De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

14 Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, alvus utilite ducitur; caputque super haec velandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uva vel omphacio vel galla vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque --- prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, ad Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quis per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Ubi horum aliquo inlita uva est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uva subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est.

15 Si quando autem ulcera

p.264
oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares potiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares potiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne vicinum et sanum locumlaedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est vel cremore lenticulae vel aqua, in qua aut ervum aut oleae verbenaeve decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra (2) demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret. Si in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationes vehementer inpediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium,
p.266
quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.

16 Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent, modo in secunda valetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat, animadversionem tantummodo hanc habet necessariam: quia, si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si adversa valetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.

17 Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, alvus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. I; cerussae elotae P. VI; plumbi eloti P. VIII; ovis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut vitentur omnia inflantia.

p.268

18 proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum volumine atque sermone iactentur: apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: per, ut omnia quae salutaria accepi, conprehenderem; dein, quia in volgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.

Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad ventrem deligandus est. Quod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis

p.270
sequatur; eaque si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte vel in glande utrave eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccave sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt; deinde inponendum Lycium ex vino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si levis is umor inest, vino eluenda sunt, tum btuuro et rosae mellis paulum, et resinae terebenthina pars quarta adicienda est; eoque utendum. At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P. I; murrae P. = crocis, misyos cocti, singulorum P. II; quae ex vino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P. =; murrae P. =; croci P. ==; quae primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant. Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra (11, 1.2) conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio
p.272
aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foliorum quoque oleae P --- ex novem cyathis vini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P. IIII; Lyci P. VIII; mellis sex cyathi: ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, et cotidie ulcera eadem ratione curare. Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. I; mini Sinopici P. II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vaso leniter cocuntur, ne superfluant. Cum iam guttae indurescunt, vas ab igni removetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex
p.274
vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Soet etiam interdum ad nervos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet. Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra (C) vero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae phumata Graeci vocant, circa glandem, oriuntur, quae vel medicamentis vel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prendendae; tum quicquid

p.276
corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. Ac si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur. Ac si vel volens aliquis vel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluvit sanguis frigida aqua adhibenda est. Si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod phagedaena a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus iisdem medicamentis et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed

p.278
serpit ac, si sustinuimus, usque ad vesicam endit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem ibi natus primum aqua per oricularium clysterem eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.

In testiculis vero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini vel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si vetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita. Si ex ictu tument,

p.280
sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam livent. Inponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque (A) posita sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P. resinae pineae, cumini, singulorum P. II; uvae taminiae sine seminibus P. IIII; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.

Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ragadia Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subicere, sic ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum: aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum, aut spumae argenti vetus oleum, et quolibet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque alvum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi

p.282
admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime (7 A) scripta sunt: iisdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mlh et sertula Campana ex 20 cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicori ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: turis P. I; aluminis scissilis P. II; cerussae P. III; spumaeargenti P. V; quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinsterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. Sed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis

p.284
P. I; murrae P. IIII; cummis P. VIII; turis P. XII; stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum P. XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime (2 CD) dixi, renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementer adurentia. Ubi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

Tertium aut vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: haemorrhoidas Graeci vocant; idque etiam in ore volvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.— Si vui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex iis aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior --- dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fovendum ovis; inponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita (7AB) sunt, huc idonea sunt. Cibis vero in hoc casu isdem quibus in prioribus

p.286
utendum est. Si ista parum iuvant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitulla absumere. Ac si iam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P. V; saxi calcis P. VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque viris et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum verbenis vel malicorio incocta. Si umidum, vino austero subluendum est inlinendumque faece vini conbusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.

Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum,

p.288
cui paulum squamae, fuliginis, calcis si adiectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus vel ferro adurendum est.

19 Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet vinum adiectum est. In iisdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: pterygion Graeci appellant.— Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color efficiat, eoque inliner. Quidam --- ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; de digiti fovendi aqua ex verbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. I, squamae P. II mellis cyatho coguntur; aut pares potiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resolvendus,

p.290
et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.

At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P. II; nitri, auripigmenti, singulorum P. IIII; resinae liquidae P. VIII; tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.

p.294

Tertiam esse medicinae partem, quae manu curet, et vulgo notum et a me (prooem. 9) propositum est. Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe vana sint, potest dubitari, secunda valetudo medicinae an corporis an --- beneficio contigerit. In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu vexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, evidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuvetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est. Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increvit auctore, qui pluribus voluminibus hanc

p.296
partem diligentissime conprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Hammonius Alexandrini multique alii celebres viri singuli quaedam reperierunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.

Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri clarique; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis quam res desiderat properet, vel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius adfectus oriatur.

Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit, quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi (V.26 seqq.) executus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diviserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit, et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud volumen (VIII) ossibus in hoc cetera explicabo;

p.298
praepositisque is, quae in qualibet corporis parte fiunt (capp. I-V), ad ea, quae proprias sedes habent transibo.

1 Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.

2 Verum hoc quidem promptum est: in iis autem negotium maius est, quae per se vitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias (V.28.11) proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam in iisdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec

p.300
omne indicium inflammationis excedat. Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut quicquid abscedit, velamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis nervosa est, dixit non nasci sub eo vitio nervum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam vetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia quicquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari. Tum pure quoque maturiore haec interdum esse consuevit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutavit. Ergo sive id incidit sive iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias (V.28.11B, C) scripsi, vel avertenda concurrens eo materia vel digerenda vel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur. Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet nervosusne is locus sit an non sit. Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec
p.302
gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus evocandum patet, parvaque postea cicatrix fit. At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent: necessaria vero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter nervos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur. Iamque alia rectam plagam desiderant: in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus vitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id evenerit, cubantemque aegrum fluens alvus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei
p.304
folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit. Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta supervacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias (V.28.11E) dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui (V.28.11D seqq.).

3 Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in volneribus exposita sunt (V.26.26). Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea vacare; itemque habere pus album leve, non foedi odoris. Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam vel ipsa curatione vel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est,

p.306
sive effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris si sensus in vulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resolverit, eluere id, si reprimendus umor videbitur, vino ex aqua pluviatili mixto vel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari potione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias [V.26.34C] quoque dixi) victus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.

4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transversae feruntur, quam si rectae intus tendunt.— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro

p.308
persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus moventia.

Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest, et quia nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad vulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta vel, si purgandum aliquid videtur, in melle tincta inponuntur.

Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum videri

p.310
potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et ventriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognoverunt. Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox (16) indicabo. Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere. Si vero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna vi, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci vocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur; quo fit, ut pereundum homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.

Propriam etiamnum animadversionem desiderant eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum vinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexve, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lavari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die salvo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resolvendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque vetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa sed sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem movent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex iis, quibus callum exedi posui (V.28.12I). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus (V.28.11, 12) posita sunt. Si

p.314
vero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto pervenire non poterit, collyrium demittendum erit. Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, sive manu sive medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.

5 Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex his sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere. Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius evellitur; et in maiore membro, si medium mucro transit, facilius sanescit

p.316
quod pervium est, quia utrimque medicamento fovetur. Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte vulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.

Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae --- deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera

p.318
adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit: nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt. In sagittis quidem haec observatio est.

Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui (prohoem. 8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa demittitur; deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in

p.320
cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.

Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet; plumbea glans aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam in telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis (1C) posui, ne quis nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum

p.322
id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est (1C).

At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco (V.26.21 seqq.) dictum est.

Haec evenire in qualibet parte corporis possunt: reliqua certas sedes habent, de quibus dicam orsus a capite. In hoc multa variaque tubercula oriuntur: ganglia, meliceridas, atheromata nominant aliisque etiamnum vocabulis quaedam alii discernunt, quibus ego steatomata quoque adiciam. Quae quamvis et in cervice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur. Omnia vero ista et ex parvulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur. Quaedam ex his dura ac renitentia, quaedam mollia cedentiaque sunt; quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent; fereque sine dolore sunt. Quid intus habeant, ut coniectura praesagiri potest, sic ex toto cognosci, nisi cum eiecta sunt, non potest. Maxime tamen in iis, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur; in iis vero, quae cedunt, aut melli simile

p.324
aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt. Fereque ganglia renituntur: atheromati subest quasi tenuis pulticula: meliceridi liquidior umor, ideoque pressus circumfluit: steatomati pingue quiddam. Idque latissime patere consuevit, resolvitque totam cutem superpositam sic, ut ea labet, cum in ceteris sit adstrictior. Omnia derassa ante si capillis conteguntur, per medium oportet incidi: sed steatomatis tunica quoque secanda est, ut effundatur quicquid intus coit, quia non facile a cute et subiecta carne ea separatur: in ceteris ipsa tunica inviolata servanda est. Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet. Si quando tamen ab inferiore parte tunicae musculus inhaesit, ne is laedatur, superior pars illius decidenda; at ima ibi relinquenda est. Ubi tota exempta est, committendae orae, fibulaque his inicienda, et super medicamentum glutinans dandum est. Ubi vel tota tunica vel aliquid ex ea relictum est, pus moventia adhibenda sunt.

7 Sed ut haec neque genere viti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diversa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus sed

p.326
adsiduos in oculis movent: fere vero in pueris nascuntur.— Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur; ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis eam adprehendere oportet et evellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex iis aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa vesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri movendo sunt.

In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello dividi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde vapore postea quoque foveri et superinungui, donec ad sanitatem perveniat.

Alia quoque quaedam in palpebris huic non dissimilia oriuntur: sed neque utique figurae eiusdem, et mobilia simul atque digito vel huc vel illuc

p.328
inpelluntur; ideoque ea chalazia Graeci vocant.— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.

Unguis vero, quod pterygion Graeci vocant, est membranula nervosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque pervenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inveteravit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam vero unius diei vel adversus in sedili contra medicum is homo collocandus est, vel sic aversus, ut in gremium eius caput resupinus effundat. Quia, si in sinistro oculo vitium est, adversum; si in dextro, resupinum collocari volunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille adversus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recurvato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini

p.330
duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat; deinde invicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur. Duplex enim periculum est, ne vel ex ungue aliquid relinquatur, quod exulceratum vix ullam recipiat curationem; vel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si vehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhyada Graeci vocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur. Eodem inde ex melle linamentum superdandum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo linamentum inponendum, ac novissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio vere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad plura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt. Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in vulneribus in fistulis; alia, in quibus nullus dies
p.332
urguet, et expectare tutissimum facile est, sicut evenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio servabitur.

Ex curatione vero unguis, ut dixi (4C), vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: encanthis Graece nominatur. Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia vel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida vel etiam frigida foveatur.

Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculis. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaerescant, scilicet eum in utroque fuit ulcus neclegenter curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinavit: ancyloblepharus † sub utroque vitio Graeci vocant. Palpebrae tantum inter se co-

p.334
haerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur. Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius. Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.

Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci vocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.— Ex his eos,

p.336
qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis (cap. IV.1) dixi, usque ad os excidendun; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque si iam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium vel chalcitidem vel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.

Pili vero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum convertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.— Curationes hae sunt. Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis veniant,

p.338
sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebram transuat; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit. Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum; ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet. Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breves eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moveat. Novissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto vix fieri potest, ut gluten, quo vinctus est pilus, non resolvatur; eoque fit, ut is eo, unde vi abductus est, redeat. Ea vero curatio, quae palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae
p.340
cutem, sive ea superior sive inferior est, adprehendere digitis ac sic levare; tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit. Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum. Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula est ab ulteriore ora excidenda. Ubi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent; idque, si levis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; inferior palpebra eo non eget. His factis, spongia
p.342
ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.

Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute evenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: lagopthalmus Graeci appellant. In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga; in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inplevit, postea recte oculus operitur.

Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nomin-

p.344
ant.— Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra (9) posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.

Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive laxatis, et similis figura acino fit: unde id staphyloma Graeci vocant.— Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infriare. Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum et inponendum; posteaque vapore aquae calidae fovendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.

Clavi autem vocantur callosa in albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.

Suffusionis iam alias (VI.6.35) feci mentionem

p.346
quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi vetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest. De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum vel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides vocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur. Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concava; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chorioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus vacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominavit. Ea media subsidit --- eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine hyaloides Graeci vocant. Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem
p.348
superveniens ab interiore parte membranula --- includit. Super his gutta umoris est, ovi albo similis, a qua videndi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.

Igitur vel ex morbo vel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse vacuum proposui (13B); isque paulatim indurescens interiori --- potentiae se opponit. Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam vertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac movetur, vix umquam succurritur. Fere vero peior est, quom ex graviore morbo, maioribus capitis doloribus vel ictu vehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo vitio tamen aciem hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque exiguus neque concavus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concrevisse videatur.

p.350
Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere. Post haec in advorso collocandus est, loco lucido, lumine adverso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam levi motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita deligata: curari vero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admovenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua vena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum ventum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur. Ubi eo ventum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leviterque ibi verti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, vehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt. Postea
p.352
educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum ovi album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita devinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus (V.26.30) propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.

De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, iam explicui (VI.6.16). Nunc ad ea veniam, quae curationem manu postulunt. Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuvari potest, in quibusdam sanabile est: quod primum discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum supervacua curatio est in iis, qui ab infantibus id vitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in iis, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuvantur: medicamentis et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. Tum interest

p.354
venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ob oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt; non potest iis, quae sub osse. Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia levata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ante ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed levior, duplex vitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit. Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas
p.356
transversa; deinde duabus super aures, una inter eas item transversa; tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae venas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento
p.358
duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad verticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt. Frequens curatio est venas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis venae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter verticem ac frontem; deinde cervice resoluta, qua notae sunt venae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallica est comata: qui ibi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quomodo curanda sint, iam explicui (V.27.13). Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis venis esse properandum, ne vel sanguis erumpat vel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem venae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum venero ad crurum varices, dicam (31).

8 Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen evenire, vel a primo die protinus vel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu

p.360
careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur nervorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cavom esse debet, vel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, vel candenti ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in iis, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.

p.362

9 Curta igitur in his tribus --- ac si qua parva sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris vero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur; quod in levi mutatione et nihil † eripere et fallere oculum potest, in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transversas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conversas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis --- aut omnino adducta deformem,

p.364
quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisve narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si quid summis auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra (2) posui. Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.

10 Polypum vero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias (VI.8.2B) posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae

p.366
facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Ubi abscissus est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Ubi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra (8.2) positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.

11 Id autem vitium, quod ozena Graece vocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est vel fictilem fistulam vel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perveniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.

12 In ore quoque quaedam manu curantur. Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat

p.368
leviter, non insidat. Adustae gingivae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Ut pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex iis, quae reprimunt. Si vero dens dolores movet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuvant, placuerit, circumradi debet, ut gingivae ab eo resolvantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moveatur: nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosve concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus brevibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et volsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiva debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
p.370
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur; tum incidi gingiva debet. Pus quoque multum profluens ossis fractis nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro vinum meracum; atque in eo casu velandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu vel alio casu aliquid labant dentes, auro cum iis, qui bene haerent, vinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et evellendus est; is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perveniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est.

Tonsillas autem, quae post inflammationes induru-

p.372
erunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.

Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias (VI.14) proposita sunt. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima livida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam volsella prehendere, sub eaque quod volumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime (2) posui.

Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio vulneris in prioribus (2) posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego

p.374
autem cognovi, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.

Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet.— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda --- est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.

Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt (8).

13 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve

p.376
similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, --- eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces --- urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus moventibus.