De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Cucurbitularum vero duo genera sunt; aeneum, et corneum. Aenea, altera parte patet, altera clausa est: cornea, altera parte aeque patens, altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur, imprimiturque, donec inhaereat. Cornea per se corpori imponitur; deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit. Utraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit. Ac si cetera defecerunt, caliculus quoque, aut pultarius oris compressioris, ei rei commode aptatur. Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit; si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo; ubi inflatio, hoc imponi solet. Usus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in parte aliqua vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo

p.56
avertit; sed ei ipsi, quae dolet, quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, sive corrupta materia, sive spiritu male habente; in acutis quoque quibusdam, quamvisjam et iis spatium aliquod accessit, si et levari corpus debet, et ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur. Idque auxilium ut minus vehemens, ita magis tutum; neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est: quum eo tamen, ut sciamus, hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse; nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere[*](Aph. I, 6).

Dejectionem autem antiqui variis medicamentis, crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur: dabantque aut nigrum veratrum, aut filiculam, aut squamam aeris, quam λεπίδα χαλχοῦ Graeci vocant; aut lactucae marinae lac, cujus gutta pani adjecta abunde purgat; aut lac vel asininum, vel bubulum, vel caprinum; eique salis paulum adjiciebant, decoquebantque id, et sublatis iis, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant; sed medicamenta stomachum fere laedunt. Alvus si vehementius fluit, aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in adversa valetudine medicamentum ejus rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est; ut quum veratrum nigrum aut atra bile vexatis, aut cum tristitia insanientibus, aut iis, quorum nervi parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem molliant. Suntque valetudinis genera, quibus ex lacte purgatio convenit.

Plerumque vero alvus potius ducenda est: quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen servatum sit, video plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea

p.57
moderatio, quam is sequutus videtur, aptissima: ut neque saepe ea medicina tentetur, et tamen semel, vel summum bis, non omittatur, si caput grave est; si oculi caligant; si morbus majoris intestini est, quod Graeci χόλον nominant; si in imo ventre, aut in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se venter excernit; utique, si juxta quoque stercus est, et intus remanet; aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit; aut si corruptum est, quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, quum opus sit, vires non patiuntur, tempusve ejus rei praeteriit; aut si multum ante morbum aliquis potavit; aut si is, qui saepe vel sponte, vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam. Servanda vero illa sunt: ne ante diem tertium ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo, diuque adversa valetudine exhausto; neve in eo, cui satis alvus quotidie reddit, quive eam liquidam habet; neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit. Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit: eo die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores ejus partes madescant. Tum immittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua; si paulo valentiori, mulsa; si leni, ea in qua foenum graecum, vel ptisana, vel malva decocta sit. Acris autem est marina aqua, vel alia sale adjecto: atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adjecto, vel oleo, vel nitro, vel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum; ne alterutro modo laedat. Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo demta materia, superioribus partibus levatis, morbum ipsum mollit. Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et, ne vires deficiant, utique eo die cibum assumere: qui plenior, an exiguus sit dandus,
p.58
ex ratione ejus accessionis, quae exspectabitur, aut in metu non erit, aestimari oportebit.

At vomitus, ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos concitavit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur; omnibus, qui cholera laborant; omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus; et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est; sed si acutus morbus est, si febris est, asperioribus medicamentis opus non est; sicut in dejectionibus quoque supra dictum est: satisque est ea vomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi valentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, veratro quoque albo utendum est. Id neque hieme, neque aestate recte datur; optime vere; tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debet, ut accepturi corpus humidius sit[*](cf. Aph. IV, 13). Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere[*](cf. Aph. II, 36. 37).

De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit. Oportet autem neque recentiores viros in iis fraudare, quae vel repererunt, vel recte sequuti sunt; et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem, et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset,

p.59
Asclepiades praeceperit; nihil tamen repererit, quod non a vetustissimo auctore Hippocrate[*](De offic. med. § 17) paucis verbis comprehensum sit: qui dixit, 'frictione, si vehemens sit, durari corpus; si lenis, molliri; si multa, minui; si modica, impleri'. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, quum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est; aut molliendum, quod induruit; aut digerendum in eo, quod copia nocet; aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet, quod jam ad medicum non pertinet, facile intelliget, omnes ex una causa pendere, quae demit; nam et adstringitur aliquid, eo demto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat; et mollitur, eo detracto, quod duritiem creabat; et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat. Diversarum vero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Ungi enim, leniterque pertractari corpus, etiam in acutis et recentibus morbis oportet; in remissione tamen, et ante cibum: longa vero frictione uti, neque in acutis morbis, neque increscentibus convenit; praeterquam quum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium valetudo longa, et jam a primo impetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere, omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non quum jam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius tamen adhibito auxilio tolli: quod duabus de causis necessarium est; et ut quam primum bona valetudo contingat; et ne morbus, qui remanet, iterum, quamvis levi de causa, exasperetur. Potest morbus minus gravis esse, quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutiat. Sed ut, levata quoque adversa valetudine, recte frictio adhibetur; sic numquam adhibenda est febre increscente: verum, si fieri poterit, quum ex toto corpus ea vacabit; sin minus, certe quum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut quum infirmus aliquis implendus; modo in partibus, aut quia ejus ipsius membri imbecillitas id requirit, aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio levat: non in
p.60
impetu tamen doloris: et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, quum aliud dolet; maximeque quum a summis, aut a mediis partibus corporis evocare materiam volumus; ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt, qui numero finiunt, quoties aliquis perfricandus sit. Id enim ex viribus hominis colligendum est: et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies; si robustior, potest ducenties; inter utrumque deinde, prout vires sunt. Quo , ut etiam minus saepe in muliere, quam in viro; minus saepe in puero, vel sene, quam in juvene, manus dimovendae sint. Denique, si certa membra perfricantur, multa valentique frictione opus est; nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, sive id ipsum membrum, sive per id aliud levamus. At ubi totius corporis imbecillitas hanc curationem per totum id exigit, brevior esse debet et lenior; ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo novae materiae fiat. In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui[*](cf. Aph. IV, 48; Coac. 113). Sed quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.

Gestatio quoque longis et jam inclinatis morbis aptissima est: utilisque est et iis corporibus, quae jam ex toto febre carent, sed adhuc exerceri per se non possunt; et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent, neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum: sed id periculose fit; meliusque quiete ejusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri volet, sic experiatur, si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus, aut capiti, aut praecordiis suberit. Et

p.61
ex toto numquam gestari corpus dolens debet, sive id in toto, sive in parte est; nisi tamen solis nervis dolentibus; neque umquam increscente febre, sed in remissione ejus. Genera autem gestationis plura sunt; quae adhibenda sunt et pro viribus cujusque, et pro opibus; ne aut imbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est navi, vel in portu, vel in flumine; vehementior vel in alto[*](vid. p. 65, 1. 38), vel lectica; etiamnum acrior vehiculo. Atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil horum est, suspendi lectus debet, et moveri: si ne id quidem est, at certe uni pedi subjiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu impellendus[*](cf. Orib. T. I, p. 661).

Et lenia quidem genera exercitationis infirmis conveniunt valentiora vero iis, qui jam pluribus diebus febre liberati sunt; aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ; aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre, quamvis diu, manent. In quibus affectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae comprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani, neque firmi homines se gererent, praecepimus[*](I, 2).

Abstinentiae vero duo genera sunt: alterum, ubi nihil assumit aeger; alterum, ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant: ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit, neque ejus ipsius nimium sumatur; neque enim convenit juxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit; quanto inutilius est in corpore etiam aegro? Neque ulla res magis adjuvat laborantem, quam tempestiva abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi tempora curantibus dant. Rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis

p.62
modum vindicant. Liberaliter agere se credunt, qui, quum cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt; quasi quaeratur, quid medico liceat, non quid aegro salutare sit. Cui vehementer nocet, quoties in ejus, quod assumitur, vel tempore, vel modo, vel genere peccatur.

Sudor etiam duobus modis elicitur: aut sicco calore, aut balneo. Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani[*](cf. Oribas. I, p. 563), et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas[*](cf. Horat. Epist. I, 15, v. 2) in murtetis habemus[*](cf. II, 21). Praeter haec sole quoque, et exercitatione is movetur. Utiliaque haec genera sunt, quoties humor intus nocet, isque digerendus est. Ac nervorum quoque quaedam vitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt convenire: sol et exercitatio tantum robustioribus; qui tamen sine febre, vel inter initia morborum, vel etiam non gravibus morbis tenentur. Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre, vel in cruditate tentetur. At balnei duplex usus est; nam modo, discussis febribus, initium cibi plenioris, vinique firmioris valetudini facit; modo febrem ipsam tollit. Fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari, evocarique corruptum humorem, et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur: Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiva est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo qui proximus est, post tempus accessionis, tuto lavari potest. At si circuitum habere ea febris solita est sic, ut tertio, quartove die revertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt lenes, levesque jamdiu male habent, recte medicina ista tentatur: cum eo tamen ne praecordia dura sint, neve ea tumeant, neve lingua aspera sit, neve aut in medio corpore, aut in capite dolor ullus sit, neve tum febris increscat. Atque in iis quidem

p.63
febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt: alterum, ante horrorem; alterum, febre finita: in iis vero, qui lentis febriculis diu detinentur, quum aut ex toto recessit accessio; aut, si id non solet, certe lenita est, jamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere valetudinis solet. Imbecillus homo, iturus in balneum, vitare debet ne ante frigus aliquod experiatur: ubi in balneum venit, paulisper resistere, experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliquis oriatur: illud si incidit, hoc non sequutum est, inutile eo die balneum est; perungendusque is leniter, et auferendus est; vitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris, primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fovendum os aqua calida; tum in solio desidendum est; atque ibi quoque videndum, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat; quod vix tamen fieri potest, si priora recte cesserunt; certum id autem signum inutilis balnei est. Ante vero, an postea, quam in aquam calidam se demittat, aliquis perungi debeat, ex ratione valetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim, ut postea fiat, praecipietur, moto sudore leniter corpus perungendum; deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda virium ratio est, neque committendum, ut per aestum anima deficit; sed maturius is auferendus, curioseque vestimentis involvendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid assumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, arena; quodlibet eorum calefactum, et in linteum conjectum; si minore vi opus est, etiam solum linteum; at si majore, exstincti titiones, involutique panniculis,et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi; et in vasa fictilia, a similitudine quas lenticulas vocant, aqua conjicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fovendum est, collocatur. Juxtaque ignem ferramenta duo sunt capitibus paulo latioribus: alterumque ex his demittitur in eum salem, et aqua super leviter adspergitur; ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit; deinde invicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus
p.64
succus, qui contractis aliquo morbo nervis opitulatur. His omnibus commune est, digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.

Quum de iis dictum sit, quae detrahendo juvant; ad ea veniendum est, quae alunt, id est cibum et potionem. Haec autem non omnium tantum morborum, sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt: pertinetque ad rem, omnium proprietates nosse; primum ut sani sciant, quomodo his utantur; deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes, liceat species rerum, quae assumendae erunt, subjicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare. Scire igitur oportet, omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis valentissimi esse: valentissimum voco, in quo plurimum alimenti est; item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager; omnem grandem avem, quales sunt anser, et pavo, et grus; omnes belluas marinas, ex quibus cetus est, quaeque his pares sunt: item mel, et caseum: quo minus mirum est, opus pistorium valentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat; in media vero materia numerari ex debere ea, quorum radices, vel bulbos assumimus; ex quadrupedibus, leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur, solidive saliuntur; imbecillissimam vero materiam esse omnem caulem oleris, et quidquid in caule nascitur, qualis est cucurbita, et cucumis, et capparis; omnia poma, oleas, cochleas, itemque conchylia. Sed quamvis haec ita discreta sint, tamen etiam, quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt; aliaque res alia vel valentior est, vel infirmior. Siquidem plus alimenti est in pane, quam in ullo alio: firmius est triticum, quam milium; id ipsum, quam hordeum, et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil

p.65
demtum est, quod αὐτόπυρον Graeci vocant; infirmior est ex polline; infirmissimus cibarius panis. Ex leguminibus vero valentior faba, vel lenticula, quam pisum. Ex valentior rapa, napique, et omnes bulbi, in quibus cepam quoque, et allium numero, quam pastinaca, vel quae radicula[*](cf. I, 3, p. 19, 1. 23) appellatur: item firmior brassica, et beta, et porrum, quam lactuca, vel cucurbita, vel asparagus. At ex fructibus surculorum valentiores uvae, ficus, nuces, palmulae, quam quae poma proprie nominantur: atque ex his ipsis firmiora, quae succosa, quam quae fragilia sunt. Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentiores eae, quae pedibus, quam quae volatu magis nituntur; et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores, quam quae minutae sunt; ut ficedula et turdus. Atque eae quoque quae in aqua degunt, leviorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent. Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est; gravissima bubula: itemque ex feris, quo majus quodque animal, eo robustior ex eo cibus est. Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt ii ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde qui, quamvis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, corvus, sparus, oculata; tum plani; post quos etiamnum leviores lupi, mullique; et post hos, omnes saxatiles. Neque vero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis: quod et aetate fit, et membro, et solo, et coelo, et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat: itemque quo tenerior pullus cohortalis est: in piscibus quoque media aetas, quae nondum summam magnitudinem implevit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum; ex agno, cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt: adeo ut in media materia poni possint. Ex avibus colla, alaeve recte infirmissimis annumerantur. Quod ad solum vero pertinet, frumentum quodque valentius est collinum, quam campestre: levior piscis inter saxa editus, quam in arena; levior in arena, quam in limo: quo fit, ut ex stagno, vel lacu, vel flumine eadem genera graviora sint: leviorque qui in alto[*](cf. p. 61, 1. 7), quam qui in vado
p.66
vixit. Omne etiam ferum animal domestico levius; et quodcumque humido coelo, quam quod sicco natum est. Deinde eadem omnia pinguia, quam macra; recentia, quam salsa; nova, quam vetusta, plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit jurulenta, quam assa; magis assa, quam elixa. Ovum durum valentissimae materiae est; molle, vel sorbile, imbecillissimae. Quumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut alica, oryza, ptisana, vel ex iisdem facta sorbitio, aut pulticula, et aqua quoque madens panis, imbecillissimis annumerari potest.

Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce, aut vehemens, aut mustum, aut magnae vetustatis, valentissimi generis est. At acetum, et id vinum quod paucorum annorum, vel austerum, vel pingue est, in media materia est: ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium imbecillissima est. Firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum: firmior ex eo vino, quod bono solo, quam quod tenui; quodque temperate coelo, quam quod aut nimis humido, aut nimis sicco, nimiumque aut frigido, aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet; defrutum., quo magis incoctum; passum, quo ex sicciore uva est, eo valentius est. Aqua levissima pluvialis est; deinde fontana; tum ex flumine; tum ex puteo; post haec ex nive, aut glacie; gravior his, ex lacu; gravissima, ex palude[*](cf. Orib.; Coll. med. V, 1, sqq.). Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam ejus requirentibus. Nam levis, pondere apparet; et ex iis, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et et frigescit, quoque celerius ex ea legumina percoquuntur[*](Aph. V, 26). Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur; sed si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro viribus; modusque omnium pro genere sumendus. Ergo imbecillis hominibus, rebus infirmissimis opus est; mediocriter firmos media materia optime sustinet; et robustis apta validissima est. Plus deinde aliquis assumere ex levioribus potest: magis in iis, quae valentissima sunt, temperare sibi debet.

p.67

Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni succi sunt, aliae mali; quas εὐχύμους, vel χαχοχύμουσ Graeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt: itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calefaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinam[*](cf. cap. 31), *aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensus excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori, vel valetudini convenit.

Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt; ex majoribus quoque eae, quas supra nominavi: medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus: verna lactuca[*](cf. cap. 32), urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae: ex pomis quodcumque neque acerbum, neque acidum est: vinum dulce, vel lene, passum, defrutum, oleae, quae ex his duobus in alterutro servatae sunt: vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne jecur.

Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi,

p.68
bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis[*](cf. cap. 22), porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.