De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

14 Sunt etiam circa umbilicum plura vitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat; a nullo id, quod non viderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus iisdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque

p.378
omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod --- semel et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Ubi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Ubi vero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in vertice est; si quis adprehendit, elabitur. Ubi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si vitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate (V.28.2A) exposui. Umor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu vitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque vulnus linamentis curari. Umorem quidem --- vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem
p.380
linamentis curant. In reliquis variae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, sive intestinum sive omentum est, delabatur. Sinus vero umbilici tum vacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, vehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae; quod in uva quoque oculi fit: nam sic id, quod supra vinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam vincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde vinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino vehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum vel omentum vel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam visenda sunt, ne quod ex vinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque robustus annis aut senex aptus est, sed --- a septimo fere anno ad
p.382
quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodve papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Levibus quoque tumoribus facile subvenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum vitandum: ver est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.

15 Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias (III.21.14 seqq.) dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.

p.384
Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.

16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum lividum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius vulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua

p.386
sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet. Repositis omnibus, leviter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leviter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque. Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interior membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra; ea veniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras
p.388
immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leviter deligari venter debet.

17 Interdum tamen vel ex ictu aliquo vel retento diutius spiritu vel sub gravi fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe evenire consuevit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut ne satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.— Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo servandum esse iam posui (2.6), et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia

p.390
necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, qui quod vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra (16.3 seqq.) conprehensa sunt.

Praeter haec evenit, ut in quorundam ventribus varices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo (31) differo.

18 Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea valentior tunica est, quae interiori vehementer

p.392
ima parte inhaeret: darton Graeci vocant. Multae deinde membranulae venas et arterias eosque nervos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt; communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri vocant; isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui (1), modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo devolvitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta via paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde nervosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci vocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.

Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor

p.394
tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina revertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit: nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam vel inter tunicas is increscit vel in membranis, quae ibi circa venas et arterias sunt, ut eae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam
p.396
communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Umorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is vehementer increvit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, et, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos --- revertens subit; scrotum † ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur; testiculus ea parte neque visu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte vel ipsum scrotum inplent vel mediam tunicam vel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum ner-
p.398
vumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae vero, quae mediae imaeve tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos venarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum vero etiam super ipsum testiculum nervumque eius id malum increvit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci vocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt; nervus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam † varice inplicetur: bubonocelen appellant.

19 His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de iis, quae scalpellum desiderant: nam vel quae sanari non possunt, vel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas venero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante

p.400
triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est: et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perveniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum versus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis intervenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum versum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua vitiosa sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores vero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica vexata erit aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota
p.402
demenda est: nam quod ad basin testiculi vehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si venis vinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moveri debet, adhibenda sunt.

At cum infra incidi oportet, resupinato homine

p.404
subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id vehementer adprehendendum et incidendum. Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam levissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. Ac si vitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa vitium tegit. Ubicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubriolove scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. His deinde --- coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra (3) dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam
p.406
relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque videndum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scroto sanguis defluxit aliquidve concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem vulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resolvendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana vel spongia: si dolor est, tertia die resolvendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et vino madefaciendum id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieverit, post diem quintum multa calida aqua vulnus fovendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamen-
p.408
tumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi vulnera pertinent. Cetera et in curatione et in victu similia is esse debent, quae in alio quoque vulnerum genere praecepimus (V.26.25).

20 His propositis ad singulas species veniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda vinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et vomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: levandum tantummodo malum et per alias curationes extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si vires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro vi corporis quam longissima. Eo vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam alvum ducunt; id deducere aliquid in scrotum

p.410
potest, educere ex eo non potest. Per ea vero, quae supra scripta sunt, levato malo, si quando alias dolor reverterit, eadem modo valere quae novimus erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam vulnus in inguine factum pervenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. Ubi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si vir robustus est maiusque id vitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per vulnus exeat; tum ea tunica deorsum versus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam
p.412
conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, venam et arteriam et nervum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius vulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.

21 At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra (20.4.5, 19.1.2 seqq.) scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci vocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque vero si discusso

p.414
ventre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra (20.6) positum est.

Si vero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in viris vero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat; si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.

22 Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis venis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae glomerantur, eo ferrum id admovendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo vinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui (VI.18.8B). Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus vero super mediam tunicam venae tument, incidendum inguen

p.416
est, atque tunica promenda; ab ea venae digito vel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae; tunc sub ipsis vinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresve venae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo vitio vacet, idem faciendum, quod supra (19.3) scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae venae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque venas conprehendant. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte oram vulneris perforat; tum non per ipsam venam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena vulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum venae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen averso specillo conpelli debent. Solvendi fibulas
p.418
tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat. Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; nervus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id venae et arteria ad inguen lino deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.

23 Caro quoque, si quando inter tunicas concrevit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si nervus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Urguent enim febres ardentes et aut virides aut nigri vomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.

24 Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis

p.420
interdum fieri docui (20.5), colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam novi curatio vulneris eius requirit.

25 Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, vultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in viro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parva, iuxtaque eam cutis spatiosior, brevior vero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cavetur, ne vel urinae iter vel venae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad vinculum inclinatur, nudaturque circa pubem velut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat --- satisque velamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, vinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest.

p.422
Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a fame victus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Ubi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem averso --- emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.

Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.

Infibulare quoque adulescentulos, interdum vocis, interdum valetudinis causa, quidam consueverunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est,

p.424
extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae revertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab iis libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id movetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Ubi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo levior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter supervacua quam inter necessaria est.

26 Res vero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus vel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in viris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aenea fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex virilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima novem: ex muliebribus maior novem, minor sex. Incurvas vero esse eas paulum, sed magis viriles oportet, levisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu

p.426
colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad cervicem vesicae ventum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam vesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. Femina brevius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino vincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.

Cum vesicae vero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo convenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni vitio id experiundum est, sed solo vere, in eo corpore, quod iam novem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis vinci possit, neque iam

p.428
trahi posse videatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat. Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus victu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione (E) docebo, demissis cognoscitur. Ubi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praevalens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et aversum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo valentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum,
p.430
simulque ipse poplites suos adtrahit. Sive autem unus, sive duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt. Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa vesica ex facili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a lateribus duo valentes obiciantur, qui circumstantes labare vel unum vel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant. Neque vero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa vesica nervorum distensiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa cervicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. Si vero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leviorque est, ne effugiat. id est
p.432
ne saepius agitanda vesica sit. Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad cervicem pervenitur: in quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transversus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, evadat. In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si levior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo venit, tum incidi super vesicae cervicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad cervicem vesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci vocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo revolvuntur, quia calculus iter, cum vi promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi vel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio nervorum fieri potest. Quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa. Cum vero ea patefacta est, in conspectum calculus venit; in cuius colore nullum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli,
p.434
ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremus tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam brevis extrahendi vim non habet. Ubi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calcuulus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat eamque convulneret: in qua re quod periculum esset, iam supra (F) posui. Ubi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem sine ullo periculo eximuntur. In vesica vero non tuto vel hi conquiruntur vel adtrahuntur, quoniam ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem matu-
p.436
rant; multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne valenter promovendo convolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque. Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo cervix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem vi admota.

At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam

p.438
quasi squamulas. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum vicibus sic oportet adducere, ne vesicam laedant neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis vel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in vesica difficulter invenitur, inventusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos vesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promovetur et excidit. Si quando autem is maior non videtur nisi rupta cervice extrahi posse, findendus est: cuius repertor Hammonius ob id lithotomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa; quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.

Hae vero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen parum proprie quaedam

p.440
dicenda sunt. Siquidem in his, ubi parvolus calculus est, scalpellus supervacuus est, quia is urina in cervicem compellitur, quae et † in brevior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed virgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum virgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transversa sit; neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.

Calculo evolso, si valens corpus est neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipit, remotis medicaminibus ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda

p.442
cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Ubi iam satis vel evocatus est sanguis vel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam — contectam † eodem ante sed linteolo — protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad vesicam admittat et nervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo vesicam urguendo vulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda,
p.444
si qua coierunt; quo fit, ut per vulnus postea procedant. Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die convenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur. Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam valens, levi quam graviore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec vero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et venter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die finitur; qua levata solium supervacuum est. Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus moventia, et si purgandum ulcus videbitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum videbitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus movendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque vitulinam; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamento vero tum
p.446
super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, varia pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua vigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis vehemens; si venter imus tumet; si vulnus hiat, si transfluens urina non rodit, --- similiter ante tertium diem quaedam livida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si vehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione nervorum et ante diem nonum vomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet.

27 Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per vulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile

p.448
crura extendi possunt. At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.— Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit --- in quam vitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad vesicam, in ventrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi ventum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor --- clystere intus agetur; tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex vino decocta sint; vel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliave medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus (V.26.32-34). Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum vino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. Sub quibus perveniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum vesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quae retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne vulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo
p.450
potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curationis est; in qua quaedam observatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur vulnus, et vigilia urguet et vis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet vero sub eiusmodi victu evenire, ut alvos non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua vel faenum Graecum vel malva decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum vulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere vero primo per vulnus exit haec; deinde eo sanescente dividitur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio vulneris, nisi ubi aut vehementer rupta cervix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque nervosa aliqua exciderunt. Sed ut vel nulla ibi fistula vel exigua admodum relinquatur, summa cura providendum est. Ergo cum iam ad cicatricem vulnus intendit, extentis, iacere feminibus et cruribus
p.452
oportet, nisi tamen molles harenosive calculi fuerunt: sub his enim tardius vesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra (7) posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.

28 Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie vero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum evenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori volvae opposita est; si ex ulcere, caro idem replevit.— Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis inci-

p.454
dere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur, deinde undique eam membranam excidere. At si caro increvit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora vel volsella vel hamo adprensa tamquam habenulam excidere et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci vocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die solvere ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.

29 Ubi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia vulvae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur.— Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus venter in conspectu medici sit et infans ad os volvae conpellatur. Quae emortuo partu id conprimit, ex intervallo vero paulum dehiscere † ut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec

p.456
iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum ventrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conversum est, aut transversum iacet; fere tamen sic, ut vel manus eius vel pes in propinquo sit. Medici vero propositum est, ut eum manu derigat vel in caput vel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus vel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum convertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique levis, acuminis brevis, qui vel oculo vel auri vel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde ad tractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso volvae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrum-
p.458
pitur, et unci acumen in ipsum os volvae delabitur; sequiturque nervorum distentio et ingens periculum mortis. Igitur conpressa volva conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet. Solet etiam evenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit, supra (5) positum est. In pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur. Si vero transversus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere cervix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat. Remedio est cervix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris (4) similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in vacuam volvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo iniecto, valens homo
p.460
non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum ventrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os volvae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra (5) posita est, unco extrahere --- At si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os vulvae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus. Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod velamentum infantis intus fuit), iisque ultimis adprehensis venulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. Tum conpressis in unum feminibus, illa conclavi collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente. Super imum ventrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur.

30 Ani quoque vitia, ubi medicamentis non vincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua

p.462
scissa in eo vetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere alvum; tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renovare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita vincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse alias (VI.18.7AB, 9B) proposuit; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque vulneribus lenibus civis isdemque medicamentis opus est.

At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Alvos ante omnia ducitur; tum vulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra (1A) post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.

Ora etiam venarum fundenti asangm sic tolluntur. Ubi sanguis cui fluit, fames indicitur, alvus

p.464
acrius ducitur, quo magis ora promoveantur; eoque fit, ut omnia venarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda --- aqua calida spongia est, donec id liveat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triave sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est --- sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foveri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, cervices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo
p.466
linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promovenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias (ad 1A) posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito vitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius (1B) exposui.

31 Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum venularum, quae in capite nocent, et eorum varicum, qui in ventre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.— Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamvis transversa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curva est et velut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se involvuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore vena deducitur; caveturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra (2) positum est, in

p.468
eadem vena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Ubi iam idem, quacumque varices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur evellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique varicibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.

32 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit. Si nervi sit, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.

33 Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta vincantur, membrum praecidi oportere alio loco (V.26.34D) mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis vel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium

p.470
sit, quod unicum est. Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur. Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti: ac tum frons ossis, quem serrula exasperavit, levandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet, praeceptum est (V.26.27B).