De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Instantis autem adversae valetudinis signa complura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis; quum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta, vel periculis opportuna sint, quod genus adversae valetudinis in quoque timeri maxime possit. Non quod non omni tempore, in omni tempestatum genere, omnis aetatis, omnis habitus homines, per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur: sed quod frequentius tamen quaedam eveniant[*](cf. Aph. III, 19); ideoque utile sit scire unumquemque, quid, et quando maxime caveat.

Igitur saluberrimum ver est; proxime deinde ab hoc hiems; periculosior aestas; autumnus longe periculosissimus.

p.28
Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae, sive calidae: pessimae, quae maxime variant[*](cf. Aph. III, 1 et 8). Quo fit, ut autumnus plurimos opprimat[*](cf. Aph. IlI, 9); nam fere meridianis temporibus calor; nocturnis atque matutinis, simulque etiam vespertinis, frigus est. Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur; sed, ut eo tempore id maxime fit, sic quandocumque evenit, noxium est. Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi, nubilive: optimique hieme, qui omni vento vacant, aestate, quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales, quam subsolani, vel austri sunt: sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens, salubris; a mari, gravis est. Neque solum in bono tempestatum habitu certior valetudo est; sed morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt, et finiuntur[*](Aph. III, 8; Epid. II, 1, 5). Pessimum aegro coelum est, quod aegrum fecit; adeo ut in id quoque genus, quod natura pejus est, in hoc statu salubris mutatio sit. At aetas media tutissima est, quae neque juventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adolescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile, neque obesum. Nam longa statura, ut in juventa decora est, sic matura senectute conficitur[*](Aph. II, 54): gracile corpus infirmum; obesum hebes est. Vere autem maxime, quaecumque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscesses, quae ἀποστήματα Graeci nominant, bilis atra, quam μελαγχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravedines, destillationes oriri solent. Ii quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urgent, modo quiescunt, maxime et inchoantur et repetunt[*](cf. Aph. III, 20). At aestas non quidem vacat plerisque his morbis; sed adjicit febres vel continuas, vel ardentes, vel tertianas, vomitus, alvi dejectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros, et in ceteris quidem partibus, sed maxime in obscoenis; et quidquid sudore hominem
p.29
resolvit[*](Aph. III, 21). Vix quidquam ex his in autumnum non incidit; sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci φθίσιν nominant; urinae difficultas, quam στραγγουρίαν appellant; tenuioris intestini morbus, quem εἰλεόν nominant; item laevitas intestinorum, quae λειεντερία vocatur; coxae dolores; morbi comitiales[*](Aph. III, 22). Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate etiam proxima pressos, interimit; ct alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis implicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exercent. Neque aliud magis tempus pestilentiae patet, cujuscumque ea generis est, quamvis variis rationibus nocet. Hiems autem capitis dolores, tussim, et quidquid in faucibus, in lateribus, in visceribus mali contrahitur, irritat[*](Aph. III, 23).

At ex tempestatibus, aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris: sanum tamen corpus spissat, et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensus tardat, capitis dolorem movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, humidum, languidum[*](Aph. III, 5, 17). Ceteri venti quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor et jecur et lienem inflammat, mentem hebetat, ut anima , ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; illud σπασμός, hoc τέτανοσ Graece nominatur: nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat[*](Aph. V, 17). In siccitatibus, acutae febres[*](Aph. III, 7), lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur. Per imbres, longae febres, alvi dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum; παράλυσιν Graeci nominant[*](Aph. III, 16). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam quales ante praecesserint. Si hiems sicca ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus[*](Aph. III, 11). Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et

p.30
siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero quae gignunt, imbecillos, vixque vitales edunt: ceteros lippitudo arida, et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent[*](Aph. III, 12). At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores, et insania febricitantium, quam φρενῖτιν[*](cf. III, 18) appellant, quam celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi[*](Aph. III, 6). At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur[*](Aph. III, 13). Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae, partim longae; et ii morbi, qui ex atra bile nascuntur[*](Aph. III, 14).

Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vere optime valent, et aestate prima tutissimi sunt; senes aestate et autumni prima parte; juvenes hieme, quique inter juventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiems, aestas adolescentibus est[*](Aph. III, 18). Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant[*](Aph. III, 24). Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent. Quae pericula plenissimi cujusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est[*](Aph. III, 25). At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum quae in spina sunt, aliquae inclinationes, strumae, verrucarum quaedam genera dolentia, ἀχροχορδόνασ Graeci appellant, et plura alia tubercula oriuntur[*](Aph. III, 26). Incipiente vero jam pube, ex iisdem multa, et longae febres, et sanguinis ex naribus cursus[*](Aph. III, 27). Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde

p.31
septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt[*](Aph.III, 28): saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adolescentia morbis acutis, item comitialibus, tabique maxime objecta est: fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuunt[*](Aph. III, 29). Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum, αἱμορ Graeci appellant, profusio[*](Aph. III, 30). In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala[*](Aph. III, 31). Praeter haec graciles tabes, dejectiones, destillationes; item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis, et difficultate spirandi strangulantur: subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit[*](Aph. II, 44).

Ante adversam autem valetudinem, ut supra dixi[*](in prooem.), quaedam notae oriuntur: quarum omnium commune est, aliter se corpus habere, atque consuevit; neque in pejus tantum, sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis, et speciosior, et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae, quia neque in eodem habitu subsistere, neque ultra progredi possunt, fere retro, quasi ruina quadam, revolvuntur[*](Aph. I, 3). Pejus tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem , et colorem decoremque amisit: quoniam in iis quae superant, est quod morbus demat; in iis quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra

p.32
sunt; si crebra ulcera oriuntur; si corpus supra consuetudinem incaluit; si gravior somnus pressit; si tumultuosa somnia fuerunt; si saepius expergiscitur aliquis, quam assuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura, vel genua, vel coxas. Item, si marcet animus; si loqui et moveri piget; si corpus torpet; si dolor praecordiorum est, aut totius pectoris, aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est; si oculi cum dolore vertuntur; si tempora adstricta sunt; si membra inhorrescunt; si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur; si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, nunquam non aliqua, febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat, neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quidquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt; aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.

Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis; qui fere sani quoque jacentis habitus est[*](Progn. § 3); si facile convertitur[*](§ 9); si noctu dormit, interdiu vigilat[*](Progn. § 10); si ex facili spirat[*](Progn. § 5); si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est[*](cf. Aph. II, 35); si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt[*](Progn. § 7). Quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter

p.33
totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur[*](cf. Progn. § 6). Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est; ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλιχρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet; et in urina subsidere album, laeve, aequale; sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur[*](cf. Progn. § 12–13). At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur. Pejor cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur, et rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit[*](cf. Progn. § 11). Ac lumbricos quoque aliquos sub fine morbi descendisse, nihil nocet[*](Ibid.). Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus; magisque etiam si sine difficultate cum stercore excessit[*](Aph. IV, 73; Coac. 285; Progn. § 11).

Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger jacet, porrectis manibus et cruribus[*](Progn. § 3); ubi residere vult in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen pejor est qui inter quartam horam et noctem est, quam qui a matutino tempore ad quartam[*](Progn. § 10). Pessimum tamen est, si somnus neque noctu, neque interdiu accedit[*](Progn. § 10): id enim fere sine continuo dolore esse non potest[*](Coac. 497). Aeque vero signum malum est etiam somno ultra debitum

p.34
urgeri[*](cf. Aph. II, 3); pejusque quo magis sopor interdiu, noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere[*](cf. Aph. IV, 29), pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare[*](cf. Aph. IV, 52); habere humorem glutinosum dentibus inhaerentem[*](cf. Aph. IV, 53), cutem circa umbilicum et pubem macram[*](cf. Aph. II, 35), praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte, quam sinistra, sunt to[*](Progn. § 7); periculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur[*](Ibid.). Mali etiam morbi signum est, nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque frigidas habere, ventre et lateribus calentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urgente[*](Aph. VII, 1); aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse, vel rubere oculos[*](Aph. VII, 4 et 3); aut post cupiditatem cibi, postve longas febres fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore; aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant; et eas febres, quae quotidie tempore eodem revertantur; quaeve semper pares accessiones habeant, neque tertio quoque die leventur[*](cf. Aph. IV, 43; Progn. § 6); quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri[*](cf. III, 24); utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus iis, nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre, aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno, mali morbi est; itemque in prima febre protinus mentem esse turbatam, membrumve aliquod resolutum. Ex quo casu, quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est sincerus pituitae, vel bilis; pejorque, si viridis, aut niger est[*](cf. Progn. § 13). At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et laevia: deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba: pessima ex
p.35
his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba, vitiosa est, sed in phreneticis maxime[*](Aph. IV, 72; Coac. 568; cf. Progn. § 12). Alvus autem mala est, ex toto suppressa: periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur; utique si quod descendit, est perliquidum, aut albidum, aut pallidum, aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id, quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, laeve, album, idemque subpallidum: vel si est aut lividum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejoris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est[*](cf. Progn. § 11).

Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sed et necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus, morbum, etsi non interemerit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum et cervices oritur; aut ubi, febre non quiescente, corpus insudat[*](cf. Aph. IV, 56; Coac. 562; cf. Progn. § 6); aut ubi corpus modo frigidum, modo calidum est, ct color alius ex alio fit[*](Aph. IV, 40); aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit[*](cf. Aph. IV, 51); aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit[*](cf. Aph. II, 28): item, si urina modo liquida et pura est, modo habet quaedam subsidentia; si laevia atque alba rubrave so sunt, quae in ea subsidunt; aut si quasdam quasi miculas repraesentat; aut si bullulas excitat[*](cf. Progn.§ 12).

p.36

Sed inter haec quidem, proposito metu, spes tamen superest. Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus; multoque magis, si ita haec sunt, ut neque vigilia praecesserit, neque ventris resolutio, neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans, mortis index est[*](Progn. § 2). Si vero in morbo vetere jam triduo talis est, in propinquo mors est; magisque si, praeter haec, oculi quoque lumen refugiunt, et illacrimant; quaeque in iis alba esse debent, rubescunt; atque in iisdem venulae pallent; pituitaque in iis innatans, novissime angulis inhaerescit; alterque ex his minor est; iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt[*](Progn. § 2); perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens alvus expressit[*](cf. Aph. VI, 52; Progn. § 2); eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra, et nares, oculique, et palpebrae, et supercilia, aliquave ex his pervertuntur; isque propter imbecillitatem jam non audit, aut non videt[*](Aph. IV, 49; Coac. 72). Eadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique genua contracta sunt: ubi deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat, et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat; ubi assidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante, aut in ipso morbo natum est, aridum, et aut pallidum, aut lividum factum est[*](Progn. § 3). Illa quoque mortis indicia sunt, ungues, digitique pallidi; frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre, et acuto morbo, vel insania, pulmonisve dolore, vel capitis, in veste floccos legit, fimbriasve diducit, vel in adjuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit[*](Progn. § 4). Dolores etiam

p.37
circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur; magisque si alia quoque signa accesserunt[*](Progn. § 19). Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest[*](Aph. IV, 34; Coac. 271); cuive in codem febris corporisque habitu cervix convertitur, sic ut devorare aeque nihil possit[*](Aph. IV, 35; Coac. 272); aut cui simul et continue febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui, febre non quiescente, exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat[*](cf. Aph. IV, 48; Coac. 13); aut qui, febre aeque non quiescente, simul et delirio et spirandi difficultate vexatur[*](cf. Aph. IV, 50); aut qui, epoto veratro, exceptus distentione nervorum est[*](cf. Aph. IV, 16; V, 1); aut qui ebrius obmutuit. Is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit[*](Aph. V, 5). Mulier quoque gravida acuto morbo facile consumitur[*](cf. Aph. V, 30); et is, cui somnus dolorem auget[*](cf. Aph. II, 1); et cui protinus in recenti morbo bilis atra vel infra vel supra se ostendit; cuive alterutro modo se , quum jam longo morbo corpus ejus esset extenuatum et affectum[*](cf. Aph. III, 22 et 23). Sputum etiam biliosum et purulentum, sive separatim ista, sive mixta proveniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, proximum est, ut is circa quartum decimum decedat, nisi alia signa meliora pejorave accesserint[*](Progn. § 15): quae, quo leviora graviorave sunt, eo vel seriorem mortem, vel maturiorem denuntiant. Sudor quoque frigidus in acuta febre pestifer est: atque in omni morbo vomitus, qui varius, et multorum colorum est; praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est. Urina vero rubra et tenuis in magna cruditate esse consuevit; et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque, si talis permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris. Atque in viris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris vero, quae tenuis et diluta est[*](cf. Progn. § 12). Alvus quoque varia
p.38
pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen, repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida, eademque vel nigra, vel pallida, vel pinguis est; utique si magna foeditas odoris accessit[*](Progn. § 11).

Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse? Quin etiam vir jure magni nominis Democritus, ne finitae quidem vitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae, non bonos, sed imperitos medicos decipiunt; quod Asclepiades funeri obvius intellexit, quemdam vivere, qui efferebatur: nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit; illa tamen moderatius subjiciam: conjecturalem artem esse medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut quum saepius aliquando respondent, interdum tamen fallat. Si quid itaque vix in millesimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, quum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in iis tantum, quae pestifera sunt, dico; sed in iis quoque, quae salutaria. Siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo : quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in pejus alicui convertunt. Neque id evitare humana imbecillitas in tanta varietate corporum potest. Sed est tamen medicinae fides, quae multo saepius, perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet, in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis[*](Aph. II, 19).

Sed quum proposuerim signa, quae in omni adversa valetudine communia esse consueverunt; eo quoque transibo,

p.39
ut quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt, quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit, aut venturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput grave est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternutamenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis, aut calor abundat, proximum est, ut aliqua parte profluvium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus ejus decidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, hi vel capitis doloribus conflictantur, vel terram edunt[*](Prorrh. II, § 31). Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite, aut visceribus, aut alvo laborant. Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque, tabem timendam esse testatur. Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare. Ubi pedes turgent, longae dejectiones sunt; ubi dolor in imo ventre et coxis est, aqua inter cutem instat; sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet[*](Progn. § 8). Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit, nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra, modo sinistra parte ventris, invicem oritur atque finitur. Sed a id malum proficisci videtur[*](Progn. § 8). Ejusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur, στρόφουσ Graeci nominant; coxaeque dolores manent: eaque neque tempore, neque remediis solvuntur. Dolor autem articulorum, prout in pedibus, manibusve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur; aut si id membrum ex levi causa fatigatum, aeque frigido calidoque offenditur, podagram, chiragramve, vel ejus articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, dein fluere desiit, hi vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
p.40
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur[*](cf. Aph. V, 57). Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur, et desinunt: utique, si saepe tempora iisdem dolent, noctuque corpora insudant. Si frons prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu vehementes capitis dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa vicesimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet[*](Progn. § 21). Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet; magisque, si juvenis erit, per sanguinis profusionem; si senior, per suppurationem[*](Progn. § 21). Febris autem quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur[*](Progn. § 24). Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus vel hirudo reperietur[*](Prorrh. II, § 17). Si mulieri inguen[*](cf. III, 5) et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est[*](Ibid. § 24). Urina autem crassa, ex qua quod desidit, album est, significat circa articulos, aut circa viscera dolorem, metumque morbi esse[*](Ibid. § 4). Eadem viridis, aut viscerum dolorem, tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse, testatur[*](Ibid.). At si sanguis aut pus in urina est, vel vesica, vel renes exulcerati sunt[*](Aph. IV, 75; — ad seq. cf. IV, 76, 79, 80, 81; VII, 34). Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est. At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta
p.41
concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem interiores partes dolent, in eadem vesica vitium est. Calculosi vero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur, paulatimque; interdum etiam sine voluntate, destillat; eadem arenosa est[*](cf. Aph. IV, 79); nonnumquam aut sanguis, aut cruentum, aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo, dolorem levant. Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est: atque ea cursu, omnique motu augentur. Quidam etiam, quum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, implicant. Feminae vero oras naturalium suorum manibus admotis scabere crebro coguntur: nonnumquam, si digitum admoverunt, ubi vesicae cervicem is urget, calculum sentiunt[*](cf. Aer, aq. et loc. 9). At qui spumantem sanguinem , his in pulmone vitium est[*](Aph. V, 13; Coac. 495). Mulieri gravidae sine modo fusa alvus elidere partum potest[*](Aph. V, 34). Eidem si lac ex mammis profluit, imbecillum est quod intus gerit: durae mammae, sanum illud esse, testantur[*](Aph. V, 52). Frequens singultus, et praeter consuetudinem continuus, jecur inflammatum esse significat[*](cf. Aph. VII, 17). Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum, vel rigor timeri potest: at si a priore parte id evenit, vel lateris acutus dolor, vel insania exspectanda est[*](Aph. V, 65); interdum etiam ejusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alvi sequitur. Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem, aut tabes sequitur[*](Aph. VI, 12). Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit[*](Aph. V, 15; Coac. 398). At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, his aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt; quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obversentur[*](Prorrh. II, § 35). At quibus magni lienes sunt, his gingivae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit: quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his
p.42
nigrae cicatrices fiant[*](Ibid. § 36). Quibus causa doloris, neque sensus ejus est, his mens labat[*](cf. Aph. II, 6). Si in ventrem sanguis confluxit, ibi in pus vertitur[*](Aph. VI, 20). Si a coxis, et ab inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est[*](Progn. § 19). Quibus sine febre aliqua parte dolor, aut prurigo, cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Urina quoque quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.

Haec vero, quum sine febre quoque vel latentium, vel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit; atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicujus, quam sani fuit, sermo est, subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior[*](cf. Coac. 51): aut ubi raro quis et vehementer spirat, venasque concitatas habet, praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae; vel, nullo dolore substante, somnus ereptus, continuataque nocte et die vigilia; vel prostratum contra consuetudinem corpus in ventrem, sic ut ipsius alvi dolor id non coegerit; item, robusto adhuc corpore, insolitus dentium stridor, insaniae signa sunt[*](Progn. § 3). Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret, manente adhuc febre, subsedit, periculum affert primum furoris, deinde interitus[*](Ibid. § 18). Auris quoque dolor acutus, cum febre continua vehementique, saepe mentem turbat; et ex eo casu interdum intra septimum diem moriuntur; seniores tardius; quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt; ita sustinent, dum is affectus in pus vertatur[*](Progn. § 22). Suffusae quoque sanguine mulieris mammae, furorem venturum esse testantur[*](Aph. V, 40). Quibus autem longae febres sunt, his aut abscessus aliqui, aut articulorum dolores erunt[*](Aph. IV, 44; Coac. 115). Quorum faucibus in febre illiditur spiritus, instat his nervorum distentio[*](Aph. IV, 68). Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit: quod, nisi incidit, sequitur ut aliqua parte suppuret[*](Aph. V, 10; Coac. 361; Progn.§ 23).

p.43
Denique post alvi longam resolutionem, tormina[*](cf. Aph. VII, 23); post haec, intestinorum laevitas oritur[*](Aph. VII, 80, 81); post nimias destillationes, tabes; post lateris dolorem, vitia pulmonum[*](Aph. VII, 11; Coac. 391); post haec, insania[*](Aph. VII, 12); post magnos fervores corporis, nervorum rigor aut distentio[*](Aph. VII, 13); ubi caput vulneratum est, delirium[*](Aph. VII, 14); ubi vigilia torsit, nervorum distentio[*](cf. Aph. VII, 18); ubi vehementer venae super ulcera moventur, sanguinis profluvium[*](Aph. VII, 21).

Suppuratio vero pluribus morbis excitatur; nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit; in tamen: nam in senioribus ex ejusmodi morbo quartana fere nascitur[*](cf. Progu. § 24). Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante vicesimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adolescentibus; utique si inter principia aut oculorum caligo, aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit; aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris: sed tum in superioribus partibus fit abscessus[*](Progn. § 7); ac si inter ipsa viscera non fit, circa aures erumpit. Quumque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis, quam is, qui in ventre est; is, qui supra umbilicum, quam is, qui infra est[*](Progn. § 7). Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis, vel in articulis aliquid abscedit[*](Aph. IV, 31). Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint; exque eo casu plerumque infra transversum septum fit abscessus[*](Progn. § 12). Dolor etiam pulmonis, si neque per sputa, neque per sanguinis detractionem, neque per victus rationem finitus est, vomicas aliquas intus excitat[*](Progn. § 15), aut circa vicesimum diem, aut circa tricesimum, aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagesimum[*](Ibid.). Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensit[*](Progn. § 16; Coac. 396). Sed hae vomicae modo a

p.44
pulmone, modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam afficit, dolorem inflammationemque concitat; ipsum calidius est; et si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu levior est, noctu increscit; multus sudor oritur; cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi ; oculi cavi sunt; malae rubent; venae sub lingua inalbescunt; in manibus fiunt adunci ungues; digiti, maximeque summi, calent; in pedibus tumores sunt; spiritus difficilius trahitur; cibi fastidium est; pustulae toto corpore oriuntur[*](Progn. § 17). Quod si protinus initio dolor et tussis fuit, et spiritus difficultas, vomica vel ante, vel circa vicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant; sed quo minus cito affecerint, eo tardius solventur[*](cf. Progn. § 17). Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consequuta, et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt[*](cf. Progn. § 9; Epid. III, 4).

Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem, vel periculum ostendant. Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit[*](Progn. § 19). In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere[*](cf. Progn. § 15). Neque inter initia terreri convenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam, et sanguine, dummodo statim edatur[*](cf. Progn. § 14). Laterum dolores, suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur[*](Aph. V, 15; Coac. 398). Si in vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis: id enim malum in tunica est[*](Aph. VII, 45). Ex suppurationibus vero eae

p.45
tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur, et acuuntur[*](Progn. § 7): et ex iis quae intus procedunt, eae leviores, quae contra se cutem non afficiunt, eamque et sine dolore, et ejusdem coloris, cujus reliquae partes sunt, sinunt esse[*](Progn. § 7). Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est laeve, album, et unius coloris, sine ullo metu est[*](Progn. § 7 et 18); et, quo effuso, febris protinus conquievit, desieruntque urgere cibi fastidium et potionis desiderium[*](Progn. § 17). Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque factum pro rufo purulentum est, periculi minus est. At in tabe ejus, qui salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, ejusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est, febrem omnino non esse; secundum est, tantulam esse, ut neque cibum impediat, neque crebram sitim faciat[*](Progn. § 17; Prorrh. II, § 7). Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae quotidie coacta, eaque convenientia iis, quae assumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue, maximeque lati pectoris atque setosi est, cujusque cartilago exigua et carnosa est[*](Prorrh. II, § 7). Super tabem, si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit, levari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt; sed iisdem fere, nisi redit sanguis, vomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est[*](Ibid. § 7). Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo supervenit: utique si firma viscera sunt; si spiritus facilis; si nullus dolor; si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est; si venter mollis; si nulla tussis; nulla sitis; si lingua, ne per somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est; si venter medicamentis movetur; si per se excernit mollia et figurata; si extenuatur[*](cf. III, 21); si urina, et vini mutatione, et epotis aliquibus medicamentis, mutatur; Si corpus sine lassitudine est, et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est[*](Prorrh. II, § 5). Articulorum vero vitia, ut podagrae chiragraeque, si juvenes
p.46
tentarunt, neque callum induxerunt, solvi possunt: maximeque torminibus leniuntur, et quocumque modo venter fluit[*](Ibid. § 8). Item morbus comitialis ante pubertatem ortus, non aegre finitur[*](cf. Aph. V, 7): et in quo ab una parte corporis venientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusve initium fieri; deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite[*](Ibid. § 9). Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per dejectiones excernuntur. Ipsa autem dejectio sine ulla noxa est, quae sine febre est; si celeriter desinit; si contrectato ventre nullus motus ejus sentitur; si extremam alvum spiritus sequitur. Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones hujus morbi absint: adeo ut etiam gravida mulier, non solum servari possit, sed etiam partum reservare[*](Prorrh. II, §22). Prodestque in hoc morbo, si jam aetate aliquis processit[*](cf. Aph. II, 45). Contra intestinorum laevitas facilius a teneris aetatibus depellitur; utique si ferri urina, et ali cibo corpus incipit. Eadem aetas prodest, et in coxae dolore, et humerorum, et in omni resolutione nervorum. Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur: resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam alvo cita finitur. Omnisque dejectio lippienti prodest[*](Aph. VI, 17; Coac. 220). At varix ortus, vel per ora venarum subita profusio sanguinis, vel tormina, insaniam tollunt[*](Aph. VI, 21). Humerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae solvuntur: et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est[*](Prorrh. II, § 40). Singultus sternutamento finitur[*](Aph. VI, 13). Longas dejectiones supprimit vomitus[*](Aph. VI, 15). Mulier sanguinem vomens, profusis menstruis, liberatur[*](Aph. V, 32). Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat. Quae locis laborat, aut difficulter partum edit, sternutamento levatur. Aestiva quartana fere brevis est[*](Aph. II, 25). Cui calor et tremor est, saluti est[*](Coac. 129). Lienosis bono tormina sunt[*](Aph. VI, 48). Denique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est;
p.47
nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit[*](Aph. VI, 40); et dolori succurrit[*](Aph. VII 42); et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit[*](Aph. IV, 57; Coac. 346); et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat[*](Aph. VI, 44; Coac. 465). At dolores capitis, quibus oculorum caligo, et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione, vel fortuita, vel etiam petita submoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento, vel frigore, aut aestu sunt, gravedine et sternutamentis finiuntur[*](Prorrh. II, §30). Febrem autem ardentem, quam Graeci χαυσώδη vocant, subitus horror exsolvit[*](Aph. IV, 58; Coac. 132). Si in febre aures obtusae sunt, si sanguis e naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto[*](Aph. IV, 60; Coac. 207). Nihil plus adversus surditatem, quam biliosa alvus potest[*](Aph. IV, 28; Coac. 617). Quibus in fistula urinae minuti abscessus, quos φύματα Graeci vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur[*](Aph. IV, 82; Coac. 463). Ex quibus quum pleraque per se proveniant, scire licet, inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.

Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum[*](Progn. § 19). In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit, et ultra septimum mansit, periculosum est[*](cf. Progn. § 15); quantoque magis mixtos, neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil pejus est, quam sincerum id edi, sive rufum est, sive cruentum, sive album, sive glutinosum, sive pallidum, sive spumans: nigrum tamen pessimum est[*](cf. Progn. § 14). In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio; etiam, quod alias salutare habetur, sternutamentum: periculosissimumque est, si haec sequuta subita dejectio est[*](cf. Aph. VI, 16). Fere vero quae in pulmonis, eadem in lateris doloribus, et mitiora signa, et asperiora esse consuerunt. Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum est[*](cf. Coac. 442). At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt,

p.48
sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, quae maximae, quaeque planissimae sunt[*](cf. p. 45, 1. 2). Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit; item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris juniores[*](cf. Progn. § 15). At in tabe sputum mixtum purulentum, febris assidua, quae et cibi tempora eripit, et siti affligit, in corpore tenui periculum subesse testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt[*](cf. Aph. V, 12; Coac. 428); ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in sputis odor foedus est; maximeque ubi post haec orta dejectio est, protinus moritur: utique si tempus autumni est, quo fere, qui cetera parte anni traxerunt, resolvuntur[*](cf. Aph. III, 10). Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est[*](Aph. VII, 16). Solet etiam in adolescentibus is morbus ex vomica fistulave oriri: qui non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae valetudinis sunt. Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines, aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt[*](Prorrh. II, § 7). Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est[*](Aph. VI, 51); magis si, cum alvus cita non antecesserit, palpebrae dormientis non coeunt, sed album oculorum apparet[*](cf. Progn. § 2). Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum. At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur: utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsequuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit[*](Aph. VI, 35 et VII, 47): item, si sanguis sursum deorsumque erupit, et aqua medium corpus implevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus assurgunt. Hi tutiores quidem sunt, quam qui supra comprehensi sunt, si attendunt; sed fere fiducia secundae
p.49
valetudinis opprimuntur. Illud jure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et affligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur. Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est[*](Aph. VI, 27). Articuli vero cui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel in senectutem ab adolescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur. Morbus quoque comitialis post annum quintum et vicesimum ortus aegre curatur; multoque aegrius is, qui post quadragesimum annum coepit; adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quidquam in medicina sit[*](Prorrh.11, § 9). In eodem morbo, si simul totum corpus afficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo ex improvise concidit, cujuscumque is aetatis est, vix sanescit: si vero mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est. Dejectionibus quoque si febris accessit; si inflammatio jecinoris, aut praecordiorum, aut ventris; si immodica sitis; si longius tempus; si alvus varia; si cum dolore est, etiam mortis periculum subest: maximeque si inter haec tormina esse coeperunt. Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida ejusmodi casu rapi potest; atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perdit[*](cf. Aph. V, 34). Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt[*](cf. Aph. IV, 24); aut si sub his, extenuate jam corpore, subito nigra alvus profluxit. At intestinorum laevitas periculosior est, si frequens dejectio est; si venter omnibus horis et cum sono, et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu; si quod excernitur, aut crudum est, aut nigrum, et, praeter id, etiam laeve, et mali odoris; si sitis urget; si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia liquor omnis non in vesicam, sed in intestina descendit—glossema?—); si os exulceratur, si rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus; si cibi et ambulationis cupiditas non est. Inter quae
p.50
quum evidens mors sit, multo evidentior est, si jam longum quoque id vitium est; maximeque si etiam in corpore senili est. Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato, durum fieri jecur, perniciosissimum est[*](Aph. VI, 42). Quos lienis male habet, si tormina prehenderunt, deinde versa sunt vel in aquam inter cutem, vel in intestinorum laevitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit[*](Aph. VI, 43; Coac. 457). Morbus intestini tenuioris, nisi resolutus est intra septimum diem, occidit[*](cf. Aph. VI, 44; Coac. 465). Mulier ex partu, si cum febre vehementibus etiam et assiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est[*](cf. Aph. V, 55). Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus viscera continentur, frequenter spirare, signum malum est. Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est: nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur; aut nisi sanguis ex aliqua parte prorupit; aut nisi in capite multa porrigo, totove corpore ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte; aut sensus alicujus ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt. Et quum in iisdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsequuntur. In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa; alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur, mucosum est; jamque aetas ejus hominis quadragesimum annum excessit; is morbus erit longissimus, minimeque annuus; neque finiri poterit, nisi aut vere, aut aestate. Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur. Quacumque vero parte corporis membrum aliquod resolutum est, si neque movetur, et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur[*](Prorrh. II, 39); eoque minus, quo vetustius id vitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiems et autumnus: aliquid sperari
p.51
potest vere et aestate. Isque morbus mediocris vix sanatur; vehemens sanari non potest[*](Aph. II, 42). Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit. Mulieri gravidae, si subito mammae , abortus periculum est[*](Aph. V, 37). Quae neque peperit, neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est[*](Aph. V, 39). Quartana autumnalis fere longa est: maximeque, quae coepit hieme appropinquante[*](Aph. II, 25—cf. p. 46 1. 35). Si sanguis profluxit, deinde sequuta est dementia cum distentione nervorum, periculum mortis est[*](Aph. V, 3 et VII, 9; Coac. 332): itemque, si medicamentis purgatum et adhuc inanem, nervorum distentio oppressit[*](Aph. V, 4); aut si in magno dolore extremae partes frigent[*](cf. Aph. VII, 26). Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio, spumante ore, detractus est[*](Aph. II, 43). Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre, sive etiam sine hac est, perniciosa est[*](Aph. IV, 21; Coac. 596).

Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur, vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae: communes, quae pluribus morbis opitulantur; propriae, quae singulis. Ante de communibus dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sustinent; quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur. Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit[*](De flat. § 1), aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit. Quaedam non uno modo tantum, sed etiam duobus inter se non contrariis adjuvant. Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore. De quibus protinus dicam.

p.52

Sanguinem, incisa vena, mitti, novum non est: sed nullum paene morbum esse in quo non mittatur, novum est. Item, mitti junioribus, et feminis uterum non gerentibus, vetus est: in pueris vero idem experiri, et in senioribus, et in gravidis quoque mulieribus, vetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus judicabant: persuaserantque sibi, mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam[*](Aph. V, 31). Postea vero usus ostendit, nihil in his esse perpetuum; aliasque potius observationes adhibendas esse, ad quas dirigi curantis consilium debeat: interest enim non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo si juvenis est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis mittitur: emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer, et robustus senex, et gravida mulier valens, tuto curatur. Maxime tamen in his medicus imperitus falli potest: quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnanti post curationem quoque viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quidquid autem intentionem animi et prudentiam exigit, protinus ejiciendum est; quum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et ex eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum, vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter valens corpus, et obesum; inter tenue, et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem ejusmodi sustinent; celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis affligitur. Ideoque vis corporis melius ex venis, quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit: utrum superans, an deficiens materia laeserit; corruptum corpus sit, an integrum; nam si materia vel deest, vel integra est, istud alienum est: at si vel copia sui male , vel

p.53
corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, plenaeque venae tument, sanguinis detractionem requirit: item viscerum morbi, nervorumque resolutio, et rigor, et distentio: quidquid denique fauces difficultate spiritus strangulat; quidquid subito supprimit vocem; quisquis intolerabilis dolor est; et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est: item malus corporis habitus, omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate, sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adjutus; in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique quantus in hac ipsa metus sit: et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in ejusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri, quam nullum. Idque maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt; ubi subito aliquis obmutuit; ubi angina strangulatur[*](cf. IV, 4); ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi verisimile est, neque eam videntur sustinere aegri vires posse. Quum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res exspectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat. Idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet. Ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus, aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, quum jam spatio ipso materia et exhausta est, et corpus corrupit: ut detractio imbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si vehemens febris urget, in ipso impetu ejus sanguinem mittere, hominem jugulare est. Exspectanda ergo remissio est; si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis pejor, sola tamen
p.54
occasio non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est: satius est enim primum levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat[*](cf. p. 491. 3). Mitti vero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicujus, ex ea ipsa parte, aut certe quam proxima: quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, juxta talos. Neque ignoro, quosdam dicere, quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim averti materiae cursum; at illo modo in id ipsum, quod gravat, evocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primo exhaurit; ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne venit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in humero vitium est, ex altero brachio: credo, quia si quid parum cesserit, opportuniores eae partes injuriae sunt, quae jam male habent. Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens, alia emittitur: desinit enim fluere qua nolumus, inde objectis quae prohibeant, alia dato itinere.

Mittere autem sanguinem quum sit expeditissimum usum habenti, tamen ignaro difficillimum est; juncta enim est venae arteria, his nervi: ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit, neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis vehementer erumpat, efficit. Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat, neque venam incidit. Nonnumquam etiam ea latet, neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium vena est: ex qua quum sanguis erumpit, colorem ejus habitumque oportet attendere; nam si is crassus et niger est, vitiosus est; ideoque utiliter effunditur; si rubet et , integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id

p.55
evenire non potest sub eo medico, qui scit ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger assidue primo die profluat: quod quamvis ita est, tamen si jam satis fluxit, supprimendus est; semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat. Deligandumque brachium superimposito expresso ex aqua frigida penicillo: et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus ejus resolvatur, iterumque sanguinem fundat. Sive autem primo, sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere, et coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest, sincerum est: ideoque protinus brachium deligandum, habendumque ita est, donec valens cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.