qui habet chalcitidis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti, capitulorum mali punici, singulorum p. )-(. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, . At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.

Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XI. olei sextario.

Sed longe Polyidae celeberrimus est, σφραγίσ autem nominatur: qui habet aluminis scissilis p. )-(. I. s. atramenti sutorii p. )-(. II. myrrhae p. )-(. v. aloes tantumdem, capitulorum punici mali, fellis taurini, singulorum p. )-(. VI. quae contrita vino austero excipiuntur[*](Gal. S. G. V, 12).

Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae p. )-(. I. atramenti sutorii, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. halicaccabi corticis p. )-(. IV. minii p. )-(. VI. spumae argenti p. )-(. XII. cerussae p. )-(. XVI. quae ex aceto et coguntur, et, ubi utendum est, diluuntur.

Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. capitulorum punici mali p. )-(. XXV. ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum est[*](Ibid.).

Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. XII. stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquantur[*](cf. Ibid.: Pastillus Darii).

p.178

Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, myrrhae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.

Haec tria compositionum genera, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt; ut ea quae feminis subjiciuntur: πεσσούσ Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.

Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus adjicitur nitri p. )-(. I. aut allii semen conteritur, myrrhae paululum, et unguento susino miscetur: aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.

Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum. et rosa, et crocum temperantur. Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI. melle excipiuntur.

Aut Boetho auctore: croci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. zz. rosae p. )-(. I. sevi vitulini p. )-(. I. z. cerae p. )-(. II. miscentur.

Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII. adipis anserinae p. )-(. XII. vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.

Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.

Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est.

Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.

p.179

Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur sic, ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta illinamus[*](Cf. Gal. S. G. V, 13 et 14): quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum p. )-(. I. aeruginis p. )-(. II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera; cum cera, implent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt: eaque vel arida inspergere licet, vel excepta cadmia illinere.

Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis: item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita: aut calx cum cerato: aut amarae nuces cum allio sic, ut hujus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur: aut quod habet spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. olei murtei, et vini cyathos ternos: aut quod ex his constat: floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. Iv. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, et aut nitro, aut calce, aut charta combusta: item sal cum aceto; vel ea compositio, quae habet chalcitidis, capitulorum punici mali, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VIII. Aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis sit ad ea cogenda: vel cantharides p.)-(. I. sulphuris p. )-(. I. lolii p. )-(. III. quibus adjicitur picis liquidae quantum satis est ad jungendum: vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges: aut uva taminia cum pice liquida, Idem vero possunt faecis vini combustae et calcis, et nitri pares portiones: vel aluminis scissilis p. )-(. zz. Turis sandarachae, nitri, singulorum p. )-(. I. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis est.

Est etiam Herae compositio, quae habet myrrhae,

p.180
chalcitidis, singulorum p. )-(. II. aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. Iv. aristolochiae, gallae immaturae, singulorum p. )-(. VIII. malicorii contriti p. )-(. X.

Est Judaei, in qua sunt calcis partes duae, nitri quam pars tertia: quae urina pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est.

At Jollas, chartae combustae, sandarachae, singulorum p. )-(. I. calcis p. )-(. II. auripigmenti tantumdem miscebat.

Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. marmoris cocti p. )-(. IV. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem, squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. II. calcis p. )-(. Iv. Eadem increscentem quoque carnem coercent.

Timaeus autem ad ignem sacrum et his utebatur: myrrhae p. )-(. II. turis, atramenti sutorii, singulorum p. )-(. III. sandarachae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VI. cerussae combustae p. )-(.VIII. Ea vel arida inspersa, vel melle excepta idem praestant.

Sternutamenta vero vel albo veratro, vel struthio conjecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum p. )-(. z. castorei p. )-(. I. spumae nitri p. )-(. I. struthii p. )-(. IV.

Gargarizationes autem aut causa fiunt, aut reprimendi, aut evocandi. lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint: evocant sinapi, piper.

Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem

p.181
dantur collisis corporibus vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus: maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta.

Unum est, quod habet lacrimae papaveris p. )-(. zz. acori, p. )-(. v. iridis illyricae, gummi, singulorum p. )-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum p. )-(. IV. petroselini p. )-(. IV. zz. trifolii p. )-(. v. casiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi, singulorum p. )-(. V. zz. styracis p. )-(. v. zz. myrrhae, opopanacis, nardi syri, turis masculi, hypocistidis succi, singulorum p. )-(. VI. castorei p. )-(. VI. costi, piperis albi, galbani, resinae terebinthinae, croci, floris junci rotundi, singulorum p. )-(. VI. zz. dulcis radicis p. )-(. VIII. zz. quae vel melle vel passo excipiuntur.

Alterum quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse, atque AMBROSIAM nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum p. )-(. v. piperis albi p. )-(. z. floris junci rotundi p. )-(. II. cinnamomi p. )-(. III. casiae nigrae p. )-(. IV. croci cilicii p. )-(. IV. z. myrrhae, quam σταχτήν nominant, p. )-(. V. nardi indici p. )-(. V. z. quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur[*](Gal. Antid. II, 1, 8, 17).

Nobilissimum autem est Mithridatis[*](Ibid. II, 1, 2), quod quotidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse: in quo haec sunt: costi p. )-(. z. acori p. )-(. v. hyperici, gummis, sagapeni, acaciae succi, iridis illyricae, cardamomi, singulorum p.)-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum p. )-(. IV. papaveris lacrimae, petroselini, singulorum p. )-(. IV. z. casiae, , polii, piperis longi, singulorum p. )-(. VI. styracis p. )-(. v. z. castorei, turis, hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, singulorum p. )-(. VI. malabathri folii p. )-(. VI. floris junci rotundi, resinae terebinthinae, galbani, dauci cretici seminis,

p.182
singulorum p. )-(. VI. z. nardi, opobalsami, singulorum p. )-(. VI. z. thlaspis p. )-(. v. zz. radicis ponticae p. )-(. VII. croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum p. )-(. VIII. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus , quod magnitudinem nucis graecae impleat, ex vino datur: in ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod aegyptiae fabae, vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.

Acopa quoque utilia nervis sunt: quale est quod habet floris junci rotundi p. )-(. II. zz. costi, junci quadrati, lauri baccarum, ammoniaci, cardamomi, singulorum p. )-(. IIII. z. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VII. iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. XIIII. alexandrini calami, junci rotundi,. aspalathi, xylobalsami, singulorum p. )-(. XXVIII. sevi p. I. unguenti irini cyathum.

Alterum quod εὐῶδεσ vocant, hoc modo fit: cerae p. z. olei tantumdem, resinae terebinthinae ad nucis juglandis magnitudinem, simul incoquuntur; deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi.

autem Graeci vocant liquida, quae illinuntur: quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini: quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.

Ad sacrum ignem: spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. conteruntur, adjiciturque invicem vinum, et murteum, utriusque terni cyathi conjiciantur.

p.183

Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. vocant, quae somno dolorem levant: quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis, et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum p. )-(. I. myrrhae, castorei, piperis, singulorum p. )-(. II. ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.

Alterum stomacho pejus, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae p. )-(. z. apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum p. )-(. IV. quae ex vino teruntur. Unum autem ejusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumsisse.

Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium. Silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum p. )-(. I. castorei, cinnamomi, singulorum p. )-(. II. Papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, junci rotundi floris, singulorum p. )-(. III. piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur.

Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data: et aurium dolores

p.184
levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo: et tormina supprimunt ex vino liquata: et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit: et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent.

Item, si vulva dolens somnum prohibet: croci p. )-(. zz. anisi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. III. cicutae seminis p. )-(. VIII. miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.

Ad sanandum jecur: nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat.

Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones.

Ad thoracis: nardi p. )-(. I. turis, casiae, singulorum p. )-(. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum p. )-(. VI. croci p. )-(. VIII. resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres.

Ad tussim Athenionis: myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.

Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci p. )-(. z. myrrhae, piperis longi, costi, galbani, singulorum p. )-(. z. cinnamomi, castorei, papaveris , singulorum p. )-(. I.

Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.

Colice vero Cassii ex his constat[*](Gal. S. L. IX, 4): croci, anisi, castorei, singulorum p. )-(. III. petroselini p. )-(. IV. piperis et longi et rotundi, singulorum p. )-(. V. papaveris lacrimae, junci rotundi, myrrhae, nardi,

p.185
singulorum p. )-(. VI. quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest, et ex aqua calida sumi.

Infantem vero mortuum, aut secundas expellit aquae potio, cui salis ammoniaci p. )-(. I. aut cui cretici p. )-(. I. adjectum est.

Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido jejunae dari debet.

Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum.

Adversus urinae difficultatem: piperis longi, castorei, myrrhae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi, unciae singulae, styracis, resinae terebinthinae, pondo sextantes, cyathus: ex quibus ad magnitudinem fabae aegyptiae et mane et coenato dari debet.

Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat; aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. conjiciuntur in passi eumdem modum, eodemque modo decoquuntur: aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, extracta inde gutta indurescat; eo adjicitur tritae casiae p. )-(. I.

Quum facultates medicamentorum proposuerim, genera in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: quum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus; quum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; quum quid innatum est, ut in vesica calculus; quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; quum quid deest, ut quum curta pars aliqua est. Ex his alia sunt in quibus medicamenta, alia in quibus plus manus proficit. Ego, dilatis iis quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de iis dicam quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanc quoque curandi partem, sicut priorem; et ante dicam

p.186
de iis quae in quamlibet partem corporis incidunt; tum de iis quae certas. partes infestant. Incipiam a vulneribus.

In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae . Est enim prudentis hominis, primum eum, qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus ut occisi, quem sors ipsius interemit[*](Hipp. De arte 13): deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse; ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse, vel fefellisse videatur. Sed ut haec prudenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est, parvam rem attollere,. quo plus praestitisse videatur. Obligarique aequum est confessione rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, majus curantis negligentia fiat.

Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui portae, cui in spina medulla percussa est; cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt; cuive circa fauces grandes venae, vel arteriae praecisae sunt[*](cf. Aph. VI, 18 et 23; Coac. 499).

Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae majores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt: idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis, vel feminibus, vel inanibus locis, vel in articulis, vel inter digitos est: item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit[*](Aph. VI, 19; Coac. 494). Tutissimum omnium, quod in carne est.

Et haec quidem loco vel pejora, vel meliora sunt. Modo vero periculum facit quodcumque magnum est.

p.187

Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam pejus est, quod etiam collisum, quam quod tantum discissum est: adeo ut acuto quoque, quam retuso telo, vulnerari commodius sit. Pejus etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est; ex quove caro alia parte abscissa, alia dependet. Pessimaque plaga in orbem est; tutissima, quae lineae modo recta est. Quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.

Quin etiam confert aliquid et aetas, et corpus, et vitae propositum, et anni tempus: quia facilius sanescit puer vel adolescens, quam senior; valens, quam infirmus; neque nimis tenuis, neque. nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus, quam corrupti; exercitatus, quam iners; sobrius et temperans, quam vino venerique deditus. Opportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens, neque frigidum: siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant; maxime tamen horum varietas: ideoque perniciosissimus autumnus est.

Sed pleraque ex vulneribus oculis subjecta sunt: quorumdam ipsae sedes indices sunt; quas alio loco demonstravimus, quum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus; et ex quibus vel spes, vel desperatio oriatur.

Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tamquam irrorato corpore oriuntur: extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.

Pulmone vero icto, spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber, simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari juvat: quidam sine ratione consurgunt: multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquuntur; si in aliam partem, obmutescunt.

Jecinoris autem vulnerati notae sunt: multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cubandi dulcedo; punctiones, doloresque usque ad jugulum, junctumque ei latum

p.188
scapularum os, intenti: quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.

Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur; eaque aut est cruenta, aut cruor fertur.

At liene icto, sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad jugulum, sicut vulnerato, venit.

At quum vulva percussa est, dolor in inguinibus, et coxis, et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur; quaedam obmutescunt; quaedam mente labuntur; quaedam, sui compotes, nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur; morientesque eadem, quae corde vulnerato patiuntur.

Sin cerebrum membranave ejus vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis vomitus insequitur[*](cf. Aph. VI, 50; Coac. 490); quorumdam sensus obtunduntur, appellatique ignorant; quorumdam trux vultus est; quorumdam oculi, quasi resoluti, huc atque illuc moventur; fereque tertio, vel quinto die delirium accedit; multorum etiam nervi distenduntur: ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.

Ubi stomachus autem percussus est, singultus, et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis assumtum est, id redditur cito; venarum motus elanguescunt; sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.

Communes vero jejuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur: intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus, vel odorem ejus exhibent.

Medulla vero, quae in spina est, discissa, nervi resolvuntur, aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen, vel urinam, vel etiam stercus excernunt.

At si septum transversum percussum est, praecordia

p.189
sursum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.

Vesica vero vulnerata, dolent inguina; quod super pubem est, intenditur; pro urina, sanguis; at ex ipso vulnere urina descendit; stomachus afficitur; itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus, et ex eo mors sequitur.

His cognitis, etiamnum quaedam alia noscenda sunt, ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est; sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata; pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti, aut jam sanescente; sanies inter utrumque tempus; pus ex ulcere jam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel ἰχώρ, vel μελίχηρα nominatur: est pus, quod ἐλαιῶδεσ appellatur. tenue, subalbidum, ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso, inflammatio sequuta est. crassior est, glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt; et inter haec loca, maxime ex genibus. tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis, aut crassus, colore vel lividus, vel niger, aut pituita mixtus, aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus ejus vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit: itemque postea spes in iis major est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida, aut pallida, aut nigra, aut glutinosa, aut mali odoris, aut quae et ipsum ulcus, et junctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda, aut subalbida. autem pejor est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, acer, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. autem mala est multa et percrassa: melior quae et

p.190
tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est. Sed id quoque pejus est multum, tenue, dilutum; magisque si ab initio tale est: itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est: praeter haec si male olet; nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius: itemque si laeve est, si nihil olet, si aequale est. Modo tamen convenire et magnitudini vulneris, et tempori debet: nam plus ex majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. quoque pejus est multum, et parum pingue:.quo minus ejus, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est, qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio, neve inflammatio interimat. Si profusionem timemus (quod ex sede vulneris, et ex magnitudine ejus, et ex impetu ruentis sanguinis intelligi potest); siccis linamentis vulnus implendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa, ac manu super comprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt; et, si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem supprimendum est; ideoque quidam id vulneri infundunt. Sed alius rursus metus subest; ne, nimis valenter ibi retenta materia, magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis, neque adurentibus, et ob id ipsum inducentibus crustam, sit utendum; quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt: sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficient. Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt, apprehendendae, circaque id quod ictum est, duobus locis deligandae, intercidendaeque sunt[*](cf. Aet. XIV, 51; Paul. Aegin. IV, 53), ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco quo neque nervus, neque musculus est, ut, puta, in fronte, vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.

p.191

Et adversus profusionem quidem in his auxilium est: adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel os, vel nervus, vel cartilago, vel musculus; aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quoties quid tale erit, sanguinem mature supprimere non oportebit; sed pati fluere, dum tutum erit, adeo ut si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus juvenile et robustum et exercitatum est: multoque magis, si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit: nam percussus, mortiferus est; praecisus, sanitatem recipit.

Sanguine autem vel suppresso, si nimius erumpit; vel exhausto, si per se parum fluxit; longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id quod vel in cute, vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit: potest caro alia parte dependens, alia inhaerens; si tamen etiamnum integra est, et conjunctione corporis fovetur. In iis vero quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet; maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter. Si vero in carne vulnus est, hiatque, neque in unum orae facile , sutura quidem aliena est; imponendae vero fibulae sunt; ἀγχτῆρασ Graeci nominant; quae oras, paulum tamen contrahant, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque quod alia parte dependens, alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam, an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus vulnus purgatum est; ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari vulnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod supprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Comprehendi vero sutura, vel fibula, non cutem tantum, sed aliquid etiam ex carne, ubi suberit haec, oportebit; quo valentius haereat, neque cutem abrumpat. Utraque optima est ex acia molli, non nimis torta, quo mitius corpori insidat. Utraque neque nimis rara, neque crebra injicienda. Si nimis rara est, non

p.192
continet: si nimis crebra est, vehementer afficit: quia, quo saepius acus corpus transsuit,quoque plura loca injectum vinculum mordet, eo majores inflammationes oriuntur; magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat; sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur: sutura oras jungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent; ut si quid intus humoris concreverit, sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo imponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim non potest, vino utendum est. Levius plaga juvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia imponitur. Sed ea, quocumque modo imposita est, dum madet, prodest: itaque, ut inarescat, non est committendum. Licetque sine peregrinis, et conquisitis, et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere debet, quod sine sevo compositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui; maximeque si caro est, barbarum; si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, vel labra sunt, Polyidae sphragidem[*](cf. 20, 2). Alexandrinum quoque viride[*](19, 17) nervis idoneum est: eminentibusque partibus ea quam Graeci ῤάπτουσαν vocant[*](cf. 19, 6). Solet etiam, colliso corpore, exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire; nisi musculi, nervique juxta sunt, quos incidi non expedit: ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea quae humorem leniter extrahant; praecipueque ex his id, quod ῤυπῶδεσ vocari proposui[*](19, 15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id juvetur, insuper circumdare lanam succidam ex aceto et oleo: vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus, aut musculosus, quod emolliat.

Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est; eaque lata esse debet, ut semel injecta non vulnus

p.193
tantum, sed paulum utrimque etiam oras ejus comprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius : si aeque ab utraque, transversa comprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum injicienda est; ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut et contineat, neque adstringat: quod non continetur, elabitur; quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur. Hieme saepius fascia circumire debet: aestate quoties necesse est. Tum extrema pars ejus inferioribus acu assuenda est: nam nodus vulnus laedit, nisi tamen longe est. Illo neminem decipi decet, ut propriam viscera curationem requirant, de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura, vel alio medicinae genere est. In visceribus nihil movendum est; nisi, ut si quid aut ex jecinore, aut liene, aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioquin vulnus interius ea victus ratio, eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro proposui.

His ita primo die ordinatis, homo in lecto collocandus est; isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem, cibo debet; bibere, sitim finiat, aquam calidam, vel, SI aestas est, ac neque febris, neque dolor est, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit; tenuem scilicet, et exiguum, qui tantum sustineat. Multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt: quod alioqui inimicissimum vulneri est.

Nimis vero intumescere vulnus, periculosum; nihil intumescere, periculosissimum est[*](cf. Aph. V, 66): illud indicium est magnae inflammationis; hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. IIIa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, vel delirium movet: vel si nervorum rigor, aut distentio, quae ex

p.194
vulnere orta est, ea non finitur[*](cf. Aph. II, 26; Coac. 350). Vomitus quoque biliosus non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere, non alienum est; praecipue iis, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque jam inflammatione orta, neque quum in superioribus partibus plaga est.

Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus injicienda sunt. Quinto jam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die, rursus detecto vulnere, considerandus color est: qui si lividus, aut pallidus, aut varius, aut niger est, scire licet malum vulnus esse; idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest. Album, aut rubicundum esse, commodissimum est. Item cutis dura, crassa, dolens, periculum ostendit: bona signa sunt, ubi haec sine dolore, tennis et mollis est. Sed si glutinatur vulnus, aut leviter intumuit, eadem sunt imponenda quae primo fuerunt; si gravis inflammatio est, neque glutinandi spes est, ea quae pus moveant. Jamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat, et duritiam emolliat, et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti jucunda sit; et usque eo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse, coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet; maximeque, si grande vulnus est, tetrapharmacum[*](19, 9); si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, [*](19, 15): at si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet, eoque illita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id succidam lanam: minusque etiam quam primo, fasciae adstringendae sunt.

Proprie quaedam in articulis visenda sunt. In quibus si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas ejus partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transversa commodior est: si ex retuso et gravi, nullum in figura discrimen est; sed videndum est, pus supra

p.195
articulum, an infra nascatur. Si sub eo nascitur, albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum esse credibile est; magisque, quo majores dolores inflammationesque, et quo maturius excitatae sunt. Quamvis autem non abscissus nervus est; tamen, si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse, et, sano quoque eo, tumorem permanere: futurumque est, ut tarde membrum id vel extendatur, vel contrahatur. Major tamen in extendendo mora est, ubi recurvato articulo curatio adhibita est; quam in recurvando eo quod rectum continuerimus. Collocari quoque membrum quod ictum est, ratione certa debet: si glutinandum est, ut superius sit; si in inflammatione est, ut in neutram partem inclinatum sit; si jam pus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare, nisi sanis, alienum est. Minus tamen iis periculosum, qui in capite vel brachiis, quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit, femine, aut crure, aut pede laborante. Locus in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et tumidum et sordidum reddit: ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Lenis frictio recte adhibetur; sed iis partibus quae longius absunt a vulnere.

Inflammatione finita, vulnus purgandum est. Id optime faciunt tincta in melle linamenta; supraque idem emplastrum, vel enneapharmacum[*](19, 10) dandum est. Tum demum vero purum est, quum rubet, ac nimium neque siccum, neque humidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut albidum, aut pallidum, aut lividum, aut nigrum est, id purum non est.

Purgato, sequitur ut impleatur. Jamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae succidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est; ut butyrum cum rosa, et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit

p.196
balneum rarum, cibi boni succi, vitatis omnibus acribus; sed jam pleniores. Nam et avis, et venatio, et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, dum inflammatio est, alienum est: itemque usque ad cicatricem, si nervi, musculive vulnerati sunt; etiam si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. Si quid molliendum est, quod in nervosis locis, musculosisque necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum linamentum; vehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedant. Cicatricem post omnia haec commode inducit lycium ex passo aut lacte dilutum; vel etiam per se impositum siccum linamentum.

Hic ordo felicis curationis est: sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt. Interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent post quae, quidquid medicamentorum ingeritur, parum proficit: quod fere negligenter curato ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a Graecis diductum in species est; nostris vocabulis non est. Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit: deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit; ἐρυσιπελασ Graeci nominant. Modo ulcus nigrum est, quia caro ejus corrupta est: idque vehementius etiam putrescendo intenditur, ubi vulnus humidum est, et ex nigro ulcere humor pallidus fertur, malique odoris est; carunculaeque corruptae, interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur; specillumque demissum descendit aut in latus, aut deorsum: eoque vitio nonnumquam os quoque afficitur. Modo oritur ea quam Graeci γάγγραιναν appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt, hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina; fereque in senibus, vel in iis quorum corpus mali habitus est. Caro in

p.197
ulcere vel nigra, vel livida est, sed sicca et arida; proximaque cutis plerumque subnigris pusulis impletur: deinde ei proxima vel pallida, vel livida, fereque rugosa et sine sensu est; ulterior in inflammatione est; omniaque ea simul serpunt, ulcus in locum pusulosum; pusulae in eum pallet aut livet; pallor aut livor in id quod inflammatum est; inflammatio in id quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur, ingensque sitis: quibusdam etiam delirium accedit: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant: incipit affici stomachus: fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem ejus mali recipit curationem: ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.

Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque ejus orae, et quidquid super eas livet aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde ubi sanguis emissus, novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit: et quum ulcus sub eo exesum est, id quo cicatrix inducitur[*](cf. cap. 19, § 18).

Id autem, quod ἐρυσιπελασ vocari dixi, non solum vulneri supervenire, sed sine hoc quoque oriri consuevit: atque interdum periculum majus affert; utique si circa cervices aut caput constitit. Oportet, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia; maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quidquid impositum est, betae folio contegendum est, et super linteolum frigida aqua madens imponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulphuris p. )-(. I. cerussae et croci, singulorum p. )-(. XII. s. eaque cum vino conterenda sunt, et id his illinendum. At si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt, et illita linteolo superinjicienda.

p.198

At si nigrities est, nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius exedant: repurgatumque ulcus sic ut cetera, nutriendum est. Si magis putre est, jamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus humor feratur: nam quod sanum est, siccum est quum aduritur. Post ustionem putris ulceris, superponenda sunt quae crustas a vivo resolvant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

Gangraenam vero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est; utique in corpore juvenili: et magis etiam si musculi integri sunt; si nervi vel laesi non sunt, vel leviter affecti sunt; neque ullus magnus articulus nudatus est; aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit; consistitque eo loco vitium, quod maxime fieri in digito potest. In ejusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde quidquid aridum est, et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt; sed his quam levissimis opus est: superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri id quod est inter integrum ac vitiatum locum debet. Praecipueque in hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum, nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi imbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda, quae per cibum potionemque alvum, ideoque etiam corpus, adstringant; sed ea levia. Postea, si vitium constitit, imponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. Ac tum quoque plenioribus cibis uti licebit ex media materia; sed tamen non nisi alvum, corpusque siccantibus; aqua vero pluviali frigida. Balneum, nisi jam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est:

p.199
siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo afficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere, ac nihilo minus serpere is cancer: inter quae miserum, sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscindere.

Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem negligenda, ubi integra cute interior pars collisa est; aut ubi derasum, attritumve aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue, sed altum vulnus insedit. In primo casu commodissimum est malicorium ex vino coquere, interioremque ejus partem conterere, et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est. Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum[*](19, 9), minuendusque cibus, et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex ejusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit, et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento. Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu, vel etiam ferramento ejicere. Si vel praefractus est, vel altius descendit quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est. Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si jam durior, ante in mulso ; cui semper mel adjiciendum est: aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis arundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est, utramque adversus alteram medicamentum esse, si contrita ac superimposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet. Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis[*](19, 14); huic Hecataei[*](19, 16) emplastrum maxime convenit.

Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis jam, repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida , dum caro alitur; deinde quum jam continenda est, siccum imponendum est, done cicatrix inducatur: tum deligari super album plumbum oportet, quo et reprimitur cicatrix, ct

p.200
colorem maxime sano corpori similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris praestat: idem compositio, quae habet elaterii p. )-(. I. spumae argenti p. )-(. II. unguenti p. )-(. VII. quae excipiuntur resina terebinthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo et plumbum elotum, eademque resina coacta; sive ungitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum imponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere: alioquin res utrique succurri patitur. Siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest: si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata, super eminentem carnem exedentia medicamenta conjicienda sunt; super concavam, implentia; done utrumque ulcus sanae cuti aequatur: et tum cicatrix inducatur.

Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur: sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis[*](cf. Plin. XVIII, 4, 8), interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium, aut . Omnis autem fere morsus habet quoddam virus. Itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est: si levius, protinus emplastrum injiciendum, praecipueque Diogenis[*](19, 20); si id non est, quodlibet ex iis, quae adversus morsus proposui; si ea non sunt, viride alexandrinum[*](19, 17); si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si vulneri imponitur, superque id duobus digitis verberatur: exsaniat enim. Ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.

Utique autem, si rabiosus canis fuit, cucurbitula

p.201
virus ejus extrahendum est. Deinde, si locus neque nervosus, neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed jam supra posito vulnus erit implendum, et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet: deinde multo meracoque vino excipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque quum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.

Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci: ὑδροφόβουσ (ὑδροφοβίαν vel potius glossema) Graeci appellant. Miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur: quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem, praecipue id, quod primo loco posui[*](23, 1); ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adjiciendum est: si jam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.

Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant: quamvis in ea multum antiqui variarunt; ut in singula genera anguium singula medendi genera praeciperent; aliique alia. Sed in omnibus eadem maxime proficiunt. Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est; non tamen nimium vehementer, ne torpeat: dein venenum extrahendum est. Id cucurbitula optime facit: neque alienum est, ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati jam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est,

p.202
quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit: si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur[*](cf. Des Etangs, p. 282); sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur; ictus ejus occidit. Et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis, exemplum Psylli sequutus, id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem praestabit. Illud, ne intereat, ante debebit attendere, ne quod in gingivis, palatove, aliave parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido collocandus est sic, ut id, quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere oportet jus anserinum, vel ovillum, vel vitulinum, et vomere: vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere, et protinus calidum super vulnus imponere sic, ut pars interior corpori jungatur. Facit id etiam agnusve discissus, et calida ejus caro statim super vulnus imposita: emplastra quoque, quae supra comprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium[*](19, 21), vel id quod ei subjectum est. Praesensque in aliquo antidoto praesidium est. Si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud, quod calori movendo est, nec humorem intus coire patitur: nam maxima pars venenorum frigore interimit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

Haec adversus omnes ictus communia sunt: usus tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est. Credo quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi. Quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi

p.203
verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, et sic dari sanitatem.

In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam auxilia satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super vulnus imponunt: quidam super prunam eo imposito vulnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur: tum carbonem ejus super vulnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam ἡλιοτρόπιον Graeci vocant, semen, vel certe folia ex vino. Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt.

Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.

At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois[*](cf. Des Etangs, p. 283) percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur. Trifolium quoque et mentastrum, et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque, et casia, et cinnamomum recte per potionem assumuntur.

Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coactum; aut ex eodem hordeacea farina: aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina; vel radiculae semen, aut polii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is conquiescat.

Verum haec genera serpentium et peregrina, et aliquanto magis pestifera sunt; maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte

p.204
salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba vettonica, vel cantabrica, vel . vel argemonia, vel trixago, vel personata, vel marina pastinaca, singulae binaeve tritae, et cum vino potui datae, et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et jejuni et jejuno magis nocere: ideoque perniciosissimi sunt quum incubant; utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante progredi, quam quis aliquid assumsit.

Non tam facile iis opitulari est, qui venenum vel in cibo, vel in potione sumserunt: primum, quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt: deinde quia noxa non a cute, sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere: deinde, ubi praecordia exhausit, bibere antidotum; si id non est, vel merum vinum.

Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum lacte contusa, vel galbanum vino adjecto dari, vel lac per se debet. Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quamplurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balneum mittendus; si non vacat, ungendus ex calefacientibus est: post quae quies ei necessaria est. Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. Si cerussam, jus malvae, vel juglandes ex vino contritae, maxime prosunt. Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum, aut coagulum, aut cum aceto laser. Si fungos inutiles quis assumsit, radicula aut e posca, aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus, et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferbuerunt, sive piri surculus cum his inferbuit, omni noxa vacant.

Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur foliis aut lilii, aut linguae caninae, aut betae in vetere vino

p.205
oleoque decoctis: quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque, primo et pusulas prohibeant, et summam pelliculam exasperent: deinde ea quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina, vel myrrha cum vino, vel creta cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta, atque ubi usus necessitas incidit, aceto diluta: ex insequentibus, quaelibet lipara; sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum, vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta, vel porro, vel marrubio, donec crustae cadant: tum ervum cum melle, aut irim, aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit: novissime siccum linamentum.

Ab his quae extrinsecus incidunt, ad ea veniendum est, quae interius, corrupta aliqua corporum parte, nascuntur. Ex quibus non aliud carbunculo pejus est. Ejus hae notae sunt: rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum sublividae, aut pallidae; in his sanies esse videtur; infra color niger est; ipsum corpus aridum et durius, quam naturaliter oportet; circaque quasi crusta est; eaque inflammatione cingitur; neque in eo loco levari cutis potest, sed inferiori carni quasi affixa est; somnus urget; nonnumquam horror, aut febris oritur, aut utrumque. Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius: supra quoque procedens inalbescit; dein lividum fit, circumque exiguae pusulae oriuntur: et si circa stomachum faucesve incidit, subito spiritum saepe elidit. Nihil melius est, quam protinus adurere. Neque id grave est: nam non sentit; quoniam ea

p.206
caro mortua est. Finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum deinde vulnus, sicut cetera adusta, curandum est. Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta, undique a viva came diducta, quae trahit secum quidquid corruptum erat; purusque jam sinus curari potest implentibus. At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia: vis pro magnitudine adhibenda est. Quodcumque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet, protinus a viva corruptam partem resolvit; certaque esse fiducia potest fere, ut undique vitiosa caro excidat. Si id non fit, medicamentumque malo vincitur, utique ad ustionem properandum est. Sed in ejusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est: aquam liberaliter bibere expedit: magisque ea servanda sunt, si febricula quoque accessit.

Non idem periculum carcinoma affert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur; isque immobilis, inaequalis tumet; interdum etiam torpet. Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent; nonnumquam etiam in quibusdam delitescunt: tactusque is locus aliis dolorem affert, in aliis eum non habet: et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est, quam esse naturaliter debet; nonnumquam iisdem omnibus ulcus accedit: interdumque nullam habet proprietatem; interdum simile iis est, quae Graeci vocant χονδυλώματα aspredine quadam et magnitudine sua: colorque ejus ruber est, aut lenticulae similis; neque tuto aufertur: nam protinus aut resolutio nervorum, aut distentio insequitur. Saepe homo ictus obmutescit, atque ejus anima deficit. Quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt intenduntur et intumescunt. Ob quae pessimum id genus est. Fereque primum id fit, quod χαχόηθεσ a Graecis nominatur; deinde ex eo id carcinoma quod sine ulcere est: deinde ulcus; ex eo thymium. Tolli nihil, nisi cacoethes potest: reliqua curationibus irritantur; et quo major vis adhibita est, eo magis. Quidam usi sunt medicamentis adurentibus; quidam ferro adusserunt; quidam

p.207
scalpello exciderunt: neque ulli umquam medicina profecit: sed adusta protinus concitata sunt, et increverunt, occiderent; excisa etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt, et causam mortis attulerunt: quum interim plerique nullam vim adhibendo, qua tollere id malum tentent, sed imponendo tantum lenia medicamenta, quae quasi blandiantur, quominus ad ultimam senectutem perveniant, non prohibeantur. Discernere autem cacoethes, quod curationem recipit, a carcinomate, quod non recipit, nemo *scite potest, sed tempore et experimento. Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicamenta adurentia. Si levatur malum, minuunturque ejus indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum, et ad ustionem: si protinus irritatum est, scire licet jam carcinoma esse; removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia. Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam, aut emplastrum[*](19, 15) satis est. Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa injiciendum est, adjiciendusque ei pulvis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tingere candens ferrum solitus est. Si id nimium supercrevit, tentanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus, ne quid eminere patiatur: sed ita, sl nihil exacerbabit: sin minus, eodem cerato contenti esse debebimus.

Est etiam ulcus, quod θηρίωμα Graeci vocant. Id et per se nascitur, et interdum ulceri ex alia causa facto supervenit. Color est vel lividus, vel niger; odor foedus; multus, et muco similis humor: ipsum ulcus neque tactum, neque medicamentum sentit; prurigine tantum movetur: at circa dolor est, et inflammatio; interdum etiam febris oritur; nonnumquam ex ulcere sanguis erumpit: atque id quoque malum serpit. Quae omnia saepe intenduntur; fitque ex his ulcus, quod φαγέδαιναν Graeci vocant, quia celeriter serpendo, penetrandoque usque ossa, corpus vorat. Id ulcus inaequale est, coeno simile; inestque multus humor glutinosus, odor intolerabilis, majorque quam pro modo ulceris inflammatio. Utrumque, sicut omnis cancer, fit maxime in senibus, vel iis quorum corpora mali habitus sunt. Curatio utriusque eadem est; sed in majore malo major vis necessaria. Ac

p.208
primum a victus ratione ordiendum est: ut quiescat in lectulo: ut primis diebus a cibo abstineat, aquam quam plurimam assumat: alvus quoque ei ducatur: dein post inflammationem cibum boni succi capiat, vitatis omnibus acribus; potionis quantum volet sic, ut interdiu quidem aqua contentus sit; in coena vero etiam vini austeri aliquid bibat. Non aeque tamen fame in iis, quos φαγέδαινα urgebit, atque in iis, qui θηρίωμα adhuc habebunt, utendum erit. Et victus quidem talis necessarius est. Super ulcus vero inspergenda arida oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis. Ac si quis nervus exesa carne nudatus est, contegendus ante linteolo est, ne sub eo medicamento aduratur. Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt. Quidquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet. Superdanda cum melle sunt vel linamenta, vel oleae folia ex vino decocta, vel marrubium: eaque linteolo contegenda in aqua frigida madefacto, dein bene expresso: circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda, quae reprimant, cataplasmata. Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet; diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis. Adustum vel medicamentis, vel ferro corpus, primum purgandum, deinde implendum esse, apparere cuilibet ex prioribus potest.

Sacer quoque ignis (zona; psoriasis, seu herpes circinatus) malis ulceribus annumerari debet. Ejus duae species sunt. Alterum est subrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore, exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla altera major est, sed plurimae perexiguae. In his semper fere pus, et saepe rubor cum calore est: serpitque id nonnumquam sanescente eo, quod primum vitiatum est: nonnumquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur, humorque exit, qui esse inter saniem et pus videri potest. Fit maxime in pectore, aut lateribus, aut eminentibus partibus, praecipueque in plantis. Alterum autem est in summae cutis exulceratione, sed sine altitudine, latum, sublividum, inaequaliter tamen; mediumque sanescit, extremis procedentibus: ac saepe id, quod jam sanum videbatur, iterum exulceratur: at circa proxima cutis,

p.209
quae vitium receptura est, tumidior et durior est, coloremque habet ex rubro subnigrum. Atque hoc quoque malo fere corpora seniora tentantur, aut quae mali habitus sunt; sed in cruribus maxime. Omnis autem sacer ignis, ut minimum periculum habet ex iis, quae serpunt; sic prope difficillime tollitur. Medicamentum ejus fortuitum est, uno die febris, quae humorem noxium absumat. Pus, quo crassius et albidius est, eo periculi minus est. Prodest etiam infra os ulcerum laedi, quo plus puris exeat; et id, quo ibi corruptum corpus est, extrahatur. Sed tamen, si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alvi ductione opus est. In omni vero sacro igni, neque lenibus et glutinosis cibis, neque salsis et acribus utendum est; sed iis, qui inter utrumque sunt: qualis est panis sine fermento, piscis, , avis, exceptoque apro, omnis fere venatio. Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et vinum austerum et balneum. Atque in hoc quoque genere potio magis liberalis esse, quam cibus, debet. Ipsa autem ulcera, si mediocriter serpunt, aqua calida; si vehementius, vino calido fovenda sunt: deinde acu pusulae, quaecumque sunt, aperiendae: tum imponenda ea, quae putrem carnem exedunt. Ubi inflammatio sublata, ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet. In altero autem genere possunt proficere mala cotonea in vino cocta atque contrita: potest emplastrum vel Herae[*](cf. 22, 3), vel tetrapharmacum[*](19, 9), cui quinta pars turis adjecta sit: potest nigra hedera ex vino austero cocta; ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit. Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.

autem ulcus appellatur, quod et magnum est, et habet oras duras, callosas, tumentes. Exit sanies non multa, sed tenuis; odor malus neque in ulcere, neque in ejus humore est; nulla inflammatio; dolor modicus est; nihil serpit: ideoque nullum periculum adfert; sed non facile sanescit. Interdum tenuis cicatrix inducitur, deinde iterum rumpitur, ulcusque renovatur. Fit maxime in pedibus et cruribus. Super id imponi debet, quod et lene aliquid, et vehemens, et reprimens habeat; quale ejus rei causa fit ex

p.210
his: squamae aeris, plumbi eloti combusti, singulorum p. ) -(. IV. cadmiae, cerae, singulorum p. )-(. VIII. rosae quantum satis sit ad ceram simul cum eis molliendam.

Fiunt etiam ex frigore hiberno ulcera, maxime in pueris, et praecipue in pedibus digitisque eorum, nonnumquam etiam in manibus. Rubor cum inflammatione mediocri est: interdum pusulae oriuntur, deinde exulceratio: dolor autem modicus; prurigo major est: nonnumquam humor exit, sed non multus, qui referre vel pus, vel saniem videtur. In primis multa calida aqua fovendum est, in qua rapa decocta sint; aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus. Si nondum adapertum ulcus est, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est. Si jam exulceratio est, imponi debet alumen aequa portione cum ture contritum, vino adjecto, aut malicorium in aqua coctum, deinde contritum. Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.

Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur: quae vel praecipue fatigare medicos solent; quoniam et febres movent, nec umquam facile maturescunt; et sive ferro, sive medicamentis curantur, plerumque iterum juxta cicatrices ipsas resurgunt; multoque post medicamenta : quibus id quoque accedit, quod longo spatio detinent. Nascuntur maxime in cervice; sed etiam in alis et inguinibus. In mammis quoque feminarum se reperisse, Meges auctor est. Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, done ea digerantur: et medicamenta imponuntur, quae humorem vel educant, vel dissipent; quorum supra mentio facta est. Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedant, crustaque eum locum adstringant: tum vero ut ulcus curant. Quaecumque autem ratio curandi est, corpus, puro ulcere, exercendum atque alendum est, donec ad cicatricem perveniat. Quae quum medici doceant, quorumdam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, eum, si anguem edit, liberari.

Furunculus vero est tuberculum acutum cum inflammatione et dolore; maximeque ubi jam in pus vertitur. Qui

p.211
ubi adapertus est, et exiit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta, subalbida, subrubra; quem ventriculum quidam furunculi nominant. In eo nullum periculum est, etiamsi nulla curatio adhibeatur: maturescit enim per se, atque erumpit. Sed dolor efficit, ut potior medicina sit, quae maturius liberet. Proprium ejus medicamentum galbanum est: sed alia quoque supra comprehensa sunt. Si cetera desunt, imponi debet primum non pingue emplastrum, ut id reprimat: deinde, si non repressit, quodlibet puri movendo accommodatum: si ne id quidem est, vel resina, vel fermentum. Expresso pure, nulla ultra curatio necessaria est.

Phyma vero nominatur tuberculum furunculo simile, sed rotundius et planius, saepe etiam majus. Nam furunculus ovi dimidii magnitudinem raro explet, numquam excedit: phyma etiam latius patere consuevit; sed inflammatio dolorque sub eo minores sunt. Ubi divisum est, pus eodem modo apparet: ventriculus, ut in furunculo, non invenitur: verum omnis corrupta caro in pus vertitur. Id autem in pueris et saepius nascitur et facilius tollitur: in juvenibus rarius oritur, et difficilius curatur: ubi aetas induravit, ne nascitur quidem. Quibus vero medicamentis discuteretur, supra propositum est.

φύγεθλον autem est tumor, non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est. Dolor distentioque vehemens est, et major quam pro magnitudine tumoris; interdum etiam febricula: idque tarde maturescit, neque magnopere in pus convertitur. Fit maxime aut in cervice, aut in alis, aut in inguinibus. Panum a similitudine figurae nostri vocant. Atque id ipsum quo medicamento tolleretur, supra demonstravi[*](18, 19; VII, 2).

Sed quum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans. Idque fere fit post febres, aut post dolores partis alicujus, maximeque eos, qui ventrem infestarunt. Saepiusque oculis expositum est; siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem ejus, quod phyma vocari proposui, rubetque cum calore, et paulo post etiam cum duritia, magisque nocenter indolescit, et sitim vigiliamque exprimit. Interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest; maximeque ubi altius

p.212
pus movetur: sed cum siti vigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones. Et quod de subito durius non est, melius est; et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est. Quae signa jam pure oriente nascuntur: tumor ruborque multo ante incipiunt. Sed si locus mollis est, avertendus materiae aditus est per cataplasmata, quae simul et reprimunt, et refrigerant: qualia et alias et paulo ante in proposui. Si jam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant: qualis est ficus arida contusa; aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit; aut cucumeris radix[*](cf. 18, 7 et 13), cui ex farina duae partes adjectae sint, ante ex mulso decoctae. Licet etiam miscere aequis portionibus ammoniacum, galbanum, propolim, viscum; pondusque adjicere myrrhae dimidio minus, quam in prioribus singulis erit. Atque emplastra quoque et malagmata idem efficiunt, quae supra explicui[*](cap. 18 et 19). Quod per haec discussum non est necesse est maturescat. Idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacea ex aqua cocta *** recte miscetur[*](Desunt aliqua. Lacunam ita ex Cod. Med. I. restituit Milligan: imponenda est farina hordeacea, quae ex aqua cocta recte miscetur. Miscere enim pro eo quod praeparare est, veteres dixisse quis nescit?)) Eadem autem haec in minoribus quoque abscessibus, quorum nomina proprietatesque supra reddidi, recte fiunt. Eademque omnium curatio: tantum modo distat. Crudum est autem, in quo major quasi venarum motus est et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities; et, si major abscessus est, horror, aut etiam febricula permanet: penitusque condita suppuratione, si pro his, quae alibi cutis ostendit, punctiones sunt. Ubi ista se remiserunt, jamque is locus prurit, et aut sublividus, aut subalbidus est, matura suppuratio est: eaque, ubi vel per ipsa medicamenta, vel etiam ferro aperta est, pus debet emitti[*](cf. II, 7). Tum si qua in alis, vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt. In ceteris quoque partibus, si plaga exigua est, si mediocris suppuratio fuit, si non alte penetravit, si febris non est, si valet corpus, aeque linamenta supervacua sunt: in reliquis parce
p.213
tamen, nec, nisi magna plaga est, imponi decent. Commode vero vel super linamenta, vel sine his imponitur lenticula ex melle, aut malicorium ex vino coctum: quae et per se et mixta idonea sunt. Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita, vel foeni graeci linive semen ex passo coctum superdandum est. Quidquid deinde impositum est, non adstringi, sed modice deligari debet. Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur. Cetera, quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, convenient quae in vulneribus exposita sunt[*](cap. 26 et 27).

Nonnumquam autem ex ejusmodi abscessibus, et ex aliis ulcerum generibus fistulae oriuntur. Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso. Fit in omni fere parte corporis; habetque quaedam in singulis locis propria. Prius de communibus dicam. Genera igitur fistularum plura sunt: siquidem aliae breves sunt, aliae altius penetrant; aliae recte intus feruntur, aliae multoque plures transversae; aliae simplices sunt, aliae duplices triplicesve, ab uno ore orsae, aut etiam in plures sinus dividuntur: aliae rectae, aliae flexae, et tortuosae sunt; aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant, aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt; aliae deinde facile, aliae cum difficultate curantur, atque etiam quaedam insanabiles . Expedita curatio est in fistula simplici recenti, intra canem: adjuvatque ipsam corpus, si juvenile, si firmum est. Inimica contraria his sunt: itemque, si fistula os, vel cartilaginem, vel nervum, vel musculum laesit; si articulum occupavit; si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit. Ad intestina quoque eam tendere, semper periculosum, saepe pestiferum est. Quibus multum mali accedit, si corpus vel aegrum, vel senile, vel mali habitus est. Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat, et quam alte perveniat, scire possimus; simul etiam protinus humida, an siccior sit: quod extracto specillo patet. Si vero os in vicino est, id quoque disci potest si jam nec ne eo fistula penetraverit, et quatenus

p.214
nocuerit; nam si molle est quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium est: si magis id renititur, ad os ventum est. Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est: si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, verum adhuc levis est: si inaequale quoque et asperum subest, vehementius os exesum est. At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet; perventumque esse ad eam ex renisu patet. Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae. Simplices vero eae sint, an in plures partes diducantur, cognosci potest ex modo puris; cujus si plus fertur, quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestum est. Quumque fere juxta sint caro, et nervus, et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint. Siquidem ex carne pus laeve, album, copiosius fertur: at ex nervoso loco, coloris quidem ejusdem, sed tenuius: ex nervo, pingue et oleo non dissimile. Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint; quia saepe, quum quis aliter decubuit, aliterque membrum collocavit, pus ferri, quod jam desierat, iterum incipit; testaturque, non solum alium sinum esse, ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere. Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede, neque in articulo, sed in eo membro, quod per se immobile, non nisi cum toto corpore movetur; satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus imponitur, dum habeat vel , vel alumen, vel squamam aeris, vel aeruginem, vel ex metallicis aliquid: exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera paulo plenius, idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat: quae in omnibus fistularum collyriis perpetua sunt. Idem deinde emplastrum in linteolo superimponendum, supraque injicienda spongia est in acetum ante demissa: solvique quinto die satis est. Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui. Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo jejunum radiculas esse, deinde vomere, necessarium est. Vetustate callosa fit fistula. Callus autem neminem fallit,
p.215
quia durus est, et aut albus, aut pallidus. Sed tum validioribus medicamentis opus est: quale est, quod habet papaveris lacrimae p. )-(. I. gummis p.)-(. III. z. cadmiae p. )-(. IV. atramenti sutorii p. )-(. VIII. ex quibus aqua coactis collyrium fit: aut in quo sunt gallae p. )-(. z. aeruginis, sandarachae, aluminis , singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii combusti p. )-(. II. aut quod constat ex chalcitide, et saxo calcis; quibus auripigmenti dimidio minus, quam in singulis prioribus est, adjicitur, eaque melle cocto excipiuntur. Expeditissimum autem est ex praecepto Megetis, aeruginis rasae p. )-(. II. conterere, deinde ammoniaci thymiamatis p. )-(. II. aceto liquare, eoque infuso aeruginem cogere: idque ex primis medicamentis est. Sed ut haec maximi effectus sunt, si cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere: satisque est vel papyrum intortum, vel aliquid ex penicillo in modum collyrii adstrictum eo illinere. Scilla quoque cocta et mixta cum calce, callum exest. Si quando vero longior et transversa fistula est, demisso specillo, contra principium hujus incidi commodissimum est, et collyrium utrimque demitti. At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen, ut brevis, intraque carnem sit, collyrio uti non debemus quod unam partem curet, reliquas omittat; sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur: aut eadem ex vino liquanda; vel si sordidior fistula est, ex mulso; si callosior, ex aceto sunt; idque intus infundendum. Quidquid inditum est, superponenda sunt, quae refrigerent et reprimant: nam fere, quae circa fistulam sunt, habent aliquid inflammationis. Neque alienum est, ubi quis resolverit, antequam rursus alia medicamenta conjiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere, si plus puris fertur, vino; si callus durior est, aceto; si jam purgatur, mulso, vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic, ut huic mellis quoque paulum adjiciatur. Fere vero fit, ut ea tunica, quae inter foramen et integram carnem est, victa medicamentis tota exeat, infraque ulcus purum sit. Quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt; praecipueque spongia
p.216
melle cocto illita. Neque ignoro multis placuisse, linamentum in modum collyrii compositum tinctum melle demitti: sed celerius id glutinatur, quam impletur. Neque verendum est, ne purum corpus puro corpori junctum non coeat; adjectis quoque medicamentis ad id efficacibus; quum saepe exulceratio digitorum, nisi magna cura prospeximus, sanescendo in unum eos jungat.

Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine χηρίον a Graecis nominatur: idque duas species habet. Alterum est subalbidum, furunculo simile; sed majus, et cum dolore majore: quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur humor glutinosus et purulentus; neque tamen ad justam maturitatem pervenit. Si divisum est, multo plus intus corrupti, quam in furunculo, apparet, altiusque descendit. Raro fit in capillis. Alterum est minus, super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum: siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei: si inciditur, viridis intus caro apparet. Dolor autem et inflammatio ingens est, adeo ut acutam quoque febrem movere consuerint. Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte imponitur et ficus arida, et lini semen in mulso coctum, et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui. Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic, ut ei dimidium resinae terebinthinae misceatur; et ficus in mulso decocta, cui paulum hyssopi contriti sit adjectum; et uvae taminiae pars quarta. Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit. Ulcere ablato, super plagam medicamenta danda sunt, primum, quae pus citent; deinde, quae purgent; , quae impleant.

Sunt vero quaedam verrucis similia; quorum diversa nomina, ut vitia sunt. Graeci vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris ejusdem; supra latius, ad cutem tenue: idque modicum est,

p.217
quia raro fabae magnitudinem excedit. Vix unum tantum eodem tempore nascitur; sed fere plura, maximeque in pueris: eaque nonnumquam subito desinunt, mediocrem inflammationem excitant; sub qua etiam in pus convertuntur. — At θύμιον nominatur, quod super corpus quasi verrucula eminet, ad cutem latius, supra tenue, subdarum, et in summo perasperum: idque summum floris thymi repraesentat, unde ei nomen est; ibique facile finditur, et cruentatur; nonnumquam aliquantum fundit: fereque citra magnitudinem fabae aegyptiae est, raro majus, interdum perexiguum. Modo autem unum, modo plura nascuntur vel in palmis, vel in inferioribus pedum partibus: pessima tamen in obscoenis sunt; maximeque ibi sanguinem fundunt.— μυρμήχια autem vocantur humiliora thymio durioraque: quae radices altius exigunt, majoremnque dolorem movent; infra lata, supra autem tenuia; minus sanguinis mittunt; magnitudine vix umquam lupini modum excedunt. Nascuntur ea quoque aut in palmis, aut in inferioribus partibus pedum. — Clavus aufem nonnumquam quidem etiam alibi, sed in pedibus tamen maxime nascitur, praecipue ex contuso; quamvis interdum aliter: doloremque, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet. Ex his acrochordon et thymium saepe etiam per se finiuntur; et quo minora sunt, eo magis: myrmecia et clavi sine curatione vix umquam desinunt. Acrochordon, si excisa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem; thymio clavoque excisis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem; eaque relicta idem rursus exigit: myrmecia latissimis radicibus inhaerent; ideoque ne excidi quidem sine magna exulceratione possunt. Clavum subinde radere commodissimum est: nam sine vi sic mollescit; ac, si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde imponit resinam, cui miscuit pulveris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit. Cetera vero genera medicamentis adurenda sunt: aliisque id, quod ex faece vini; myrmeciis id, quod ex alumine et sandaracha fit, aptissimum est. Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque
p.218
exulcerentur: deinde postea lenticula imponi. Tollit thymium etiam ficus in aqua cocta.

At pusulae maxime vernis temporibus oriuntur. Earum plura genera sunt. Nam modo circa totum corpus partemve aspritudo quaedam fit, similis iis pusulis, quae ex urtica, vel ex sudore nascuntur: ἐξανθήματα Graeci vocant. Eaeque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt. Nonnumquam plures, similes varis oriuntur; nonnumquam majores, lividae, aut pallidae, aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato: subestque iis humor; ubi eae ruptae sunt, infra quasi exulcerata caro apparet; φλύχταιναι graece nominantur. Fiunt vel ex frigore, vel ex igni, vel ex medicamentis. — φλυζάχιον autem paulo durior est, subalbida, acuta; ex qua ipsa quod exprimitur humidum est. Ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora, aut humidiora; et modo tantum cum prurigine, modo etiam cum inflammation ac dolore; exitque aut pus, aut sanies, aut utrumque. Maximeque id evenit in aetate puerili; raro in medio corpore; saepe in eminentibus partibus. Pessima pusula est, quae ἐπινυχτίσ vocatur[*](cf. Hipp. De aëre, aq. et loc. 3, et in mea edit. p. 372). Ea colore vel sublivida, vel nigra, vel alba esse consuevit: circa hanc autem vehemens inflammatio est; et quum adaperta est, reperitur intus exulceratio mucosa, colore humori suo similis. Dolor ex ea supra magnitudinem ejus est: neque enim ea faba major est. Atque haec quoque oritur in eminentibus partibus, et fere noctu; unde nomen quoque a Graecis ei impositum est. In omnium vero pusularum curatione primum est, multum ambulare atque exerceri; si quid ista prohibet, gestari: secundum est, cibum minuere; abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus: eademque nutrices facere oportet, si lactens puer ita affectus est. Praeter haec is qui jam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet; simulque super eas nitrum inspergere, oleoque vinum miscere, et sic ungi; tum descendere in solium. Si nihil sic proficitur, aut si majus pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est; detractaque summa pellicula, ad medicamenta lenia

p.219
transeundum. Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali, vel viridi coriandro curatur. Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine foeni graeci mixta, sic, ut his invicem rosa atque intubi succus adjiciatur, dum mellis crassitudo ei fiat. Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten vocant, p.)-(. VIII. cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adjiciunturque olei cyathi tres. Sed prius ungi ex cerussa pusulae debent, tum hoc illini.

Scabies vero est durior cutis[*](cf. Paul. Aeg.IV, 2), rubicunda; ex qua pusulae oriuntur, quaedam humidiores, quaedam sicciores. Exit ex quibusdam sanies, fitque ex his continuata exulceratio pruriens, serpitque in quibusdam cito. Atque in aliis quidem ex toto desinit, in aliis vero certo tempore anni revertitur. Quo asperior est, quoque prurit magis, eo difficilius tollitur. Itaque eam, quae talis est, ἀγρίαν Graeci appellant. In hac quoque victus ratio eadem, quae supra, necessaria est. Medicamentum autem ad incipientem hanc idoneum est quod fit ex spodii, croci, aeruginis, singulorum p. )-(. z. piperis albi, omphacii, singulorum p. )-(. I. cadmiae p. )-(. VIII. At ubi jam exulceratio est, id, quod fit ex sulphuris p. )-(. I. cerae p. )-(. IV. picis liquidae hemina, olei sextariis duobus: quae simul incoquuntur, dum crassitudo mellis fiat. Est etiam, quod ad Protarchum auctorem refertur (18, 18). Habet farinae lupinorum sextarium, nitri cyathos quatuor, picis liquidae heminam, resinae humidae selibram, aceti cyathos tres. Crocum quoque, lycium, aerugo, myrrha, cinis, aequis portionibus recte miscentur, et ex passo coguntur: idque omnem pituitam utique sustinet (id est reprimit). Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta, vel sulphur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui[*](videl. in libris De agricultura), hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.

Impetiginis vero species sunt quatuor. Minime mala est quae similitudine scabiem repraesentat: nam et rubet, et durior est, et exulcerata est, et rodit. Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est, et varis similes pusulas habet; videnturque esse in ea quasi bullulae quaedam, ex quibus interposito tempore squamulae resolvuntur;

p.220
certioribusque haec temporibus revertitur. Alterum genus pejus est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque, figuras varias habens: squamulae ex summa cute discedunt, rosio major est, celerius et latius procedit, certioribusque etiamnum, quam prior, temporibus et fit, et desinit. cognominatur. Tertia etiamnum deterior est: nam et crassior est, et durior, et magis tumet; in summa cute finditur, et vehementius rodit; ipsa quoque squamosa, sed nigra; proceditque et late, nec tarde; et minus errat in temporibus, quibus aut oritur, aut desinit; neque ex toto tollitur. Nigrae cognomen est. Quartum genus est, quod curationem omnino non recipit, distans colore: nam subalbidum est, et recenti cicatrici simile; squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes; quibus demtis nonnumquam profluit sanguis. Alioquin vero humor ejus albidus est, cutis dura atque fissa est; proceditque latius. Haec vero omnia genera maxime oriuntur in pedibus et manibus; atque ungues quoque infestant. Medicamentum non aliud valentius est, quam quod ad scabiem quoque pertinere sub auctore Protarcho retuli[*](18, 18). Serapion autem, nitri p. )-(. II. sulphuris p. )-(. IV. excipiebat resina copiosa, eoque utebatur.

Papularum vero duo genera sunt. Alterum, in quo per minimas pusulas cutis exasperatur, et rubet, leviterque roditur; medium habet pauxillo laevius; tarde serpit: idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Altera autem est, quam ἀγρίαν Graeci appellant: in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit. Quae minus rotunda est, difficilius sanescit: nisi sublata est, in impetiginem vertitur. Sed levis papula etiam, si jejuna saliva quotidie defricatur, sanescit: major, commodissime murali herba tollitur, si super eadem trita est. Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi[*](18, 19) tanto valentius in his est, quanto minus in his vitii est. Alterum ad idem Myronis[*](cf. §19): nitri rubri, turis, singulorum p. )-(. I. cantharidum purgatarum p. )-(. II. sulphuris ignem non experti

p.221
tantumdem, resinae terebinthinae liquidae p. )-(. XX. farinae lolii sext. I. cyathos tres, picis crudae sext. I.

Vitiligo quoque, quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est, et ex malo corporis habitu fit. Ejus tres species sunt. — vocatur, ubi color albus est, fere subasper et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur: interdum etiam latius, et cum quibusdam intermissionibus serpit.— μέλασ colore ab hoc differt, quia niger est, et umbrae similis: cetera eadem sunt. — λεύχη habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit; in eaque albi pili sunt, et lanugini similes. Omnia haec serpunt: sed in aliis celerius, in aliis tardius alphos et melas in quibusdam variis temporibus et oriuntur et desinunt: leuce, quem occupavit, non facile dimittit. Priora curationem non difficillimam recipiunt: ultimum vix umquam sanescit; ac, si quid ei vitio demtum est, tamen non ex toto sanus color redditur. Utrum autem aliquod horum sanabile sit, an non sit, experimento facile colligitur. Incidi enim cutis debet, aut acu pungi: si sanguis exit, quod fere fit in duobus prioribus, remedio locus est; si humor albidus, sanari non potest. Itaque ab hoc quidem abstinendum est. Super id vero quod curationem recipit, imponenda lenticula mixta cum sulphure et ture, sic, ut ea contrita ex aceto sint. Aliud ad idem, quod ad Irenaeum auctorem refertur. , nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur, adjecto aceto. His in sole vitiligo perungitur; deinde non ita multo post, ne nimis , eluitur. Proprie quidam, Myrone auctore[*](cf. § 18), eos, quos alphos vocari dixi, hoc medicamento perungunt: sulphuris p. )-(. z. aluminis scissilis p. )-(. z. nitri p. )-(. zz. myrti aridae contritae acetabulum miscent; deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt. li vero, quos melanas vocari dixi, curantur, quum simul contrita sunt alcyonium, tus, hordeum, faba. eaque sine oleo in balneo ante sudorem insperguntur; tum genus id vitiliginis defricatur.