Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. victor, nec longum laetabere: te quoque fata
  2. prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.
  3. Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
  4. Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
  5. viderit. Hoc dicens eduxit corpore telum:
  6. olli dura quies oculos et ferreus urget
  7. somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
  8. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
  9. Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
  10. Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,
  11. illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
  12. hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
  13. quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
  14. deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
  15. insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
  16. Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
  17. funera: caedebant pariter pariterque ruebant
  18. victores victique, neque his fuga nota neque illis.
  19. Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
  20. amborum et tantos mortalibus esse labores: